Skip to the text

Caput X. Nota septima

Septima Nota est unio membrorum inter se et cum capite; nam Ecclesiam esse unum corpus, unam sponsam, unum ovile, passim Scripturae docent, ad Rom. XII, Cantic. VJ, Joan. X, et in Symbolo Constantinopolitano, dicimus unam Ecclesiam. Praecipua autem unitas corporis consistit in conjunctione membrorum cum capite et inter se. De utraque unione dicendum est, et primum de prima: Sed quoniam de capite Ecclesiae, qui est Romanus Pontifex, alibi disseruimus, hic solum, aliquot in medium allatis testimoniis Patrum, ostendemus, apud veteres semper fuisse habitam pro nota verae Ecclesiae conjunctionem cum Romano Pontifice.

Irenaeus lib. III, cap. 3. aperte dicit, ad Romanam Ecclesiam, propter potentiorem principalitatem, necesse esse omnem convenire Ecclesiam, id est, eos, qui undique sunt fideles. Cyprianus lib. I, epist. 3.: « Post ista, inquit, adhuc insuper Pseudoepiscopo sibi ab haereticis constituto, navigare audent, et ad Petri Cathedram atque Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, a schismaticis et profanis litteras ferre, nec cogitare eos esse Romanos, ad quos perfidia habere non possit accessum. » Et lib. IV, epistol. 8. de Cathedra Romani Pontificis loquens: « Scimus, inquit, hortatos nos esse, ut Ecclesiae Catholicae matricem et radicem agnoscerent et tenerent. » Ambrosius in oratione de obitu Satyri: « Rogavit, inquit, si cum Episcopis Catholicis, id est, si cum Ecclesia Romana consentiret. »

Hieronymus in epist. ad Damasum de hypostasis nomine: « Hic, inquit, in tres partes scissa Ecclesia, me ad se rapere festinat. Ego interim clamito: Si quis Cathedrae Petri jungitur, meus est. Meletius, Vitalis, atque Paulinus tibi haerere se dicunt. Possem credere, si hoc unus assereret; nunc aut duo mentiuntur, aut omnes.» Et in epist. superiori: « Ego, inquit, Beatitudini tuae, id est, Cathedrae Petri communione consocior: Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est; Si quis in Arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio. Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecum non colligit, spargit, id est, qui Christi non est, Antichristi est. » Et in epitaphio Marcellae scribit, S. Athanasium et ejus successorem Petrum, Alexandrinos Episcopos, persecutionem Arianse haereseos declinantes, tamquam ad tutissimum suae communionis portum, Romam confugisse.

Optatus lib. II contra Parmen. a principio per aliquas paginas, docet, verse Ecclesiae dotem primam et praecipuam esse Cathedram Petri, quse Romae est, et inde probat, Donatistas non pertinere ad Ecclesiam veram, quia non essent conjuncti cum Siricio, qui tunc sedebat in Cathedra Petri.

Augustinus in epist. 162. loquens de Ceciliano Episcopo: « Qui, inquit, posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum, cum se videret Romanse Ecclesiae, in qua semper Apostolicse Cathedrae viguit principatus, per communicatorias litteras esse conjunctum?» Et in Psal. cont. partem Donati: «Venite fratres, si vultis, ut inseramini in vite. Dolor est, cum vos videamus praecisos ita jacere: Numerate Sacerdotes, vel ab ipsa Petri sede, in ordine illo Patrum quis, cui successerit, videte: Ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae. » Leo epist. 87. ad Episcopos Viennensis provinciae: « Praedicationis, inquit, Evangelii Sacramentum ita Dominus ad omnium Apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro Apostolorum omnium summo, principaliter collocaret, ut ab ipso quodam capite dona sua, velut in corpus omne diffunderet, ut exortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. »

His adde, experientiam; Videmus enim omnes illas Ecclesias, quae ab isto capite se diviserunt, tamquam ramos praecisos a radice, continuo aruisse. Certe Ecclesiae Asiaticae et Africanae, quae quondam ita florebant, ut numerosissima Concilia celebrarent, et semper haberent multos homines, vel doctrina, vel sanctitate, vel utroque Dei munere clarissimos, ab eo tempore, quo a Romana Ecclesia schisma fecerunt, nulla Concilia celebrarunt, nullos habuerunt homines

fama sanctitatis aut doctrinae toti orbi notos, et nunc in summa ignoratione versan.. tur.

