Skip to the text

Caput II. Refellitur sententia haereticorum

Quantum ad primum, Lutherus in libro de Conciliis et Ecclesia, in ultima parte libri proponit has septem notas. Primo, veram, et incorruptam praedicationem Evangelii. II. Legitimam administrationem Baptismi. III. Legitimum usum Eucharistiae. IY. Legitimum usum clavium. V. Legitimam electionem ministrorum, qui doceant, et Sacramenta ministrent. YI. Orationem publicam, et Psalmodiam, et Catechismum, sed lingua, quae intelligatur ab omnibus. VII. Mysterium crucis, id est, tribulationes intus et extra, ita ut intus sit moestitia, pusillanimitas, terrores; foris, paupertas, contemptus, et ut habeantur ab hominibus haeretici, cacodaemones, catharmata.

Notandum vero est, Lutherum valde cavisse, ne ullam notam reciperet earum quae sunt in Symbolo Constantinopolitano, cum tamen omnia vetera Concilia per eas notas, maxime per Apostolicam Ecclesiam se discerni vellent ab omnibus sectis. Porro caeteri solent duas tantum proponere, qua’ complectuntur primas quinque notas Lutheri, id est, praedicationem sinceram verbi Dei, et sincerum usum Sacramentorum; et ex his

duabus quaelibet secta probat apud se esse veram Ecclesiam. Ita docet Confessio Augustana, art.6. etinApologia ejusdem; item Brentius in Confessione Wirtembergensi capite de Ecclesia, et Joannes Calvinus in Institut. lib. IV, cap. 1, §.9, 10 et II. Centuriatores, Cent. I, lib. I, cap. 4, coi. 173 et 174. et Cent. I, lib. II, cap. 4, colum. 379, 380 et 381. his duabus addunt alias duas, quae possunt reduci ad quintam, et septimam Lutheri, id est, constantiam in confessione fidei, sive perseverentiam; et obedientiam erga ministros verbi, quatenus verbum ipsum administrant.

Hae notae non sunt ullo modo sufficientes. Nam in primis non declarant, quae sit vera Ecclesia secundum haereticos, nisi probabiliter; non enim hinc scire possumus, qui sint electi, vel justi, et potius discimus, ubi lateat Ecclesia, quam quae sit. Praeterea, neque hoc sufficienter declarat. Id quod de singulis facile probari potest.

Ac primum de prima, tribus rationibus. Primum enim, notae debent esse propriae, non communes. Si enim velim designare tibi certum hominem, quem num quam vidisti, ut mox atque eum videris, discernas ab aliis, non debeo dicere, est quidam qui habet duos oculos, duas manus etc. nam haec sunt communia omnibus. Neque etiam debeo eum designare per notas, quae licet sint ei propriae secundum rem, tamen non sunt propriae opinione aliorum, cum multi sibi illas vendicare soleant. Sic enim numquam ille, qui quaeritur, inveniretur.

Jam vero sincera praedicatio veritatis est nota communissima omnibus sectis, saltem opinione ipsarum. Nam vel debet esse praedicatio pura ab omni errore, vel solum ab essentialibus, et fundamentalibus; Si detur primum, ex hac ipsa nota colligemus, apud nullos Lutheranorum esse Ecclesiom; nam ipsi fatentur suas Ecclesias non carere naevis. Lutherus libro de Ecclesia clare dicit, verbum Dei esse notam, licet alias magis, alias minus pure praedicetur; et Calvinus idem fatetur, lib. IV Inst. cap. I, §. 12. Si secundum, jam erit nota communis multis sectis. Certe Lutherani, et Zwingliani non dissentiunt de fundamento praecipuo fidei, ut de Trinitate, et Incarnatione. Imo etiam Pelagiani veram Ecclesiam habuissent, qui in primariis articulis, antequam Nestorianos peperissent, non dissentiebant. Unde etiam Ccelestinus apud Augustinum lib. II de pec¬

caro originali cap. 22. hac ratione conabatur ostendere se non esse extra Ecclesiam; et tamen Lutherani, etCalvinistse nullos magis execrantur, quamPelagianos; et nos imo potissimum ponunt extra Ecclesiam, quia Pelagianos putant.

