Caput VIII. Nota quinta
Quinta nota est Successio Episcoporum in Romana Ecclesia ab Apostolis deducta usque ad nos; hinc enim dicitur Apostolica. Ac propterea omnes veteres hac successione, tanquam argumento evidentissimo usi sunt ad veram Ecclesiam ostendendam. Irenaeus lib. III, c. 3. enumerat Episcopos Romanos a Petro, usque ad Eleutherium, qui suo tempore sedebat. Ac dicit, per hanc successionem confundi omnes haereticos. Tertullianus in lib. de praescript.: «Cedant, inquit, haeretici origines Ecclesiarum suarum, evolvant ordinem Episcoporum suorum, ita per successionem ab initio decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis, vel Apostolicis viris habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Romanorum Ecclesia Clementem a Petro ordinatum refert. » Confingant tale aliquid haeretici. Eusebius in historia et in Chronico, et Hieronymus ac Prosper, qui Chronicum Eusebii continuarunt, diligentissime annotant successionem Romanorum Episcoporum, ut inde continuatio Ecclesiae manifesta sit. Epiphanius haeres. 27. quae est Carpocratis, enumerat ordine-Pontifices Romanos, et subjungit: « Et ne quis, inquit, miretur, quod tam exacte singula recensemus. Per haec enim semper claritas ostenditur. »
Optatus Milevitan. lib. II contra Parmenianum, enumerat omnes Romanos Pontifices a Petro usque ad Siricium, qui tunc seciebat, ut ostendat non esse Ecclesiam apud Donatistas, qui per similem successionem ad Apostolos ascendere non poterant, et subdit: « Vos, inquit, vestrae cathedrae originem ostendite, qui vobis vultis sanctam Ecclesiam vendicare. »
Denique Augustinus in epist. 165. ad Generosum, ad eumdem finem enumerat Pontifices Romanos a Petro usque ad Anastasium, qui tunc sedebat. Et in Psalmo contra partem Donati: « Numerate, inquit, Sacerdotes, vel ab ipsa sede Petri, et in ordine illo Patrpm, quis cui successerit, videte. Ipse est petra, quam non vincunt superbse inferorum portae. » Et lib. contra epist. fundamenti, cap. 4.: « Tenet me, inquit, in Ecclesia ab ipsa sede Petri Apostoli, cui pascendas oves suas Dominus commendavit, usque ad praesentem Episcopatum successio Sacerdotum. »
Si ergo veteres tanti fecerunt ad veram Ecclesiam ostendendam continuationem 12, vel 20, vel 40 Pontificum, quanti nos facere debemus continuationem non interruptam Pontificum 200 et amplius? praesertim cum videamus defecisse alias Apostolicas sedes, Antiochenam, Alexandrinam et Hierosolymitanam, in quibus posteaquam a Persis, vel Saracenis, ea loca Romanis adempta sunt, quod accidit ante annos 900, aut nulla, aut obscurissima fuit successio. Et in ipsa urbe Roma toties mutatam esse formam temporalis dominii, nunc Imperatoribus, nunc Regibus Gothorum, nunc Exarchis Graecorum, nunc etiam Consulibus, sive juste, sive injuste dominantibus, et ipsam urbem aliquoties eversam, et tamen sedem Petri nunquam defecisse, neque eversam fuisse, sed immobilem semper permansisse.
Sed ut vis hujus argumenti melius intelligatur, aliqua notanda sunt. Primum est, non posse ullo modo Ecclesiam esse sine Pastoribus et Episcopis, ut recto docet Cypr. in epist. 9. lib. IV, ubi dicit, Ecclesiam esse plebem Episcopo adunatam, et Episcopum esse in Ecclesia, et Ecclesiam in Episcopo. Quare Hieron. in lib. cont. Luciferianos: « Ecclesia, inquit, non est, quae non habet Sacerdotes. » Id quod aperte probatur ex Paulo Ephes. IV: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios Pastores et Doctores ad consummationem Sanctorum, in cedificationem corporis Christi, donec
occurramus omnes etc. Ubi docet Apostolos, futuros pastores in Ecclesia usque ad diem judicii; Tunc enim occurremus Domino in unitate fidei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Esse autem Episcopos Pastores hujus gregis, docet idem Apostolus, apud Lucam Act, XX; Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Sed nec Lutherus id negat, quin potius in lib. de Eccl. et Cone, inter notas Ecclesiae ponit, habere veros pastores. Ex quo sequitur, eam non esse veram Ecclesiam, quae aut nullos, aut non veros habet pastores.
