Caput XX. Refelluntur objectiones quae fieri possunt contra doctrinam capitis superioris
Adversus ea, quae diximus, objectiones quaedam fieri solent, quas breviter in hoc capite dissolvemus.
Prima objectio. Peccatum originis est peccatum proprie dictum, at peccatum proprie dictum definitur a S. Augustino lib. xxii. contra Faustum cap. 27: « Dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei. » Igitur peccatum originis est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei: non potest autem fingi in peccato originis aliud dictum, vel concupitum, nisi factum primi parentis in comedendo cibo prohibito; igitur illud solum, non autem privatio justitiae originalis, aut aversio habitualis, vel macula, est peccatum originis.
Respondeo: hoc argumentum est id, quod Pighium, et Catharinum adduxit, ut crederent, peccatum originis nihil esse reipsa in nobis manens, sed tantum inobedientiam primi parentis nobis imputatam. Caeterum facile solvi potest, nam peccatum proprie dictum non solum dicitur de ipso actu transeunte, sed etiam de eo, quod post ipsum manet in anima peccatoris, ut supra ostendimus. Siquidem eadem est malitia atque perversitas, qua} est inactu malo per modum transeuntis, et in voluntate per modum ha- ‘bitus permanentis. Definitio autem S. Augustini convenit peccato, ut peccatum significat actum transeuntem, non ut significat maculam permanentem. In ea enim significatione, quae magis est nota, peccatum definiri solet.
Secunda objectio. S. Augustinus in plurimis locis docet id, quod manet post actum peccati, nihil aliud esse, nisi reatum; igitur peccatum originis, ut etiam aliud quodeumque peccatum, non est privatio justitia?, vel a versio habitualis, sed tantum reatus. Lib. 1. de nuptiis et concupiscentia cap. 20: « Hoc est, inquit, non habere peccatum, reum non esse peccati. Nam si quisquam, verbi gratia, fecerit adulterium, etiamsi nusquam deinceps faciat, reus est adulterii, donec reatus ipsius indulgentia remittatur. Habet ergo peccatum, quamvis illud, quod admisit jam non sit, quia cum tempore, quo factum est, pra?tertii. Nam si a peccando desistere, hoc esset non habere peccatum, sufficeret, ut hoc nos moneret Scriptura, Fili peccasti, non adjicias iterum: non autem sufficit, sed addidit, et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. Manent ergo, nisi remittantur, sed quomodo manent si praeterita sunt, nisi quia praderierunt actu, manent reatu? »
Idem lib. I. Retractationum cap. 15:
(( Quasi vero, inquit peccatum quod eos ex Adam dicimus originaliter extrahere, id est, reatu ejus implicatos, et ab hoc poenae obnoxios detineri etc. » Idem lib. vi. in Julianum cap. 8. fuse de hac re tractat; et tandem concludit his verbis: « Ubi ergo manet reatus, nisi in occultis legibus Dei, qua? sunt scripta? quodammodo in mentibus Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit, cujus signo crucis consecratur unda Baptismatis, ut ea diluatur reatus tanquam in chirographo, scriptus in notitia spiritualium potestatum, per quas po?na exigitur peccatorum, huic chirographo nascuntur obnoxii omnes in carne de carne carnali ter nati etc. »
Respondeo: sanctus Augustinus non fuit sollicitus in his locis, explicare quid illud sit, quod hominem formaliter peccatorem efficit, neque etiam quot sint, et qua?, illa quaetranscunte actu peccati remanent in peccatore. Sed illud tantum demonstrare voluit; transeunto actu aliquid remanere, ratione cujus remissio sit necessaria. Accepit autem ad hoc demonstrandum, ipsum reatum; tum quia est effectus peccati notissimus; tum etiam quia donec reatus non sit remissus, numquam dicitur plene, atque perfecte peccatum remissum. Iit contra, tunc peccatum omnino perfecte censetur remissum, cum non solum culpa, sed etiam omnis poena fuerit remissa.
Non sensisse autem B. Augustinum, transeunto actu, manere solum reatum, sed etiam aversionem habitualem, sive iniquitatem et maculam, hoc est, reatum cum suo fundamento, perspicuum est ex tract. in Psalm. l. ubi sic loquitur: « Quid est, quod se dicit in iniquitate conceptum, nisi quia trahitur iniquitas ex Adam? etiam ipsum vinculum mortis cum ipsa iniquitate concretum est. » Item ex lib. ii. de peccatorum meritis et remissione cap. 34. ubi de parvulo baptizando ait: « Quomodo converti ad Deum potest, a quo non est aversus? » loquitur contra Pelagianos, qui existimabant, parvulos non nasci iniquos neque a Deo aversos. Ipse igitur in parvulis iniquitatem et aversionem agnoscit, ob quam rei sunt, et ira? filii. Idem quoque Augustjnus passim allegat illud Job: Non est mundus a sorde, nec in fons cujus est unius diei vita super terram, ut in Psalm. i,, lib. v. Hypognostici, et alibi. Ex quo intelligimus non solum reatum, sed etiam maculam peccati, ab Augustino agnosci.