Veniamus nunc ad consensionem membrorum inter se. Certum est, Concordiam esse signum Regni Dei, quod stare debet in aeter-. num: Discordiam autem, Regni Diaboli, quod tandem ruere debet. Unde Matth. XII: Omne Regnum in seipsum divisum, desolabitur. Et I. Corint. XIV: Non est dissensionis Deus, sed pacis. Et B. Augustinus lib. XVIII de Civit. Dei,cap.52. dicit, Diabolum cupivisse per haereticos efficere, ut in Ecclesia Christi essent liberae dissensiones, quomodo erant in Academiis Philosophorum: ut sicut illae per multas divisiones tandem intereunt, et ab invicem consumuntur, ita fieret in Ecclesia.

Jam ex hac nota clarissimum est, nostram Ecclesiam solam esse veram Dei Ecclesiam: Si quidem in nostra Ecclesia in primis omnes Scriptores sacri mirifice inter se consentiunt, licet fuerint homines diversi, et in locis, temporibus, ac linguis diversi scripserint, quod pro re plane divina B. August observat lib. XVIII Civ. Dei, cap. 41. Deinde omnia legitimorum Conciliorum et Pontificum decreta etiam in omnibus dogmati bus inter se conveniunt, licet edita sint a diversis hominibus, diversis locis, temporibus, occasionibus, et contra diversissimas, imo saepe contrarias haereses. Quod est apertum signum unius et ejusdem Spiritus sancti, hanc Ecclesiam gubernantis. IIoc autem esse verum, ostendit diligentia haereticorum, qui licet omnia diligenter evolverint, tamen non invenerunt quidquam ullius momenti, quod reprehendere possent; ut in disputatione de Conciliis ostendimus.

Denique, nunc omnes Catholici, toto orbe dispersi de omnibus dogmatibus fidei sentiunt idem: Nec possunt aliter sentire, cum omnes subjiciant sensum suum sensui unius et ejusdem summi Pastoris ex Cathedra Petri cum consilio aliorum pastorum Ecclesiam dirigentis.

Quod autem nulla unquam fuerit secta Gentilium, vel Haereticorum, in qua talis consensio esset; facile potest ostendi. Ac primum de Paganorum sectis, docet Augustinus serm. 11. de verbis Domini, ad eamdem religionem apud eos Junonem et Herculem, aliosque Deos inter se dissidentes, et etiam belligerantes pertinuisse. De Philosophis notum est omnibus adeo, ut Basilius orat. i. de opere sex dierum dicat, non esse opus, ut nos pugnemus contra Philosophos, cum illi mutuis dissentionibus sufficiant ad.suam ipsorum doctrinam evertendam: De quo etiam vide Theodoretum lib. de fide, et Augustinum lib. XVIII de Giv. Dei, cap. 41.

Eumdem fuisse morem omnium haereticorum, certissimum est; Nam Ireneeus lib.I, cap. 21. et sequentibus docet, hseresim Simonis primi haeresiarchae mox divisam, et inde natas esse sectas Menandrianorum, Basilidianorum, Saturninianorum etc.Item lib. I, cap. 5. scribit de Valentinianis, quod cum essent plurimi, vix duo aut tres inter se conveniebant in omnibus dogmatibus. De Do-' natistis scribit Augustinus lib. I de Baptismo, cap. 6. heeresim Doriatistarum in multa minutissima frusta concisam fuisse suo tempore.