Nota secundo, illos solos in Ecclesia semper habitos fuisse veros Episcopos, qui ab Apostolis per legitimam successionem et ordinationem descendisse ostendebantur. Omnes autem alios fures et latrones, quippe qui non per ostium intrassent, sed ascendissent aliunde: Nam constat, Christum, a quo Ecclesia novi Testamenti coepit, duodecim Apostolos tantum elegisse Episcopos et Sacerdotes, et eis commisisse omnem auctoritatem pascendi et gubernandi Ecclesiam; Apostolos autem postea elegisse atque ordinasse alios Episcopos, et eis tradidisse similem potestatem, alios deinceps ordinandi: Id quod ex historiis non solum antiquis Eusebii et similium, sed etiam ex ipsis Centuriis Magdeburgensium aperte ostenditur. Et hinc est qued Paulus, qui extra ordinem Apostolus a Christo post ascensionem in coelum factus est; non fuisset agnitus in Ecclesia pro tali, nisi prius in Ecclesia baptizatus fuisset, et ab Apostolis dexteras accepisset; imo et ab illis ordinatus fuisset, ut patet ex Act. IX et XIII et Gal. I. Itaque sicut in populo Testamenti veteris, qui per carnalem generationem propagabatur, nulli erant de populo illo Dei, nisi qui descendebant a duodecim filiis Jacob; nulli Sacerdotes, nisi qui descendebant a Levi per Aaron. Et idcirco diligentissime tunc conservabantur genealogiae, ut patet ex toto veteri Testamento: ita in populo Testamenti novi, qui spirituali generatione multiplicantur, nulli sunt Christiani, nisi per Apostolos, vel eorum successores, aut ab eis missos, conversi; nulli sunt Christiani, nisi *per Apostolos, vel eorum successores, aut ab eis missos, conversi; nulli Episcopi, nisi qui eisdem legitime succedunt, et ideo tam diligenter annotantur a nostris Episcoporum successiones.
Nota tertio, duo requiri, ut aliquis Episcopus dicatur ab Apostolis legitime descendere, et proinde esse legitimus Episcopus. Unum est successio, alterum est ordinatio. Quantum ad successionem, id requiritur, ut is qui verus Episcopus haberi cupit, succedat alicui Apostolo, quomodo Clemens successit Petro, et Polycarpus Joanni, vel certe ut succedat alicui, quem aliquis Apostolus fecerit Episcopum, quomodo Ignatius successit Evodio, et Anianus Marco, quos Petrus fecerat Episcopos, vel demum, si Episcopatus est novus, ut fiat Episcopus ab eo, qui habet Apostolicam auctoritatem, qui est solus Rom. Pontifex. Nam, ut B. Augustinus scribit in epist. 162. in Romana Ecclesia semper viguit Apostolicae Cathedrae principatus.
Ratio hujus est, quia institutio novorum Episcopatuum non potest pertinere ad ullum, qui habeat definitam regionem, quales sunt Episcopi particulares, sed ad eum, qui toti Ecclesiae praeest, et cui proprie cura incumbit Ecclesiam propagandi, quales fuerunt omnes Apostoli. Petrus quidem ex officio, et caeteri ex delegatione, et quicumque aliter intrat, non est de Ecclesia Apostolica, cum non possit ostendere originem suam ab Apostolis. Nec tamen ob id negamus, quin etiam Patriarchae et Metropolitani aliquando possint novos Episcopatus erigere, quod sanctum Athanasium in Oriente; et sanctum Bonifacium in Germania fecisse constat; modo a sede Apostolica facultatem habuerint.
