Skip to the text

Caput XI. Nota octava

Octava Nota est Sanctitas doctrinae. Vera enim Ecclesia non solum est Catholica, Apostolica, una, sed etiam sancta, ut habet Symbolum Constantinopolitanum. Constat autem sanctam dici Ecclesiam, quia professio ejus est sancta, nihil continens falsum quoad fidei doctrinam, nihil injustum quoad doctrinam morum. Unde in Psalm. XVIII. appellatur lex Domini immaculata, testimonium fidele, praeceptum Domini lucidum. Ex hac nota evidenter ostenditur nullam esse veram Ecclesiam, nisi nostram. Nulla enim est secta vel Paganorum, vel Philosophorum, vel Judaeorum, vel Turearum, vel haereticorum, quae non contineat aliquos exploratos errores, et rectae rationi manifeste contrarios.

De Paganis multorum Deorum cultoribus ostendit quam absurda, ac turpia senserint Minutius Felix in Octavio, Arnobius lib. IV, V, VI et VII contra Gentes; et Augustinus lib. VII de civitate Dei, per totum, nec ullus de hac re hoc tempore dubitat.

De Philosophis antiquis idem docet Theodoretus in lib. de legibus, qui est nonus ad Graecos; ubi docet, Lycurgi legibus permitti adulteria: legibus Persarum, permitti incestas nuptias cum matribus, filiabus, sororibus: legibus Massagetarum, morituros et senes a propinquis devorari: legibus Tibarenorum, dejici senes ex aliis turribus: legibus Hyrcanorum, projici cadavera hominum canibus: legibus Scvtharum, cum mortuis sepeliri vivos, qui ab eis dilecti fuerant: legibus Platonis, quae visae sunt omnium optimae, horrenda vitia praescribi, vel laudari, ut communionem uxorum, nefandam libidinem, extinctionem conceptuum, caedes infantium, et similia.

De Mahumetanis idem patet ex Alcorano. Nam cap. 2. docet omnes salvari in suis legibus, si eas servent, Judaeos, Christianos, Tureas c. 5, 28, 47, 48. et aliis passim docet beatitudinem futurae vitae consistere in cibo, et potu, et uxorum multitudine, nec unquam in toto Alcorano mentio fit actionum spiritualium visionis, vel amoris Dei. Cap. 43. dicit Deum, et Angelos orare pro Mahume-

to. Similia absurdissima passim leguntur in Alcorano.

De Judaeis, qui post Christi adventum scripserunt, manifestum est ex libris ipsorum. Nam in primis in doctrina Thalmud, quce est ipsorum verbum Dei non scriptum, inveniuntur innumerabiles errores, de quibus vide Sixtum Senensem, lib. II Bibliothecae sanctae. R. Salomon, quem Judaei maximi faciunt, in commentario capitis II Genesis in illud: Hoc nunc os ex ossibus meis; dicit Adamum cum omnibus bestiis, et feris carnaliter congressum, nec potuisse libidinem explere quousque ad Evae amplexus pervenit. Idem in cap. XXVIII. Numer. in illud: In K alendis autem offeretis holocaustum Domino; ipse legit, holocaustum Domini, et dicit praeceptum esse offerri holocaustum in die novilunii pro peccato Dei, quod commisit, cum diminuit lumen lunae. Quam fabulam narrat idem R. Salomon in caput I, Genes. in illud:Duo luminaria magna; Idem in caput IV Deuteron. in illud: Creavit Deus hominem, dicit Adamum fuisse tam procerum, ut capite coelum tangeret, cum esset in terra. Similia passim occurrunt in libris Judaeorum.

De Haereticis antiquis idem ostendi potest. Nulla enim fere fuit haeresis, quae non habuerit manifestos errores. Gnostici inter alia frequentari debere docebant scortationes, et luxuriam omnem exerceri, tamen vitari conceptum; Et si conceptus casu sequebatur, extrahebant de utero praegnantis, et contusum in mortario, ac meile et pipere conditum devorabant; et hoc modo magnum Pascha se celebrare dicebant: Ita refert Epiphanius haeresi 26.

Carpocratiani docebant, teneri unumquemque ad omnia genera scelerum perpetranda, et si cum moriebantur, non perpetraverant omnia, dicebant animas remitti ad corpora, idque toties, donec implerent scelerum mensuram, et hoc modo exponebant illud Evangelii: Aon exies inde, donec reddideris novissimum quadrantem: Ita refert Epiph. haeresi 27.