Marcionistas mox divisos fuisse, et inde natos Lucianistas, Appellianos, et Severianos docet Epiphanius lib. I, tom. III contra hsereses. Montanistas divisos esse in Pepuzianos, Artotyritas, Phrygastas etc. scribit Epiphanius lib. II, tom. I. Manichaeos quoque in sectas divisas testatur Augustinus lib. de haeres, cap. 46. Messalianos autem divisos in Martyrianos, Sathanianos, Entusiastas, docent Epiphanius haeres. 80. Theodoretus lib. IV de haeretic. fabul. Ariani mox divisi sunt in Acacianos, Macedonianos,Eunomianos, ut patet ex Ruffino lib. X hist. cap. 25. Iidem etiam Ariani singulis fere annis fidem mutabant, ut scribit Hilarius in utroque libro ad Constantium. Pari ratione Eutychiani ita divisi fuerunt, ut omnes fere sectae, quae postea exstiterunt in Oriente, sint proles Eutychianorum, ut patet ex Evagrio lib. III et IV histor. et ex Damasceno lib. de centum heeresibus.

Denique nostro tempore constat ex Friderico Staphylo in libello de Concordia discipulorum Lutheri, Lutheranos vixdum natos, dividi coepisse in Anabaptistas, Confessionistas, et Sacramentarios; et rursum singulas sectas in alias et alias usque ad 34, et hoc quidem tempore Staphyli; Nunc autem numerantur fere 100 diversissimae sectae ab uno Luthero prodeuntes. Id quod fit magna providentia Dei; nam hoc modo haereses seipsas consumunt; divisio enim earum non

est Mathematica, quae procedit in infinitum. Unde Isaiae XIX dicitur: Concurrere faciam SEgyptios adversus yEgyptios. Et Hilarius lib. VII de Trinitate: « Bellum haereticorum, inquit, pax est Ecclesiae. »

Adde, quod iidem etiam auctores haeretici secum non consentiunt, quae est certissima nota falsae doctrinae, ut ipsemetLutherus ait in lib. de votis monasticis: « Mendacia, inquit, certius dignoscere non potes, nisi quando sibimetipsis contraria sunt. A Deo enim ita ordinatum est, ut impii semper seipsos confundant, et quod mendacia non consonent, sed semper contra semetipsa testentur. » Porro Lutheri contradictiones innumeras collegit Joannes Cochlaeus in Septici - pite. Ubi ad finem adjecit 36 varias sententias unius Lutheri de uno articulo, id est, de communione sub utraque specie. Confessionem quoque Augustanam, quam omnes pro sacrosancta habent, ita immutarunt, et varie ediderunt, ut nesciant ipsi, qure sit vera Confessio Augustana, de quare consule Harmoniam Andrese Fabritii Leodii, ubi videbis praeter caetera editionem anni 30; et editionem anni 40, quarum una duplo est major altera.

Sed ad hoc argumentum adversarii respondent ut possunt. Calvinus in primis in praefatione Instit. dicit, non esse mirum si ex religione sua mox oriantur divisiones, et sectae contrariae. Nam id accidit etiam Ecclesiae Apostolorum; Ex ea enim prodierunt Simoniani, Nicolaitae etc. semper enim Diabolus, ubi videt bonum semen seminari, accedit, et superseminat zizania. Deinde, idem Calvinus lib. IV Instit. cap. 13, §. 14. dicit, ex hac nota colligi, non esse apud nos veram Ecclesiam. Nam tot sunt apud nos schismaticorum conventicula, et divisiones, quot sunt monasteria. Olim enim Monachi vi vehant quidem separati ab aliis, sed non percipiebant Sacramenta separatim; imo concurrebant ad Ecclesias ordinariorum ministrorum, et ibi cum reliqua plebe sacris intererant. Nunc autem singula monasteria sibi privatum altare erexerunt, et Sacramenta percipiunt separati a populo Christiano, quod etiam nominibus testantur, cum alii Benedictini, alii Franciscani, alii Dominicani dicantur. Tertio addunt alii, plures apud nos esse sectas, Thomistarum, Scotistarum, et similium, quam apud illos.