Quantum ad ordinationem autem, requiritur, ut qui sit Episcopus, ordinetur a tribus Episcopis, qui et ipsi sint ab aliis ordinati, et illi ab aliis, donec ad Apostolos veniatur. Id clare habetur Canon I Apostolorum, ubi praecipitur, ut Episcopus ordinetur a duobus vel tribus Episcopis, id est, a duobus assistentibus Metropolitano, vel a pluribus. Item Anacletus epist. 2. docet, Jacobum ordinatum luisse Episcopum Hierosolymae, a Petro, Jacobo, et Joanne, et eodem modo a tribus, ut minimum, omnes alios ordinari debere. Idem habetur in Concilio Nicaeno I, cap. 4. et in Carthag. IV, cap. 2. Imo Apostolus hoc ipsum indicat, cum I. Tim. IV scribit: Noli negligere gratiam quce in te est, quae data est tibi cum impositione manuum
Presbyterii: Siquidem nomine Presbyterii intelligit coetum Episcoporum, qui simul cum ordinante imponebant manus super caput ordinandi, ut exponunt Chrysostomus, Theophylactus, et QEcumenius: Neque mirum est, Episcoporum coetum vocari Presbyterium; nomen enim Presbyteri commune erat olim Presbyteris et Episcopis, ut patet ex epist. Irenaei ad Victorem, quae est apud Eusebium lib. V hist. cap. 24. Ubi Irenseus vocat Presbyteros Romanos Pontifices, Victorem, Aniceturn, Pium, Telesphorum et Xystum. Itaque dubium esse non potest, quin requirantur ordinarie tres, ut minimum, Episcopi, ad novi Episcopi ordinationem, nisi forte ex dispensatione cum uno Episcopo ordinante adsint Abbates infulati, qui vicem Episcoporum gerant, ut aliquando fieri solet ob Episcoporum raritatem.
Nota quarto, antiquos haereticos consuevisse, ut plurimum Ecclesiam imitari in ordinatione Episcoporum, ut patet ex Cypriano I. lib. epist. 3. et Augustin. epist. 163. et ideo sanctos Patres non reprehendisse in eis, nisi defectum successionis, et ex eo solum probasse, eos non esse veros Episcopos, quippe qui ad Ecclesiam Apostolicam non pertinerent, cum ab Apostolis per successionem non ducerent originem. Nostri autem temporis haeretici neutrum habent, id est, nec ordinationem, nec successionem, et propterea longe inverecundius, quam ulli unquam alii haeretici, sibi nomen et munus Episcopi usurpant.
Ex quo argumentum insolubile sumitur hoc modo. Ecclesia non potest esse sine Episcopis, ut ostendimus. Apud Lutheranos non sunt Episcopi, nam non habent ordinationem, nec successionem ab Apostolis: igitur apud eos non est Ecclesia. Et quidem quod nec Lutherus, qui habitus est Episcopus Wirtembergensis, nec Zwinglius, qui habitus est Episcopus Tigurinus, nec QEcolampadius, qui in ipso sepulchri Elpitaphio vocatur primus Basileae Episcopus, nec Calvinus, qui dictus est Episcopus Genevensis, nec ulli alii ordinati sint a tribus Episcopis, neque ex dispensatione ab uno, assistentibus Abbatibus, notissimum est, nec ipsi negant. Ergo saltem Patribus Nicaeni et Carthaginiensis Concilii, imo et ipsis Apostolis, qui statuerunt, Episcopum a tribus Episcopis debere ordinari, isti non sunt Episcopi, eisque convenit, quod Cyprianus lib. de simplicitate Praelatorum ait: « Ii sunt, qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispositione praeficiunt, qui se Praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui nemine Episcopatum dante, Episcopi sibi nomen assumunt. »
Respondet Brentius: Nos legitime vocati sumus a populo et magistratu, et ab eis Episcopatum accepimus, et non nos intrusimus. At contra; Nam hic non disputamus de electione Episcopi, quam scimus varie variis temporibus celebratam. Constat enim Apostolos et veteres Romanos Pontifices, misisse Episcopos ad varias civitates, sine ullo consensu populorum requisito. Constat etiam, aliquando populum simul cum Clero Episcopum elegisse, aliquando solum Clerum. Caeterum quomodocumque fieret electio, semper fuit necessaria ordinatio, quam non populus, sed soli Episcopi, et quidem tres ut minimum, regulariter conferebant, quod nemo nescit, nisi qui nihil legit. Dicat ergo Lutherus, a quibus Episcopis ordinatus fuerit Antistes Yirtembergensis. Dicant etiam cseteri, a quibus fuerint ordinati: sed nec dicunt, nec dicere possunt.
