Skip to the text

Caput XIII. Nota decima

Decima Nota est Sanctitas vitae auctorum, sive primorum Patrum nostrae religionis. Ecclesia enim vera non solum habet doctrinam sanctam, et' efficacem, sed etiam Doctores sanctos, et signorum gloria clarissimos. Nunc de probitate, postea de miraculis dicemus.

Jam ergo si quis consideret magistros Ecclesiae Catholicae, primum Patriarchas, et Prophetas, deinde Apostolos, tum Doctores, qui contra singulas heereses dimicarunt, denique institutores ordinum religiosorum, inveniet omnes tam sanctos, castos, pios, sobrios fuisse, ut adversarii nihil habeant, quod reprehendant, nisi nimiam sanctitatem: ut B. Augustinus ait de Monachis sui temporis, libro de moribus Ecclesiae, cap. 31. et idem Augustinus lib. II in Julianum de Catholicis Doctayibus ait: « Isti sunt Episcopi, et Pastores docti, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores, qui Catholicam fidem in lacte suxerunt, in cibo sumpserunt, cujus lac, et cibum parvis, magnisque ministraverunt. Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit. » Adde, quod Bernardum, Dominicum, et Franciscum, sanctos fatentur fuisse, Luthe-

rus cap. 2. libri de captivitate Babylonica, Philippus in Apolog. art. 5. et 27. et alii ex adversariis.,

At Ethnicorum Doctores fuerunt vel Poetse leves, vel Philosophi superbi, utrique autem impurissimi. Nam praecipuos sapientes Graecorum supra modum impudicos fuisse, adeo, ut etiam apud suos essent infames, praecipue propter vitia contra naturam, testis est Athenaeus lib. XIII, cap. 27. et ex nostris Theodoretus libro de legibus, et aperte etiam B. Paulus Rom. I. Mahumeto autem nihil incontinentius fingi potest, nam ipse in Alcorano cap. 43. dicit se a Deo privilegium accepisse conjungendi sibi omnes foeminas, quas dilexisset, quamvis consanguineae essent.

De haeresiarchis plurima dici possent, sed unum est vitium omnibus commune, superbia. Augustinus libro de pastoribus cap. 8: « Diversis locis, inquit, sunt diversae, sed una mater superbia omnes genuit, sicut una mater nostra Catholica omnes Christianos fideles toto orbe diffusos. » Et certe nulla haeresis invenitur ex intentione, et per se inventa, sed per accidens ex aliqua mala occasione, ut solent monstra generari.

De Theobute primo omnium haereticorum scribit his verbis Hegesippus apud Eusebium lib. IV hist. c. 22: « Tunc, inquit, Ecclesia virgo vocabatur, quia nondum fuerat adulterini verbi subreptione corrupta: sed Theobutes quidam, quia repulsam meruit Episcopatus, coepit initio perturbare omnia, et corrumpere. »

Post hunc surrexit Simon Magus, quem constat ex Act. VIII, Episcopalem auctoritatem ambivisse, et data pecunia emere voluisse. Ubi vero exclusus fuit, haeresim novam excogitasse, ut qui in Ecclesia non poterat, saltem extra eam principatum gereret.

Paulo post Simonem exstitit Valentinus, de quo sic Tertullianus libro contra Valentinianos, non procul ab initio: « Speraverat, inquit, Episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat, et eloquio, sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus, de Ecclesia authenticae regulae abrupit, (ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi) etc. »

Exoritur deinde Marcion, de quo sic Epiphanius haeres. 42. circa initium: « yErnulatione, inquit, elatus Marcion, ubi non accepit preesidentiam, et ingressum Ecclesiae, excogitat sibi ipsi consilium. » Et infra: « vEmulatione, inquit, igitur commotus, et ad magnam indignationem, et superbiam elatus fissuram efficit, sibi ipsi hseresim erigens, ac dicens: Ego findam Ecclesiam vestram, et mittam fissuram in ipsam in eeternum, et revera fissuram immisit non parvam; sed non Ecclesiam fidit, verum seipsum, et eos, qui ipsi obediunt. »