Praeterea hoc secundo modo, etiamsi reipsa aliquibus non conveniat hsec nota, ut Anabaptistis, tamen omnibus convenit opinione sua. Quae enim secta unquam fuit, quae non diceret se habere sinceram praedicationem veritatis? Certe Augustinus lib. contra epistolam fundamenti cap. 4. dicit, Catholicam quidem Ecclesiam multis notis facile cognosci, sed haereticos nihil habere nisi veritatis pollicitationem, id est, quod apud se sit vera, et sincera praedicatio.

Secundo, Notae debent esse notiores ea re, cujus sunt notae, alioqui enim non sunt notae, sed ignotae. Jam adversarii non volunt solum externam praedicationem verbi esse notam Ecclesiae, sed praedicationem, et receptionem. Ibi enim dicunt esse veram Ec-.clesiam, ubi praedicatur, auditur, et creditur verbum. At quis nosse potest, ubi vere credatur verbum? Praeterea etiam de externa praedicatione. Sine dubio notius est, quae sit vera Ecclesia, quam quae sit vera praedicatio verbi; nam id ab Ecclesia discimus, ut Irenaeus, Tertullianus, Augustinus, et omnes veteres docent.

Irenaeus lib. III, cap. 4: « Quid enim, inquit, et si de aliqua modica quaestione disceptatio orta fuisset, nonne oporteret in antiquissimas recurrere Ecclesias, et ab eis sumere de praesenti quaestione, quod certum et re liquidum est? » Tertullianus libro de praescript.: « Quid, inquit, praedicaverint Apostoli, quid illis Christus revelaverit, et hic perscribam non aliter probari debere, nisi per easdem Ecclesias, quas ipsi Apostoli condiderunt: si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam, quae cum illis Ecclesiis Apostolicis, ct matricibus, et originalibus fidei conspiret, veritati deputandam, reliquam vero omnem de mendacio praejudicandam. »

Idem ratione ostenditur; nam vera praedicatio, est praedicatio, et interpretatio verae Scripturae divinae; Quae sit autem vera Scriptura, et quis ejus verus sensus, non possumus scire, nisi ex testimonio verae Ecclesiae, ut Augustinus docet, lib. contra epist. fundamenti, cap. 5. et lib. de utilitate credendi, c. 14. et ipse quoque Brentius in Confessione

Wirtembergensi, cap. de Scriptura, qui confitetur Ecclesiam habere jus testificandi de vera Scriptura, et etiam interpretandi veram Scripturam; et Calvinus, lib.1V, cap.I. §. 5. vult Ecclesiam esse fidelem custodem verbi Dei, et Philippus in Locis, capite de Ecclesia, requirit testimonium verse Ecclesise ad dirimendas lites. At prius debet esse notus custos Thesauri, quam Thesaurus; et Doctor, quam doctrina, cum a Doctore petatur doctrina, non contra. Ergo potius Eccle- •sia est nota verse prsedicationis, quam vera praedicatio sit nota verae Ecclesiae.

Tertio, verae Notae sunt inseparabiles a vera Ecclesia: sed Ecclesiae Corinthiorum et Galatarum, ad quas scribebat Paulus, verae Ecclesiae erant, et tamen ibi non erat aliquando sincera praedicatio verbi, ut ex Apostolo cognosci potest, qui dicit se scribere Ecclesiis Dei, quae sunt Corinthi, vel in Galatia, I. Corinth. I. et Galat. I. et tamen I. Corinth. XV. arguuntur Corinthii, quod docerent non esse futuram resurrectionem, et Galatae per totam fere epistolam reprehenduntur, quod docerent, servandam esse legem Mosis cum Evangelio.