Deinde, quod uon successerint in Episcopatu antiquis Episcopis, certissimum est, tum quia in omnibus urbibus ubi isti se fecerunt Episcopos, erant antea, et sunt etiam modo in plerisque locis Episcopi Catholici, qui legitime successerunt antiquis; non autem succeditur, nisi Episcopis defunctis, aut legitime depositis. Tum etiam, quia ipsi fatentur, se primos esse earum urbium Episcopos. Certe Basilese exstat adhuc epitaphium ad sepulchrum OEcolampadii, ubi dicitur, ut paulo ante notavi, et ego ipse legi, non sine risu, QEcolampadius primus illius urbis Episcopus. De istis ergo dici potest, quod ait Cyprianus lib. I, epist. 6. ad Magnum: «Novatianus, inquit, in Ecclesia non est, neque Episcopus computari potest, qui Apostolica traditione contempta, nemini succedens, a seipso ordinatus est. » Et infra: « Aut pastor haberi quomodo potest, qui manente vero pastore, et in Ecclesia Dei ordinatione succedanea, praesidente, nemini succedens, et a seipso incipiens, alienus fit et profanus? » Et lib. IY, epist. 2. ad Antonianum: « Cornelius, inquit, Episcopus factus est, cum Fabiani locus, id est, cum locus Petri, et
gradus cathedrae sacerdotalis vacaret, quo occupato de Dei voluntate, atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis jam Episcopus fieri voluerit, foris fiat necesse est. » His similia sunt, quae supra citavimus de successione legitima, ex Irenaeo, Tertulliano, Epiphanio, Optato et Augustino.
Sed objiciunt primo, Episcopi Papistae deseruerunt veram fidem, ergo non sunt amplius Episcopi, ergo merito possunt pii Ministxi loca eorum occupare.
Respondeo ad hoc Brentii argumentum (admisso quod sit dubium, ubi sit vera fides, quamquam apud nos certissimum est esse) Episcopos Catholicos, qui per tot saecula possederunt sedes suas pacifice, non posse eis privari, nisi legitime judicentur, et damnentur. Nam in omni controversia melior est conditio possidentis. Constat autem, Episcopos Catholicos in nullo legitimo judicio esse damnatos. Quis enim eos damnavit, praeter Lutheranos? At ipsi accusatores sunt, non judices. Quis enim eos constituit judices nostro^? Praeterea etiam si nostri jam damnati essent, non continuo illi succedunt, cum nemo eos Episcopos instituerit, qui habuerit instituendi Episcopos auctoritatem: nec veri sint Episcopi cum eos nemo ordinaverit, qui habuerit jus 'ordinandi, ut supra ostendimus.
Secundo, objicit Brentius ibidem, id est, in Prolegomenis contra Petrum a Soto. Caiphas legitime successit antiquis Pontificibus, et potuisset usque ad Aaronem deducere majores suos, et tamen non petierunt Apostoli, ut a Caipha ordinarentur; sed Caipha, et omnibus illis Pontificibus, qui legitime • succedebant invitis, facti sunt Episcopi et Pontifices sine ulla successione, ergo etiam modo cum ordinarii Episcopi imitentur Caipham, licet sine eorum ordinatione et successione Episcopatum gerere.
Sacerdotes, nisi qai successerunt Aaroni, ita ab Apostolis usque ad finem mundi non erunt veri Sacerdotes, nisi qui Apostolis succedent. Yerum tamen est, quod ut cum honore sacerdotium Aaronicum deferretur ad sepulturam, Apostoli illud honorabant, ut patet ex Cypriano lib. J, epist. 2. ad Cornelium, et lib. IV, epist.!). ad Florentium Pupianum, ubi adducit illud ex Act. XXIII: Nesciebam fratres, quia Princeps Sacerdotum est.
Tertio, objicit Calvinus lib. IV Instit. cap. 2. §. 2 et 3. cur non enumeremus etiam successiones Episcoporum Africae, ^Egypti et totius Asiae; et respondet ipsemet nobis insultans, quia periit ibi sacrosancta ista successio.