Tertia objectio. Privatio justitia? originalis est effectus et poena peccati, ut S. Thomas docet qusest. 5. de malo, art. 4. et 1. 2. qua?st. 87. art. 7. praeterea ista privatio est a Deo, qui hominem spoliat dono isto, sicut ipse idem Deus eodem dono hominem in creatione vestierat: non igitur privatio justitia? originalis est proprie ac formaliter peccatum originis: alioqui peccatum proprie et formaliter esset a Deo.
Respondeo: Justitia originalis duas partes habebat. Nam et subjiciebat mentem Deo, et carnem spiritui. Ratione prioris partis privatio justitia? est formale in peccato originis. Ratione posterioris eadem privatio est materiale, ut idem S. Thomas affirmat in 1. 2. qua?st. 82. art. 3. ac per hoc ratione prioris partis non est, effectus peccati originalis, sed ipsum peccatum. Ratione posterioris est effectus. Rursus privatio justitia? ratione prioris partis non est involuntaria, sed voluntaria; voluntarie siquidem primus homo a Deo recessit, atque ab eo se avertit: at ratione posterioris partis privatio justitiae involuntaria est. Quis enim non moleste fert, quod caro spiritui obtemperare nolit? Quis contumacem servum non invitus patitur? Quare privatio justitia? ratione posterioris partis proprie poena dici potest, non item ratione prioris. Hoc enim interest inter culpam et poenam, quod culpa omnis voluntaria, omnis autem poena involuntaria est,
Denique donum justitiae ratione prioris partis non dicitur proprie a Deo tolli, sed ab ipso homine projici quodammodo, et excludi; ut enim is, qui a sole avertit faciem, non dicitur tenebrescere, quia sol non luceat super cum, sed quia ipse prohibet ne lumen ad se perveniat, sic etiam quod Deus non conservet in homine donum justitia}, non est quia Deus nolit, sed quia homo impedimentum ponif. Quocirca S. Thomas in quaest. 4. de malo art. t. in responsione ad 1 1. argumentum, dicit, quod anima; non infundatur nunc originalis justitia, non esse ex parte Dei, sed ex parte naturae humante, in qua invenitur contrarium prohibens. Quia nimirum tota natura in Adamo avertit se a Deo, et impedimentum gratia} posuit. Et in 2. 2. qutest. 24. art. 10. dicit, habitum charitatis, qui a solo Deo infunditur et conservatur, expelli non solum demeritorie, sed etiam effective ab actu peccati mortalis, quia cum tali actu consistere non potest habitus charitatis.
At donum justitia} originalis ratione partis posterioris, licet mediate et consequenter expellatur ab homine peccante, tamen dicitur etiam proprie tolli a Deo, tum quia posset consistere cum peccato, tum quia ejus privatio justa est poma peccati, et omnis justa poena est a Deo. Quare S. Augustinus non semel repetit, in p cenam rebellionis, qua mens primi hominis Deo subjici noluit, factum esse ut ipsi menti hominis non subjiceretur caro ejus. Lib. xm. de civit. Dei cap.
13: « Senserunt, inquit, novum motum inobeclientis carnis suce, tanquam reciprocam poenam inobedienticc suce. » Et lib. xiv. cap. Io: « In illius peccati perna quid inobedientkc nisi inobedientia retributa est. » Et lib. xv. cap. 6: « Languor est quippe iste inobedienticc primee supplicium. » Vide in eamdem sententiam lib. i. de nuptiis et concupiscentia cap. U. et lib. v. in Julian. cap. 3.
Quarta objectio. Justitia} originalis privatio est causa peccati originalis, ut S. Thomas docet in 1. 2. queest. 82. art. 2. non igitur est ipsum originale peccatum.
Respondeo: loquitur S. Thomas de causa formali, et si causa formalis peccati originalis est privatio justitiae originalis, certe peccatum originale formaliter in privatione justitia} originalis consistit, ut -idem S. Thomas docet in ead m quaest. art. 3.
Quinta objectio. Justitia originalis non restituitur in Baptismo, ut notum est; igitur aut Baptismus non tollit originale peccatum, aut peccatum originale non est privatio justitia} originalis.
Respondeo: Non restituit Baptismus omnia quae ad originalem justitiam pertinebant: tamen absolute dici potest, originalem justitiam restituere; quia restituit illud donum, quatenus mentem convertebat ad Deum, et subjectam faciebat Deo. Id enim proprie dicebatur justitia, et ejus privatio proprie dicitur injustitia.
Chapter 77 of 93