Sed Dices, quomodo erant istae verae Ecclesiae, cum haeresim docerent? Respondeo, aliud esse errare, et paratum esse ad discendum, et cum didiceris, ad obediendum; aliud nolle discere, et cum audieris veritatem, nolle acquiescere. Neutrum horum esse potest in Ecclesia universali; in Ecclesia autem particulari esse potest illud primum, in neutra autem illud secundum, sed solum in Synagogis Satanae, et Ecclesiis malignantium. Rursum, esse potest pura doctrina ab omni errore in falsa Ecclesia; nam schismatici puri ut quondam Luciferiani et Donatistse, initio integram habent doctrinam, et tamen sunt extra Ecclesiam. Si dicant non habere integram doctrinam, quia doctrina vera docet manendum in verae Ecclesiae unitate: contra; Nam schismatici credunt et docent oportere esse in vera Ecclesia, et obedire vero capiti, licet non faciant; et proinde non errant in fide, sed deficiunt in charitate. Verum est tamen schisma, si diu duret, tandem in haeresim declinare.

At Objiciunt pro hac nota Brentius, Philippus, et Calvinus quaedam loca Scripturae. Joan. X: Oves meae vocem meam audient: Ergo ibi est Ecclesia, ubi auditur verbum

Dei. Item ad Ephes. V: Mundans eam lavacro aquae in verbo vitee. Ecclesia mundatur verbo, ergo ubicumque est verbum mundans, ibi est Ecclesia. Ita Philippus in Apologia. At Calvinus lib. IV, cap. 1, §.9. contentus est illo Matth. XVIII: Ubi sunt duo, vel tres, etc.

Brentius in confessione capite de Ecclesia, profert illud Joan. X: Illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est. Et illud XV. cap.: Vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Illa enim est Ecclesia, quae est munda coram Deo. Et illud Rom. I: Euangelium virtus Dei est in salutem omni credenti. Addit Chrysostomum hom. 49. in Matth.: « Qui ergo vult cognoscere, quae sit vera Ecclesia Christi, unde cognoscat, nisi tantummodo per Scripturas?» Et Augustinum epist. 166: « In Scripturis didicimus Christum, in Scripturis didicimus Ecclesiam etc. » Item lib. de unitate Ecclesiae, cap. 2: « Quaestio inter nos versatur, ubi sit Ecclesia; quid ergo facturi sumus in verbis nostris eam quaesituri, an in verbis capitis sui? puto quod potius in illius verbis eam quaerere debeamus, qui veritas est, et optime novit corpus suum. » Et cap. 3: «Non audiamus, haec dico, haec dicis; sed audiamus, haec dicit Dominus. » Et infra: « Nolo hominis documentis, sed divinis oraculis sanctam Ecclesiam demonstrari. »

Respondeo. Primus locus non docet ubi sit Ecclesia, sed docet, qui sint electi, nimirum qui corde perseveranter audiunt, et retinent verbum, ut exponit Augustinus, Cum autem non possit sciri, qui corde audiant, non potest haec esse visibilis nota Ecclesiae, sed est nota unicuique ut saltem conjecturaliter cognoscat suam electionem.

Secundus locus nihil probat; nam illa mundatio est invisibilis, nec Paulus ibi vult docere, quae sit, vel ubi sit Ecclesia, sed quid boni Deus contulerit Ecclesiae.

Tertius, non demonstrat ubi sit Ecclesia sed ubi sit Christus. Ubi enim est vera Ecclesia, ibi est Christus: Praeterea si congregari in nomine Christi sit nota Ecclesiae, certe non erit congregari quomodocumque in nomine Christi, sic enim omnes haereses, et schismata congregantur in nomine Christi: sed erit congregari ab illis, qui funguntur Christi auctoritate, quales sunt Episcopi legitirqe ordinati, et succedentes aliis et aliis usque ad Apostolos, quos Christus primo reliquit loco suo. Et sic ista nota coincidit cum nostris, de quibus postea.

