Caput XVIII. Nota decimaquinta
Ultima Nota est foelicitas temporalis, divinitus iis collata, qui Ecclesiam defenderunt. Numquam enim Catholici Principes ex animo Deo adhaeserunt, quin facillime de hostibus triumpharent. Notae sunt in primis victoriae in Testamento veteri Abrahae, Mosis, Josue, Gedeonis, Samuelis, Davidis, Ezechiae, Josiae, Machabaeorum. In testamento novo Constantinus, qui primus publice ex Imperatoribus Ecclesiam defendit, eo fere modo Maxentium vicit, quo Moses Pharaonem. Vide Euseb. lib. IX hist. cap. 9. de eo sic ait Augustin. lib. V de Civit, Dei, c. 25. « Constantinum Imperatorem, non supplicantem daemonibus, sed ipsum verum Deum colentem, tantis terrenis implevit muneribus, quanta optare nullus auderet. Universum orbem Romanum unus Augustus tenuit, et defendit. In administrandis et gerendis bellis victoriosissimus fuit. In tyrannis opprimendis per omnia prosperatus est. Grandaevus aegritudine et senectute defunctus est, filios imperantes reliquit. »
De Theodosio seniore scribit idem Augustinus ibidem, cap. 26. ei, quod vere pius et Catholicus esset, adeo prospere omnia successisse, ut in praeliis hostium tela in auctores, Deo agente, retorquerentur. Addit Theodoretus lib. V hist cap. 24. sanctos Joannem et Philippum Apostolos apparuisse in equis albis in eodem praelio pro Theodosio Imperatore pugnantes.
De Honorio etiam plane Catholico, et Romano Pontifici addictissimo, ut patet ex ejus epistolis ad Bonifacium Papam, scribit Augustinus lib. V de Civit. Dei, cap. 23. ita Deum pro illo pugnasse, ut uno praelio multo amplius, quam centum millia Gothorum prosternerentur, et Rex ipse Radagaisus cum filiis caperetur, et occideretur, ex Romanis ne uno quidem vulnerato, nedum extincto.
De Theodosio juniore scribit Socrates lib. VII hist. cap. 18. exercitu ejus pugnante cum Barbaris, et ipso interim in urbe precibus apud Deum vacante, circiter centum millia Saracenorum, ab Angelis acta in Euphratem, miserrime periisse.
Justinianus senior, donec Catholicus fuit, foelicissime imperavit, ita ut Italiam, Africam, aliasque multas provincias Romano Imperio restituerit, ut patet ex Evagrio lib. IV histor. cap. 16. et seq. At, ubi haereticus factus est, et edictum proponere voluit de sua hseresi recipienda, mox repentina morte sublatus est, et Ecclesiam magno metu li-* beravit, ut idem Evagrius scribit 1. IV, c. ult.
Heraclius quoque, ut ex Joanne Zonara, aliisque historicis cognosci potest, dum Catholicus esset, praeclarissimam victoriam de Persis reportavit, et crucem Domini recepit, quando res Romanae desperatae omnino esse videbantur. At cum in haeresim incidit Monothelitarum. omnia illi infceliciter successerunt, et ipse novo atque inaudito morbi genere extinctus est.
Constat item ex Graecorum historiis, Imperatores Orientis ab eo tempore, quo propter dissidium circa imagines se ab Ecclesia Romana separaverunt, semper in dies deterius se habuisse, donec tandem Imperium penitus amiserunt. In Occidente vero ex Latinorum historiis manifeste colligitur, semper Imperatores magis, vel minus floruisse; ut magis, vel minus Romanae Ecclesiae addicti fuerunt. '
Tempore Urbani II ad annum Domini 1098, Christiani in bello sacroaPapaindicto pro recuperatione Hierosolymae, cum essent Antiochiae in summa desperatione, eo quod prope adesset infinitus exercitus Turearum et Persarum, et ipsi pauci essent, et diuturna fame prope enecti, ita ut etiam viri fortissimi baculis innixi incederent, nec equos haberent, nisi paucissimos, ita ut praecipuus Princeps Godefredus equo commodato uteretur, et multi Principes in asinis equitare cogerentur, tandem Deus revelavit, ubi esset sacra lancea, et ea praelata, in bello victoriam dedit, ita ut occiderint centum millia Turearum, et ex ipsis vix quatuor millia ceciderint. Cecidit etiam ros divinitus in illos, qui animis et corporibus vires addidit. Denique apparuerunt tres viri sancti pro illis de coelo pugnantes: Vide Paulum iEmilium lib. IV, Gulielmum Tyrium lib. IV prope fin. et Dodechinum Mariani Scoti continuatorem.