Respondeo, vel Calvinus ex eo, quod periit successio in illis locis, vult concludere, non esse Ecclesiam, vel esse Ecclesiam; si Primum, pro nobis facit: Nam si ibi non est Ecclesia, quia ibi non est successio, ergo hic est Ecclesia, quia hic est successio. Si secundum, respondemus, eos qui ibi ad ve^am Ecclesiam pertinent, non posse quidem ostendere successionem continuam Episcoporum suorum particularium, sed posse ostendere successionem continuam Episcoporum universalium, qui sunt Romani Episcopi, quibus illi subjectos se esse fatentur. Hasc enim est causa, cur veteres Episcopi magis solliciti fuerint de successione Romani Pontificis, quam de sua. Ireneeuserat Episcopus Lugdunensis in Gallia, Optatus, et Augustinus erant Episcopi in Africa, Epiphanius Salaminae in Cypro, Eusebius Caesareae in Palaestina, et tamen nullus eorum texere voluit suae Ecclesiae successionem, sed Romanae tantum Ecclesiae. Satis enim illis videbatur ostendere continuam successionem in Ecclesia principali, cujus ipsi se membra esse gaudebant.
Quarto, objicit idem Calvinus. In Ecclesia Graeca adhuc servatur successio non interrupta Episcoporum, et tamen non est illa vera Ecclesia, secundum opinionem nostram, non igitur successio est Nota verae Ecclesiae.
Respondeo primum, non posse ostendi in Ecclesia Graeca certam successionem; nam imprimis fatetur Calvinus, in Asia, et iegypto, et proinde Antiochiae, Hierosolymae, et Alexandriae interruptam fuisse successionem; sola restat Constantinopolitana Ecclesia ex Patriarchalibus, quae non videtur un¬
quam caruisse proprio Patriarcha. At Constantinopolitana Ecclesia non est Apostolica, nec ostendit certam originem ab Apostolis; Tametsi enim NicOphorus Patriarcha in Chronologia conetur deducere ab Andrea Apostolo successionem Episcoporum Byzantii, tamen nulli veteres id tradunt, nec unquam a Patribus Ecclesia Byzantina, sive Constantinopolitana dicta est Apostolica, et Patres Concilii Constantinopolitani I in ep. ad Damasum Romanum Pontificem, aperte fatentur, Ecclesiam illam novellam esse. Itaque habet quidem Ecclesia Gonstantinopolitana qualemcumque successionem a tempore Constantini hucusque, non autem ab Apostolicis temporibus, quod praecipue queeritur.
Dico secundo, argumentum a successione legitima adferri a nobis praecipue ad probandum non esse Ecclesiam, ubi non est haec successio, quod quidem evidens est; ex quo tamen non colligitur necessario, ibi esse Ecclesiam, ubi est successio. Itaque hoc argumento probamus evidenter, non esse Ecclesiam apud Lutheranos. Quod autem apud Graecos non sit Ecclesia, probamus alio modo, quia nimirum convicti sunt legitime in tribus plenariis Conciliis, Lateranensi, Lugdunensi, et Florentino, de schismate et haeresi: Ac praecipue de haeresi circa processionem Spiritus sancti a Filio, quam esse manifestam haeresim, Lutherani et Galvinistae etiam confitentur.
Adde ultimo, quod omnes Ecclesiae illae Patriarchales habuerunt per longa tempora Episcopos manifestos haereticos, et proinde interrupta est veterum Pastorum successio.
Quinto, objicit idem Calvinus, veteres Patres, qui ostendunt Ecclesiam ex successione Pontificum Romanorum, id facere, quia illis temporibus constabat non fuisse mutatam fidem et religionem in Ecclesia Romana; at nunc contrarium constat.
Respondeo, vel intelligit Calvinus, eo tempore constitisse Catholicis tantum, velCatholicis simul et haereticis, quod in Romana Ecclesia non esset mutata religio. Si primum assumat, nihil dicit, nam etiam hoc tempore Catholicis constat, non esse in Romana Ecclesia mutatam religionem. Si secundum asserat, aperte mentitur. Nulli enim fuissent hseretici, si semper omnes putassent in Romana Ecclesia esse veram fidem. Prseterea Donatistee Romanam Ecclesiam oppugnabant, ut nunc faciunt Lutherani et Calvinistse.
Optatus lib. II, cont. Parmenianum: <i Unde est, inquit, quod claves Regni vobis Donatistae usurpare contenditis, qui contra cathedram Petri vestris praesumptionibus et audaciis sacrilegio militatis? » Et August. lib. II, contra litteras Petri. cap. '51.: « Cathedra tibi quid fecit EccJesiae Romanae, in qua Petrus sedit, et in qua nunc Anastasius sedet? Cur appellas cathedram pestilentiae, cathedram Apostolicam? » Et tamen Optatus et Augustinus a successione ista contra Donatistas argumentantur, ut supra diximus.
Chapter 60 of 69