Quartus locus nihil probat. Primo, quia ibi dicuntur Dii soli Principes, quibus Deus aliquid commisit; id enim est fieri ad aliquem verbum Dei. Secundo, quia verbum Dei non facit Deos, si tantum praedicetur, sed si recipiatur, et credatur: At hoc invisibile est, ut patet.

Quintus locus est similis secundo, unde idem Brentius dicit, Ecclesiam esse mundam coram Deo, id est, non coram hominibus; et non advertit ex hac nota sequi, illam fieri Deo manifestam, non nobis.

Sextus locus nihil probat; nam effectus Evangelii est invisibilis.

Sed instat Calvinus. Yerbum Dei est ferax, et ubicumque praedicatur, fructificat, ergo ubicumque praedicatur, ibi est aliqua Ecclesia.

Respondeo. Si quid probat haec ratio, tantum probat, ubi praedicatur, ibi esse aliquos bonos; sed nos illos non novimus. Sed neque hoc probat; nam verbum Dei semper fructificat, cum legitime praedicatur, id est, a praedicatoribus missis ab ordinaria potestate: Alioqui videmus praedicari inter haereticos variarum sectarum ubi non fructificat nisi lolium. Ad locum Chrysostomi jam saepe respondimus. Ad loca Augustini respondeo, ex Scriptura probari, ubi sit Ecclesia, non tamquam ex nota Ecclesiae, sed quia Scriptura docet, quae sint notae dum docet, qualis illa sit, ubi coeperit, quomodo creverit.

Dices, saltem scriptura est notior, quam Ecclesia, quandoquidem inde, probatur Ecclesia.

Respondeo. Simpliciter Ecclesiam esse priorem, et notiorem, quam sit Scriptura. Nam Ecclesia fuit ante Scripturam, et ipsi data est Scriptura a Deo, et ipsa eam aliis tradit, et explicat: tamen aliquando ex hypothesi Scripturam esse notiorem, quando videlicet Scriptura est recepta, et clare loquitur, et oritur quaestio de ipsa Ecclesia. Sicut interdum e contrario Ecclesia est recepta, et nota, et quaestio oritur de Scriptura: et sic unum probatur ex altero: verbi gratia quando disputabatur de Baptismo haereticorum, quia Scriptura obscure loquitur, et Ecclesia nota erat, Augustinus probabat secundum Scripturas ratum esse Baptismum haereticorum, quia Ecclesia illum habet pro raro. Contra, cum disputabatur de Ecclesia,

an esset in sola Africa, quia Scripturae receptae et clarae erant, inde Augustinus probabat et idem nos faciemus, cum deducemus notas Ecclesiae ex Scripturis, sed non propterea Scriptura est simpliciter notior, quam Ecclesia.

Secunda nota iisdem argumentis refutatur Nam Primo eam sibi omnes vendicant: nam praeter Catholicos, Calvinistae ideo separati sunt a Lutheranis caeteris, quod utrique putant, se solos habere verum Sacramentum Eucharistiae. Anabaptistae autem separati sunt ab utrisque, quia se solos putant habere verum usum Baptismi. Praeterea Pelagiani habebant omnia Sacramenta, et similiter omnes schismatici. Secundo, legitimus usus Sacramentorum minus notus est, quam sit Ecclesia. Nam ille est legitimus Sacramentorum usus, qui est conformis Scripturae, ut ipsi docent: Scripturae autem pendent ab Ecclesia, non contra, ut saepe diximus. Tertio, Ecclesia Corinthiorum erat vera Ecclesia, et tamen I. Corinth. XI. reprehenduntur Corinthii, quod non sincere tractarent praecipuum Sacramentorum, et similiter Ecclesiae Africanae, quae erant sub Cypriano, et sub illis 86 Episcopis, quorum sententias ipse refert in epistola ad Quirinum, verae Ecclesiae erant, ut beatus Augustinus lib. YI, cap. 7. de Baptismo, et beatus Hieronymus contra Luciferianos docent; et tamen non sincere tractabant Sacramentum Baptismi, ut iidem Hieronymus et Augustinus ibidem docent.