Tempore Innocentii III, in Gallia ab octo millibus Catholicorum caesa sunt uno praelio centum millia Albigensium haereticorum, ut scribit ^Emilius lib. VI historiae Francorum.
Nostris temporibus, anno 1531, quinque praelia commiserunt pro fide Catholici Helvetii cum haereticis Helvetiis, et semper Catholici vicerunt, cum tamen essent numero et armis multo inferiores: Vide Joan. Cochlaeum in actis Lutheri, anni 1531.
Garolus V, miraculo divino, victoriam retulit de Lutheranis anno 1547.
In Gallia quoque et Belgis multas victorias Catholici de haereticis, non sine miraculo^ reportarunt. Imo vix unquam fuerunt haeretici superiores, quando justo praelio dimicatum est. Atque haec de notis Ecclesiae, et universa hac disputatione pro instituta brevitate dicta sint.
De Bellar mini canonisatione.
Quam protulit et defendit doctrinam Bellarminus de Ecclesia, de summo Pontifice et de Concilio, non solum non prohibita est nisi inconsulto, sed etiam auctor in canonisationis causam introductus est. De quo haec habet P. Henricus Ramiere in opusculo cui titulus: Labbe Gratry, le pseudo-Isidore et les defenseurs de 1’Eglise Romaine, pag. 19: « Nous avons recueilli des renseignements prdcis relativement a la cause de beatification du cardinalBellarmin. Cette cause etait deja tres-avancee au temps de Benoit XIY; tous les proces preparatoires etaient lieureusement termines; les dcrits, severement examines, avaient etedeclaressansreproche; les trois congregations preparatoires avaient etabli que le serviteur deDieu avait possede a un degre heroique, toutes les verius tbeologales et morales; il ne restait plus qu’a dresser le decret, quand une lettre du cardinat de Tenices a Benoit XIY vini tout ar-
reter, par la crainte d’accroitre Pacbarnement du gouvernement et des parlements frangais. Aujourd’hui que, grace a Dieu, les gouvernements ne se melent plus d’entraver les causes de beatification, rien ne s’opposerait a ce que celle du venerable Cardinal Bellarmin futreprise; et il suffirait pour cela, peut-etre, que la confiance d6s chretiens obtint, par son intercession, quelque miracle signald. N’est-il pas permis de croire que Dieu ne refuserait pas cesmiracles, ssils etaient instamment demandes, pour glorifier celui quia si vaillammentdefendu les prerogatives de son vicaire, et qui, a cause de cela meme, est aujourd’hui si injustement attaque. »
A Deo flagitamus ut, intercedente Bellarmino, edantur ha?c miracula, et, si Deus ita permiserit, a Summo Pontifice, supplici libello, quaeremus ut supradictae canonisationis iterum causa sumatur.
Ecclesia Catholica, optime Lector, uni trinoque Deo militans, atque, ut Scripturae loquuntur, terribilis, velut castrorum acies, ordinata, tribus potissimum ordinibus militum, Christo auctore, distinguitur. Alii siquidem in hoc divino exercitu Clerici, alii Laici dicuntur. Quidam etiam sunt, tum ex Clericis, tum ex Laicis, qui certis symbolis ac functione ab utrisque distincti, tertium ordinem faciunt, ac Regulares, sive Monachi nominantur.