Montanistae sacrificium efficiebant ex sanguine anniculi infantis, quem minutis vulneribus aereis aciculis totum exprimebant incredibili crudelitate: Testis est Augustinus, haeres. 26.

Manichaei docebant, aequale peccatum es¬

se praecidere folium de arbore, atque hominem interficere. Iidem asserebant partes divinae essentiae teneri captivas a principibus tenebrarum, et ex iis aliquas liberari, alias in aeternum damnandas: Augustinus haeres. 46.

Donatistae, ut seipsos martyres facerent, de montibus ipsi se praecipitabant, vel aquis praefocabant, vel in ignem conjiciebant, vel mortem minabantur, et inferebant iis, qui eos occidere nollent: Testis Augustinus, ep. 30. et Theodoretus, lib. IV de haeret, fabulis. Ejus generis infinita adduci possent.

Sectarii nostrii temporis docent, omnem hominem justificari sola fide speciali, qua quisque certo credit, se propter Christum coram Deo esse justum, quod cum quolibet paradoxo comparari potest. Non enim est id supra, vel praeter rationem, sed plane contra omnem rationem. Quaero enim, cum incipio credere me esse justum, vel sum justus, vel injustus; si justus, igitur non justificor per fidem, qua credo, me esse justum, quia ista fides est posterior mea justitia; si injustus, ergo ista fides est falsa, ergo non est fides divina justificans, nisi dicamus, homines justificari per mendacium.

Praeterea Lutherani omnes, maxime spiritum precum, et invocationem extollunt, et tamen haec fides tollit orationem Dominicam. Nam si certe credo, me nullum habere peccatum, mentior, si cum hac fide dico, dimitte nobis debita nostra. Praeterea Calvinistae Anabaptistas omnino damnant, nec censent posse eos justificari, nec salvari, nisi convertantur ab erroribus suis, et tamen sciunt Anabaptistas certo credere se esse justos, ergo coguntur dicere eos simul et justos, et non justos esse.

Praeter hoc dogma commune, singuli habent sua propria dogmata, plena manifestae absurditatis. Anabaptistae praeter alia multa habent nocturna conventicula; in quibus nuptias caninas exercent, ut colligitur ex articulis eorum, quos Joannes Gochlaeus refutavit, et aperte etiam propriis sororibus junguntur. Art. 11, Anabaptistarum est: nemo debet publice praedicare; art. 17. post sermonem fiat adhortatio, ut crescant, et multiplicentur; art. 19. licet fratri germanam sororem in uxorem accipere.

Lutherani habent quasi proprium errorem illum manifestissimum, quod infantes,

dum baptizantur, utantur ratione, audiant verbum Dei, credant, diligant, quod in Synodo Wittembergensi anno 1536. publice definierant. Quod tamen aperte repugnat veritati, ut Augustinus epist. 57 ad Dardanum scribit, injuriam facere humanis sensibus, qui hoc dicunt. Quomodo enim credibile est infantem, qui plorat, et reluctatur quantum potest, dum abluitur, intelligere, quid agatur? Porro Calvinistae habent tanquam propriam sententiam illam, non modo pietati, sed etiam rationi apertissime repugnantem, quod omnia absoluta necessitate eveniant, quodque Deus sit causa peccatorum, a qua Lutherani pene omnes jam discesserunt.

At Ecclesia nostra Catholica nullum errorem, nullam turpitudinem, nihil contra rationem docet, etsi multa supra rationem. Proinde sola est absolute sancta, eique soli convenit, quod in Symbolo dicimus: « Credo sanctam Ecclesiam »: Quam rem ostenderunt adversus Paganos, Justinus in utraque Apologia, Tertullianus in Apologetic. cap. 36 et sequentibus, Arnobius lib. I, II, et III contra Gentes, Minutius Felix in Octavio, Augustinus in libris de civitate Dei. Contra Paganos autem et haereticos omnes, idem ostendit accuratissime B. Thomas in libris contra Gentes.

Concludamus igitur cum S. Augustino lib. II de civit. Dei cap. 28: « Nihil in Christianis Ecclesiis turpe, et flagitiosum spectandum, imitandumque proponitur; ubi veri Dei aut praecepta insinuantur, aut miracula narrantur, aut dona laudantur, aut beneficia postulantur. » Et lib. XX, cap. 7: «Persuadebatur veritas nova consuetudini, sed non contraria rationi. »

Chapter 63 of 69