Skip to the text

Caput III. Proponuntur verce Notce Ecclesice

Ilis igitur notis breviter refutatis, restat ut veras notas proponamus. Est autem initio observandum, Ecclesiam Catholicam esse quasi solem quemdam, qui radios lucis clarissimos ex omni parte diffundit, ut facillime per eos cognosci possit. Habet enim plurimas notas, sive testimonia, ac signa, quae eam discernunt ab omni falsa religione Paganorum, Judaeorum, Haereticorum: et non quidem efficiunt evidenter verum, ipsam esse veram Dei Ecclesiam; sed tamen efficiunt id evidenter credibile; nec enim est idem evidenter credibile; nec enim est idem evidenter verum, et evidenter credibile. Nam> evidenter verum dicitur, quod vel in se, vel in suis principiis videtur; evidenter credibile illud dicitur, quod non videtur nec in se, nec in suis principiis, habet tamen tot, et tam gravia testimonia, ut quilibet vir sapiens merito id credere debeat; ut si judex videat hominem a latrone occidi, vel vulnerari Ise— thaliter, et postea mori, habet evidentiam veritatis, quod ille latro sit homicida; si autem caedem fieri non videat, sed habeat viginti testes viros gravissimos, qui dicunt se vidisse, habet evidentiam credibilitatis.

Dicimus ergo, notas Ecclesiae, quas adferemus, non lacere evidentiam veritatis simpliciter, quia alioqui nulli invenirentur, qui id negarent, sicut nemo invenitur, qui neget sententias, quas Mathematici demonstrant; sed tamen efficiunt evidentiam credibilitatis, juxta illud Psalm. XGI1: Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Apud eos autem, qui admittunt Scripturas divinas, et historias, ac Patrum veterum scripta, faciunt etiam evidentiam veritatis. Tametsi enim articulorum fidei veritas non potest nobis esse evidens absolute, tamen potest esse evidens ex hypothesi, id est, supposita veritate Scripturarum. Quod enim a scriptura evidenter deducitur, est evidenter verum, suppositis Scripturis.

Porro hse notae a variis varie nominantur, et numerantur. B. Augustinus lib. contra epist. fundamenti, cap. 4. sex notas ponit. B. Hieronymus contra Luciferianos in fine, duas. Vincentius in suo commonitorio, tres.

Ex recentioribus Driedo lib. IV, cap. 2, part. 2. de Eccles. dogmat. et Petrus a Soto prima parte defensionis, cap. 44. et sequentibus, alias tres. Cardinalis Hosius in explicatione symboli, quatuor. Nicolaus Sanderus lib. VIII de visibili monarchia, cap. 50. alias sex. Michael Medina lib. II de recta fide ponit decem: et lib. VII, cap. 26. addit undecimam. Gunerus Petri in libello de notis Ecclesiae ponit (ni fallor) duodecim, nec enim, cum haec scriberemus, libellum ejus habebamus in manibus.

Nos quindecim Notas proponemus, quae, si quis velit, poterunt aliquo modo revocari ad illas quatuor, quae communiter a recentioribus assignantur ex Symbolo Constantinopolitano, Unam, Sanctam, Catholicam, et 'Apostolicam.

Chapter 55 of 69