Tertia nota refutanda, est oratio et psalmodia quae est sexta Lutherana. Refellitur autem, quia si loquatur de invocatione, quae ex corde procedit, invisibilis nota est, si de externa tamen invocatione et psalmodia, est nota communissima. Nam hoc tempore omnes sectae, etiam Anabaptistarum, dicunt orationem Dominicam, et canunt Psalmos lingua vulgari, et idem olim faciebant Ariani, ut refert Socrates lib. YI, c. 8. et Ambrosius de tradendis basilicis. Imo hoc tempore nota verae Ecclesiae fere dici potest, canere Psalmos lingua Latina, quia hoc relictum videtur ferme soli antiquae, et Catholicae Ecclesiae, quae non mutatur quotidie, ut sectae haereticorum.

Quarta nota refellenda, est septima Lutherana, nimirum interna moestitia, pusillanimitas, externae persecutiones, et vocari haeretici. Ac de internis falsissima nota est, nam obscurae sunt, si internae sunt. Item pusillanimitas est vitium, et Paulus ubique hortatur ad internam laetitiam, et dicit regnum Dei esse gaudium, in Spiritu sancto. Yide Rom. XIY, Coloss. III, Philipp. IV, Ephes. V. De externis non est nota perpetua; nam Ecclesia in principio et in fine passa est magnas angustias: at in medio florentissima fuit: et omnia praedicta sunt. Yide Augustinum epist. 50.

Quinta nota est Centuriatorum, quod ea sit vera Ecclesia, in qua inveniuntur qui perseverant in confessione fidei usque ad mortem. Quae refelletur Primo, quia non magis nota est confessio verae fidei, quam vera Scripturae praedicatio, et legitimus Sacray mentorum usus.

Secundo, quia ex hac nota colligeretur veram Ecclesiam non posse esse ullo modo apud Lutheranos. Ipsi enim dicunt, per multa secula ante Lutheri adventum cessasse confessionem verae fidei, et Ecclesiam conservatam in latebris, et fuisse prorsus invisibilem, ergo Ecclesia Lutheranorum est nova, et proinde falsa.

Tertio, quia hanc notam videmus in omnibus sectis, et in nulla minus, quam in ccetu Lutheranorum; nam in primis Ecclesia nostra habet innumerabiles martyres, qui perseverarunt constantissime in confessione fidei; deinde Montanistae valde gloriabantur de suis martyribus, ut patet tum ex Eusebio lib. V, hist. cap. 18. tum ex Tertulliano in lib. de fuga in persecutione, quem scripsit, cum Montanista esset, contra Catholicos, objiciens eis quod male facerent fugiendo.

Item Massaliani apud Epiphanium haeres. 80. ideo dicti sunt etiam Martyriani, quia gloriabantur valde de numero martyrum suorum. Idem de Donatistis constat. S. Augustinus epist. 68: « Vivebant, inquit, ut latrones, honorabantur ut Martyres. » De Anabaptistis, qui erant tempore B. Bernardi, scribit ipseserm. 66. in Cantica: « Mirabantur, inquit, aliqui quod non modo patienter, sed etiam laeti ducerentur ad mortem. » De Adamitis scribit ^Erieas Sylvius lib. de hist. Bohemorum, cap. 41. viros cum foeminis conjugibus suis laetos, atque canentes properare solitos ad ignem. Hoc vero tempore nostro nemo ignoratinhac obstinatione moriendi pro perfidia, primum locum tenere Anabaptistas, secundum Calvinistas, extremum ac pene nullum meros Lutheranos, qui

tamen hanc notam verae Ecclesiae soli proponunt.

Chapter 54 of 69