Respondeo ad primum, hoc esse discrimen inter divisionem haereticorum ab^cclesia, et divisionem ab aliqua heeresi, quod in Ecclesia Catholica invenitur certa regula componendarum controversiarum, id est, sententia summi Pastoris, vel Concilii plenarii, et ideo non oritur ex doctrina Ecclesiae dissensio, sed ex sola malitia Diaboli. Prseterea undecumque oriatur, mox damnatur, et ejecto haeretico scissura resarcitur, nec ulterius in ipsa Ecclesia progreditur. At apud haereticos non est ulla regula finiendarum controversiarum. Quisque enim se praeponit aliis, et quisque vult esse judex aliorum, et inde fit, ut ordinarie quaelibet nova hseresis statim pariat alias, et alias, donec per multas divisiones consumatur, ita ut miraculum videatur, si aliqua hseresis diutius duret. Itaque Ecclesiae doctrina per se gignit unionem, et conjunctionem animorum: haeresisper se, et ex propria sua natura divisiones, et schismata germinat. Cum ergo videamus more aliarum haeresum, sectam Lutheranam mox divisam fuisse in tam multas alias sectas, et quotidie magis, et magis dividi, nec sperari ab illis ullum finem divisionum, merito judicamus eos haereticos, et tandem penitus interiturum nomen Lutheranum.

Ad secundum argumentum dico, in primis esse mendacium Calvini, quod antiqui Monachi non habuerint proprium altare, sed acceperint Sacramenta in Ecclesiis ordinariorum parochorum. Nam Epiphanius in epistola ad Joannem Ilierosolym. testatur, se in Monasterio S. Hieronymi ordinasse Presbyterum Paulinianum, qui in ipso Monasterio Sacramenta conficeret cseteris Monachis, quia S. Hieronymus prae humilitate nimia non audebat sacrificia altaris offerre. Item Cassianus collat. 18. quae est Abbatis Pyamonis, c. 13. narrat in ipsaEremo habuisse Monachos suos Presbyteros, etiam Monachos, qui Sacramenta caeteris ministrabant. Augustinus lib. I de moribus Ecclesiae cap. 31 et 33. docet non solum in solitudine, sed etiam in urbibus ut Mediolani, et Romae habuisse Monachos in suis coenobiis praepositum Presbyterum; qui sine dubio ideo Presbyter erat, ut in coenobio Sacramenta conficeret, et non cogerentur Monachi egredi e Monasteriis, ut irent ad Ecclesias. Denique Joannes Damascenus in historia de Barlaam et Josaphat scribit, Barlaam Eremitam in sua cella sacrificium Missae celebrasse, praesente solum ministro suo Josaphat.

Dico secundo, schismaticum non fieri ullum propter diversum altare materialiter, sed formaliter, alioqui omnes parochi essent schismatici, quia habent diversa altaria in eadem civitate. Et omnes Episcopi essent schismatici, quia habent altaria diversa in civitatibus diversis. Soli igitur illi schismatici sunt, qui ita erigunt altare proprium, ut altare aliorum profanum censeant. Denique Monachos hujus temporis non esse schismaticos ex eo perspicuum est, quod parent uni summo Pontifici, ordinantur Presbyteri ab Episcopis ordinariis, denique frequentantur a populis. Porro nomina illa Benedictinorum, Franciscanorum, Dominicanorum desumpta sunt non ab auctore doctrinae, sed ab institutore severioris disciplina?, ut notum est.

At tertium dico, Thomistas et Scotistas non dissentire, nisi in iis rebus, quae ad fidem non pertinent, utB. Augustinus dicit de dissentionibus Doctorum sui temporis lib. I. contra Julianum; et pro.pterea semper subjiciunt se, et sua Ecclesiae definitioni omnes Catholici. Proinde etsi verbis interdum pugnare videant, re tamen ipsa in rebus fidei omnes conveniunt; cum omnes id unum credere se profiteantur, quod in Ecclesia Catholica Romana credendum esse judicatum fuerit.