Ordo primus ac nobilissimus Clericorum vel Duces habet, vel Ducum ipsorum famulos et administros. Licet enim Imperator Ecclesiae primus ac summus, Christus ipse sit, tamen quod non solum in terris, sed etiam in coelis, et apud inferos magnos exercitus habeat, quodque solis coelestibus praesentiam suam, ut par est, aspectabilem praebeat, Vicarium Imperatorem, ac Ducem exercitui, qui est in terris, Apostolum Petrum, ej usque successores summo cum imperio, et potestate praefecit. Ergo Romanus Pontifex haeres Apostolorum Principis, castra coelestia in terris ducit, Christumque ipsum nobis mortalibus quodammodo repraesentat.
Proximi sunt Episcopi, qui Tribunorum militarium locum sortiti, imperant etiam ipsi, non totis castris, sed agmini quisque suo. Siquidem in partem sollicitudinis, ut nostri loquuntur, vocati sunt, non in plenitudinem potestatis. Sub his Presbyteri, quos Parochos dicimus, quasi quidam Centuriones singulis cohortibus praesunt; Diaconi, Subdiaconi, Lectores, atque Administri caeteri, vel signa atque aquilas gerunt, vel tubis, ac tympanis accendunt ad praelium, vel huc atque illuc celeriter discurrentes, mandata Imperatoris ac Ducum ad milites perferunt.
Porro Laici, hoc est, populus ipse fidelis, longe lateque toto campo diffusus, atque adversus Diabolum sub Christi signis in acie constitutus, quasi quadratum agmen efficit, atque statarias legiones. Omnes enim in
Baptismo ad Christi militiam nomen dederunt, ejusque charactere insigniti, Sacramentum perceperunt. Omnes per sacram Confirmationem ad praelium inuncti, crucis signo muniti, atque armis coelestibus donati, instructique sunt. Denique, omnes demensa Domini opulentissimo commeatu, amplissimaeque mercedis pignore in Eucharistia percepto, bellum aeternum Diabolo, atque omnibus ejus copiis indixerunt.
Jam vero Regulares ac Monachi, neque uno in loco degunt, neque iisdem muneribus destinantur, sed alii in montibus et turribus quasi vigiles quidam perpetuo excubant, et clamore prope assiduo hostes exterrent; alii tanquam devoti milites ante ipsam aciem longe progrediuntur, castraque hostilia audacter infestant; quidam etiam sunt, quos Anachoretas nominare solemus, qui divina quadam virtute praediti, seorsim a caeteris in aperto campo, locisque desertis ad singulare certamen hostem provocant, nec raro eumdem Christi ope gloriose prosternunt.
Idaee igitur est Ecclesia Dei vivi, haec sunt castra Sanctorum, tribus militum ordinibus ab ipsa Dei sapientia divino plane consilio disposita atque distincta, quae quidem licet adversus omnes hostiles acies insuperabilia atque invicta consistant, neque ullam sive humanam, sive diabolicam vim sub omnipotentis Imperatoris praesidio pertimescant: non tamen Satanas sibi ipse deest, circuit, quaerit, observat, ^nsidiatur, nullam nocendi elabi sinit opportunitatem. Non potest ille Dei exercitum profligare, conatur tamen. Non sperat victoriam, at non desinit lacessere. Non fundet unquam Christi copias, nec delebit, at confundere et perturbare novis ac variis stratagematum formis, et libris, et sermonibus haereticorum, non cessat. Hinc enim haeretici hujus temporis plane omnes Clericos cum Laicis ita confundunt, ut ne nomen quidem Clericorum (de qua re paulo post agemus) superesse patiantur.
