Caput XII. Nota nona
Nona Nota est efficacia doctrinae. Sola enim vera Ecclesia habet doctrinam, non solum immaculatam, sed etiam convertentem animas, ut dicitur Psalm. XVIII, et sermonem vivum penetrantem usque ad divisionem animse, ac spiritus, Hebr. IV. Philosophi antiqui tametsi magnam sapientiam
ostentarent, et summa eloquentia leges suas populis suaderent, numquam tamen vel vicina oppida ad suas leges trahere potuerunt, ut docet Athanasius lib. de humanitate verbi, et Theodoretus lib. de legibus. Quia non erant verba eorum verba viva, sed mortua, non spiritus Dei, sed spiritus hominum. Mahumetani autem traxerunt quidem multos, sed terrore armorum, non vi, et efficacia doctrinae. Quare ipsemet Mahumetus in Alcorano, cap. 18 et 19. docet bello cogendos homines ad fidem. Porro haeretici numquam leguntur convertisse ullos Ethnicos, aut Judaeos ad fidem, sed solum pervertisse Christianos, quod etiam notavit Tertullianus in lib. de praescript. haeret.: « De verbi, inquit, administratione quid dicam? Cum hoc sit negotium illis non Ethnicos convertendi, sed nostros evertendi, nostra suffodiunt, ut sua aedificant etc. »
At, inquies, Freculphus in Chronico lib. IV, cap. 20. refert ab Arianis tempore Valentis Imperatoris totam gentem Gothorum a paganismo ad fidem conversam.
Respondeo, non ab Arianis Gothos esse conversos, sed misere deceptos. Gothi enim cum jam de finibus suis egressi sub Romani Imperii auspiciis militarent, et multa praeclara de Christianis audirent, sua sponte, nemine impellente, ab Imperatore petierunt Episcopos, a quibus docerentur, parati ad credendum quidquid eis diceretur. Imperator vero, quia Arianus erat, Arianos Episcopos misit, atque ita Gothi misere decepti, cum Christiani fieri vellent, Ariani facti sunt, non tamen ulla virtute, aut miraculis Arianorum. Quae enim difficultas est instillare venenum homini parato ad illud sumendum? Adde, quod Freculphus non integre historiam hanc refert; constat enim ex Socrate, lib IV, cap. 27. Sozomeno, lib. VI, cap. 37. Theodoreto, lib. IV, cap. ult. majorem partem illorum Gothorum fuisse Christianam, et Catholicam, et ab Arianis postea deceptam. Non igitur convertunt homines ad fidem haeretici, nec possunt. Nam haeretici habent quidem Scripturam, sed non habent verum sensum Scripturarum, qui proprie est gladius spiritus. Verba enim non tam gladius, quam vagina sunt, qua gladius spiritus continetur. Cum ergo illi non pugnent gladio, sed vagina tantum, quid mirum, si non feriunt corda infidelium? Neque etiam mirum est, quod Catholicos pervertant, nam proni sunt homines ad descensum, ad viam latam et facilem, quam illi aperiunt. Et Deus id fieri sinit propter ingratitudinem eorum, qui semel sunt illuminati, et lumini accepto bonis operibus non respondent.
At Ecclesia vere sancta, et Apostolica olim brevissimo tempore per homines contemptibiles externa specie, sine armis, et sine pompa verborum totum Mundum traxit, id est, homines magnos, parvos, doctos, indoctos, juvenes, senes, viros, foeminas; Et traxit, non ad delicias hujus saeculi, sed ad res credendas supre omnem rationem, et ad crucem, et angustias, et vitam perfectissimam repugnantem carni et sanguini, et haec omnia propter praemium nullum in hac vita, sed solum in futura. Et hoc ita persuasit, ut maluerint plurimi potius amittere omnes opes, honores, amicos, affines, et vitam ipsam, quam Christi fidem; De quo vide Athanasium, et Theodoretum locis notatis, et Augustinum lib. XXII de civit. Dei, cap. 5. Ubi ponit inter praecipua miracula, quod pauci Apostoli sola Yerbi divini efficacia sine eloquentia, aut armis totum mundum subegerint.
Deinde a tempore B. Gregorii usque ad nostra tempora conversos multos a nostris probari potest testimonio adversariorum. Nam quod sexto saeculo jussu B. Gregorii Anglos paganos non haeretici, qui tunc etiam non deerant, sed Monachi Pontificii ad fidem Christi converterint, testantur Centuriatores, Cent. YI, cap. 2, coi. 37.
