Skip to the text

Caput XVII. Nota decimaquarta

Decimaquarta Nota est infoelix exitus, seu finis eorum, qui Ecclesiam oppugnant. Etsi enim Deus punit suos, et flagellat, tamen tandem projicit virgam in ignem. Deut. XXXII: Laudate Gentes populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum.

De misero fine Pharaonis, primi persecutoris Ecclesiae, legimus Exod. XIV; de Dathan et Abiron primis schismaticis legimus Numer. XVI; de Jezabel, IV. Reg. IX. De Antiocho, II. Machab. IX; de Pilato, quod seipsum interfecerit, scribit Eusebius lib. II hist. cap. 7. Et cap. ult. refert breviter cladem Judmorum, quam Josephus late prosequitur in lib. de bello Judaico. De Herode Ascalonita, qui obiit scatens vermibus cum prius occidisset uxorem, et filios, et seipsum occidere voluisset, scribit Josephus 1. XVII antiquitat. cap. 9. De Herode Tetrarcha, quod amisso regno, in exilium relegatus perpetuum, miserrime vixerit, scribit idemtlosephus lib. XVIII, cap. 14. De Filia Iierodiadis, vide Nicephorum lib. I, cap. 20= De Herode Agrippa vide Actor. XII; Neronem, Domitianum, et coeteros Imperatores, qui Christianos persecuti sunt, omnes vel a seipsis, vel ab aliis crudeliter necatos, vel certe misere periisse, constat ex Chronicis et historiis omnibus. Nam Trajanus horrenda paralysi, et simul hydropisi extinctus est. Diocletianus Imperium deposuit prae dolore, quod Christianos delere non posset. Galerius, Maximianus et Maximinus tam horrendis doloribus correpti sunt, ut etiam Medici Ethnici dicerent, divinam esse plagam. Vide Eusebium in Chronico, et lib. VIII histor. cap. ult. et lib. IX, cap. ult. Maxentius in flumine periit et incruentam victoriam Constantino reliquit. Euseb. lib. IV, cap. 9 ex varsione Ruffini.

Veniamus ad Haeresiarchas et Apostatas. Simon Magus cum volare vellet, orationibus B. Petri dejectus, tibias fregit, et paulo post cum summa ignominia obiit: Hegesippus lib. III, c. 2. de excidio Hierosolymitano, et Arnobius lib. II contra Gentes.

Excoriatus est a Rege Persarum Manichaeus vivus, non ob fidem, sed quia filium Regis curaturus occidit: Epiphanius haeres. 66.

Montanus, Theodorus, et Prophetissae eorum laqueis seipsos necaverunt. Eusebius lib. V hist. cap. 16. Donatistae quidam cum canibus Eucharistiam projicerent, ab iisdem canibus lacerati sunt: Optatus lib. II contra Parmenianum.

Arius cum in Ecclesiam intrare vellet, subito motu alvi ad latrinas publicas accessit, et simul cum excrementis intestina omnia et animam effudit: Testis Athanasius orat. 1. contra Arianos, et Ruffinus lib. X histor. cap. 13.

Julianus Apostata divinitus occisus, communi etiam caruit sepultura; nam a terra sponte aperta, absorptum scribit Gregorius Nazianzenus orat, in Athanasium circa fin.

Valens Arianus, qui Juliano in persecutione Christianorum successit, vivus a Gothis etiam Arianis crematus est: Ruffinus lib. XI hist. cap. 13.

Nestorius lingua impia a vermibus consumpta, miserrime interiit: Evagrius lib. I hist. cap. 7.

Hunericus Rex Wandalorum Arianus, et persecutor Ecclesiae, vermibus toto corpore scatens, consumptus est: Victor lib. III extremo.

Anastasius Imperator, fautor haereticorum Eutychianorum, fulmine ictus interiit, ut scribunt Cedrenus, Zonaras, et Paulus Diaconus in ejus vita. Tempore Leonis Iconomachi, pestilentia consecuta combustionem imaginum in foro Constantinopolitano, trecenta millia hominum sustulit Constantinopoli: Vide Chronica Matthaei Palmerii anno 1241. De Constantino Copronymo, vide Paulum Diaconum.

Lutherusmorte repentina sublatus est. Nam cum vesperi opiparam coenam sumpsisset laetus, et sanus, et facetiis suis omnes ad risum provocasset, eadem nocte mortuus est: Vide Cochlaeum in vita Lutheri.

Zwinglius in bello contra Catholicos trucidatus est, et paulo post Basileae frater ejus

spiritualis QEcolampadius, cum vesperi sanus cubitum ivisset, mane inventus est ab uxore mortuus in lecto: Auctor Cochlaeus in actis Lutheri anno 1531.

Andream Carolstadium a Daemone interfectum, Ministri Basileenses scribunt in Epistola, quam ediderunt de morte Carolstadii.

Joannes Calvinus vermibus consumptus, expiravit, ut Antiochus, Herodes, Maximinus, et Hunericus, testatur Hieronymus Bolsecus in ejus vita. Qui etiam addit, eum daemonibus invocatis, blasphemantem et execrantem obiisse.

Chapter 68 of 69