At haeretici de rebus fidei praecipuis dissentiunt, et unus habet alium pro haeretico, et tamen eumdem Lutherum patrem agnoscunt. De quo vide Hosium, lib. I. contra Brentium, et Canisium in praefatione librorum Yegse Coloniae excusorum. Neque id adversarii inficiari ulla ratione possunt: Siquidem primo non negant, Anabaptistas haereticos esse Lutheranis etZwinglianis, et contra; et tamen ex eodem Luthero omnes prodierunt. Deinde Zwingliani sunt haeretici Lutheranis cseteris, ut patet ex testamento Brentii, et multisLutheri libris* At Zwingliani, et Calvinistae non audent Lutherum execrari, et tamen in rebus gravissimis ab eo dissentiunt, ut patet ex libris Calvini, Bezae, Martyris, de coena Domini, et de loco corporis Christi.

Rursus inter Confessionistas Lutheranos, rigidi, et molles gravissime contendunt. Id apparet ex libris Joannis Wigandi, et Illyrici contra Georgium Majorem, et Philippum

Melanchthonem, et horum contra illos. Cen-

turiatores in praefatione Y. Centuriae de se sic aiunt: « Etsi sunt aliqui adhuc Doctores

Ecclesiae Dei in variis locis dispersi, tamen ii non tantum a filiis hujus saeculi, quibus hoc solemne est, sed etiam a propriis synergis, et confratribus irridentur, molestantur, affliguntur, debilitantur, et franguntur, dum eos Stoicos, et seditiosos proclamant: dum seditionis, et liaeresum crimina eis impingunt. »

Joannes Wigandus in lib. de error. Georgii Majoris: «Tu, inquit, Georgi, es ille vir, qui turbat Israel, non nos, qui te monemus de foedis erroribus pugnantibus cum verbo Dei. Nam tu ista zizania et tetros errores, in Ecclesia Dei libris editis, longe, lateque disseminas, ac plantas. Nos vero Ecclesiam Dei hortamur, ut in vera, et semel agnita, atque accepta puritate doctrinae a Deo per salutare organum Lutherum perstet. » Et infra: « Non sunt lana, neque linum, de quibus hic disceptatur, sed de gravissimis doctrinae Christianae capitibus, quae a Majore, et aliis foede depravantur. » Et infra post quartum errorem: « Major, inquit, ingenti audacia gloriatur, se ne pilum quidem de doctrina Lutheri discessisse, et interim totam Lutheri doctrinam de servo arbitrio, reprobae menti, et Diabolo in cathedra Lutheri sedem attribuit. » Et infra post septimum errorem: « Hos perniciosos errores, inquit, Majoris, vir Dei, Lutherus tum in scriptis suis, tum disputationibus publice refutavit, et explosit. »

Praeterea inter ipsos rigidos quaestio gravissima orta est de peccato originis; Nam Illyricus contendit peccatum originis esse substantiam, et contrariam sententiam vocat spectra Pelagiana. Contra vero Joannes Wigandus, Tilmannus Heshusius, et alii scribunt contra Illyricum, ut contra manifestum Manichaeum. Certe Heshusius initio antidoti contra Illyricum, docet istam quaestionem ad fundamenta fidei pertinere.

Denique ex- eadem provincia Saxonia, intra decem annos prodierunt contradictoriae sententiae publico nomine editae, de re omnium gravissima. Nam in Synodo Dresdensi, anno 1571 celebrata, communi consensu exploserunt sententiam Brentii, Illyrici, et aliorum de persona Christi, et tamen illam ipsam sententiam a se damnatam, anno 1580 in lib. Concordiaepublice receperunt; et tam Synodus, quam Concordia Wittembergae impressa sunt, et ejusdem Principis auctoritatem prae se ferunt.

Chapter 62 of 69