Deinde tempore Canonis Papae, S. Kilianus a Papa missus convertit Francones, ut dicunt ipsimet Centuriatores, Cent. Yil, cap. 2, coi. 31.
Deinde tempore Gregorii II et Gregorii III, ac Zacharice Pontificum conversa est magna pars Germaniae ad fidem, non per haereticos Iconomachos, quibus tunc mundus abundabat, sed per S. Bonifacium Episcopum, et Martyrem, quem Papa Gregorius II miserat, ut fatentur Centuriatores, Cent. VIII, c. 2, coi. 20. ubi honorifice de eo loquuntur his verbis: « Hoc saeculo postquam illuxit tempus, quod Dominus sua misericordia praefinivit, majori cum fructu res successit. Nam excitavit Dominus Vinofridum, quem Romani dixerunt Bonifacium, cum suis collegis ad Ecclesiae suae in G ermania propagationem, et opus manuum eorum ipse gubernavit, et promovit etc. »
Hic erant obliti Centuriatores S. Bonifacium fuisse Papistam, propterea tam bene
de eo loquuntur. Nam in praefatione ejusdem Centuriae Blasphemi, et ingratissimi in suum Apostolum sic loquuntur: « Hanc ad rem habet Papa suos dromones egregios, peritissimos ejusmodi aucupiorum, audaces, temerarios, qui praemiis, et honoribus illecti, et irretiti, sedulam operam in omnibus nationibus, et regnis navant. » Et infra: « Talis fuit dromo, Bonifacius ille, Germanorum Apostolus dictus, qui in hoc summo studio, arte, ac vi incubuit, ut universam Germaniam in potestatem Papae Romani redigeret. Et si autem in nonnullis locis Ethnicam idololatriam abolevisse narratur, tamen religionem Christianam non seminavit puram, et incorruptam. » Et infra: « Ea fuit insolentia inflatus iste Pseudoapostolus, ut non modo monitores omnes ex alto despiceret, verum etiam apud tyrannum illum Romanum invidiose deferret tanquam haereticos, et turbatores Ecclesiae etc. » Ecce quomodo tractant Apostolum Germaniae, de quo omnes historici ejus temporis honorificentissime loquuntur.
Deinde Centur. IX, cap. 2, coi. Io. fatentur, Monachos Corlpeienses convertisse Wandalos, et coi. 18. fatentur Bulgaros, Sclavos, Polonos, Danos, Moravos, eo saeculo conversos, subjectos fuisse Romanis Pontificibus. Ex quo apparet a Papistis fuisse conversos. Item Cent. X, cap. 2, coi. 18 et 10. plures reges, et populos ad fidem conversos docent opera Henrici I Imperatoris, et Adalberti Bohemorum, ac Methodii Moravorum Archiprsesulum, quos omnes Papistas fuisse negare non possunt, cum constet eos Pontificibus Romanis subjectos fuisse.
Denique Cent. XI, cap. 2, coi. 27. docent, Hungaros magna ex parte hoc saeculo conversos, et Episcopos illi genti datos, a Romano Pontifice confirmatos fuisse, petente hanc eorum confirmationem S. Stephano Hungarorum Rege nuper converso.
Post illa tempora non defuerunt etiam in Ecclesia Catholica similes conversiones, siquidem Adrianus Pontifex IV, ante suum Pontificatum ab Eugenio Papa missus, Norwegiam ad fidem convertit, ut Platina, aliique testantur; et ni fallor, ipsi etiam Genturiatores Centuria XII quam una cum XIII editam audio, sed nondum vidi. Ab uno S. Yincentio ordinis Praedicatorum constat esse conversos ad fidem vigintiquinque millia, partim Judaeorum, partim Saracenorum, ut scribit B. Antoninus 3. parte hist. tit.
XXIII, cap. 8, §. 4. qui floruit eadem aetate.
Denique, hoc nostro saeculo in novo orbe multa millia Gentilium Catholici converterunt. Judseorum quoque singulis annis convertuntur et baptizantur Roma) aliqui a Catholicis Pontifici Romano addictis, nec desunt etiam Tureae, qui tum Romae, tum alibi a Catholicis convertantur. Lutherani vero vix unum aut alterum converterunt, cum tamen comparent se cum Apostolis, et Evangelistis, et habeant in Germania plurimos Judaeos, et in Polonia, et Hungaria vicinissimos Tureas. Rectissime igitur B. Augustinus lib. XIII contra Faustum, cap. 12. comparat haereticos cum perdicibus, quae congregant pullos, quos non pepererunt: cum e contrario Ecclesia sit columba foecundissima, quae quotidie parit novos pullos.
Chapter 64 of 69