Designant illi quidem certos homines, quibus docendi munus, Sacramentorumque administrationem permittunt, quos etiam Ecclesiae Ministros vocant. At eos nec populis cum potestate praeesse, nec legibus continentiae astringi, nec a tribunalibus politicis liberos esse volunt: Sed Laicorum more, jungere connubia, filios procreare, saeculi hujus negotia exercere, ad forum et judicia pertrahi, invitis etiam summis Antistitibus, jubent. Nam de consecratione, atque unctione Pontificum, de tiaris, infulis, pedis, de palliis, tunicisque sacratis, de corona capillorum, de reliquo apparatu, qui ad officium exornandum Ministrorum Dei, atque ad ornatum Ecclesiasticum a cultu profano distinguendum pertinet, nihil commemorare necesse est. Haec enim omnia adeo confidenter aspernantur, ac de medio tollunt haeretici, ac si ea certissimis rationibus, cum ne probabiles quidem attulerint, superstitionem redolere Judaicam demon st rassent. Monachos autem in universum omnes, sive Anachoretae, sive Coenobitae illi sint, nec minus omnia Monastica instituta, ritus, vota, consuetudines, vestes, functiones, et ipsa etiam vocabula execrantur. Neque aliud esse vult Calvinus lib. IVInstit. cap. J5, Monasteria Coenobitarum, nisi lupanaria sceleratorum, vel conventicula schismaticorum: Anachoretas autem, Magdeburgenses Centuriatores Centur. IV, cap. 6 et 4 0. monstra quaedam humana, vel ursos potius, ac Mysanthropos appellandos censuerunt.
Soli restant Laici, quibus etsi mirum in modum adulentur Lutherani, ut ea ratione major Clericis ac Monachis confletur invidia, verumtamen adsunt Anabaptistae, qui nec Laicis parcunt, dum jurisdictione magistratus, magistratibus urbes, urbibus genus humanum spoliant, atque ad eam formam regimen universum revocant, quae non modo Reipublicae ipsorum, sed ipsi etiam generi humano, si passim usu recipiatur, extremam ruinam, atque exitium possit afferre. Sed enim haud scio, plusne Laicis Anabaptistae noceant vexando, ac detrahendo, an cumulando, et blandiendo Lutherani. Detrahunt illi populo Christiano politicam potestatem, sine qua salus Reipublicse terrenae in apertum discrimen, interitumque vocatur. Augent contra Lutherani eumdem populum etiam Ecclesiastica potestate, ut nimirum ducantur Pastores ab ovibus, et imperent Imperatoribus milites, atque interim pereat res Christiana, pereat Christi regnum, pereant animae, quarum salutem propria vita, et sanguine Dei Filius emerat.
Quae cum ita sint, ad omnes pertinet, qui in Ecclesia Catholica Doctoris munere funguntur, impiis haereticorum conatibus, vel Satanae potius consiliis et furori occurrere, et omnes Ecclesiae partes, omnia membra, omnesordinespro viribus protegere, ac tueri. A nobis vero non modo charitas Christiana, et onus a majoribus impositum flagitat, sed etiam cogit ordo disputationum, ut ad eas controversias explicandas aggrediamur, quae sunt de tribus illis Ecclesiae partibus, id est, Clericis, Laicis, Monachis, ab haereticis hujus temporis excitatae. Quando enim pro capite militantis Ecclesiae, proque ipsa Ecclesia, tum in Conciliis congregata, tum etiam diffusa toto orbe terrarum, pro nostrarum virium tenuitate pugnaverimus: Illud unum est reliquum, ut pro membris ejusdem Ecclesiae, pro nostra virili parte dimicemus, et Christo duce, atque imperatore, omnia hostium tela clypeo veritatis, et gladio verbi Dei discutia¬
mus.
Ordo Disputationis de Clericis.
Igitur disputatio de Clericis (nam ab ea exordiendum esse, tum antiquitatis, tum etiam dignitatis ordo nos admonet) octo partibus continetur. Primum enim, de ipso nomine Clericorum disserendum erit. Deinde de vocatione, sive electione ad sacrum Ministerium. Tertio, de distinctione, numero et officio Ministrorum. Quarto, decoelibatu hominum sacratorum. Quinto, de solemnibus precibus, et laudibus, certis horis, certoque ordine concinendis. Sexto, de Ecclesiastica tonsura, vel rasura capillorum. Septimo, de possessione temporalium bonorum, sive politico, sive Ecclesiastico jure acquisitorum. Octavo, de exceptione Clericorum a tribunalium civilium potestate. Nihil autem de Sacramento Ordinis, nihil item de Ecclesiastica jurisdictione hoc loco dicendum erit, quod ea partim ad quaestiones de Sacramentis, partim ad quaestiones de Pontifice, et Conciliis pertinere videantur.
Chapter 69 of 69