De Montano sic scribit Theodoretus 1. III de haereticis fabul.: « Is, inquit, ambitione, et primum locum obtinendi cupiditate motus, seipsum Paracletum vocavit etc. » De Novatiano idem scribit ex Cornelio in epist. ad Fabium lib. YI hist. cap. 35.: « Refert, inquit, quod Episcopatus cupiditate, quam intra se latenter gerebat, in haec omnia deciderit, » Sabellius, inquit Epiphanius, haeres. 57. <t ad majorem fastum ac dementiam delatus, seipsum dixit esse Mosem, et fratrem suum Aaronem. » Arius, ut ait Theodoretus lib. IV de haereticis fabul. in principio: « Cum esset relatus in numerum Presbyterorum Alexandrinae Ecclesiae, et magnum Alexandrum in pontificali cathedra sedentem videret, invidiae stimulo percitus est; cumque adversus eum pugnae committendae materiam quaereret, occasionem invenit dogmatum impietatem. »

De haeresi Semiarianorum sic loquitur Epiphanius haeres. 73.: « Itaque ad contentionem devenerunt, inquit, iidem rursus cum sodalibus suis, propter odia quaedam et aemulationem humanam, rixantes inter se, et de principatu litigantes. » De Aerio idem Epiphanius haeres. 75.: « Cum autem, inquit, venisset Eustachius ad Episcopatum, Aerius magis concupiscebat, sed non pervenit ad ipsum. Hinc oritur aemulatio. » Nestorium scribit Theodoretus lib. IV haeret, fabularum, magnam partem aetatis egisse occupando favorem populi fusca veste, simulato pallore, compositis verbis, donec tandem ad Episcopatum pervenit. De Sabbatio item Eaeresiarcha scribit Socrates 1. V hist. cap. 20.: « Quin etiam, inquit, adipiscendi Episcopatus desiderio flagrabat. » Joannem Wiclefum, quia Episcopus esse non potuit, haeresiarcham factum scribit Thomas Waldens. lib. II doct. fid. cap. 60.

Eodem modo sectas hujus temporis exortas esse ex ambitione, superbia, invidentia, odio, adversari! certe negare non possunt. Nam initium primum omnium liaeresum hujus temporis constat fuisse invidentiam, et

ambitionem Lutheri, aegre ferentis munus promulgandarum indulgentiarum a sui ordinis Monachis, ad Monachos ordinis Praedicatorum translatum fuisse, ut scribit Joannes Gochlaeus in actis Lutheri anno 1517. Unde (ut idem refert paulo post in actis anni 1519) in prima disputatione, quae Lipsiae habita est inter Lutherum, et Eckium, exclamavit Lutherus: « Haec causa nec propter Deum coepta est, nec propter Deum finietur. » Idem in epistola ad Argentinenses dicit, se libenter negaturum fuisse in Eucharistia esse corpus Christi, si Scripturae non essent tam clarae, qui ea ratione videret se multum Papatui posse incommodare.

Idem in libro contra Regem Angliae tanta superbia jactat se, et sua, ut dicat Reges, Principes, Pontifices etc. non esse dignos, qui solvant suarum corrigiam calceamentorum; et se pro sancto viro velle haberi, velint, nolint homines; et se non magni facere mille Cyprianos, et mille Augustinos. Et in libro de Missa angulari, ut Patrem suum esse ostenderet eum, qui est Rex super omnes filios superbiae, dicit se a Diabolo doctum, quod Missa esset res mala, et rationibus Diaboli convictum abolevisse Missam. Denique tantus fuit Lutheri fastus, ut etiam a suis tolerari non potuerit: Sic enim de eo scribit Conradus Gesnerus in universali sua Bibliotheca: « Illud, inquit, non est dissimulandum, virum esse Lutherum vehementis ingenii, impatientem, et qui nisi per omnia sibi consentientes ferre nesciat. » Et infra: « Dominus faxit, ne contentione, et impudentia oris obsit Ecclesiae suse, cujus olim crepundia tam feliciter promovit.

Tigurini vero Ministri in responsione ad librum, quem inscripserat Lutherus contra Zwinglium, sic aiunt: « Prophetae, inquiunt, et Apostoli Dei gloriae, non privato honori, non suse pertinaciae, et superbiae studebant. Lutherus autem sua quaerit, pertinax est, insolentia nimia effertur, et in omnibus correptionibus suis plurimum maligni spiritus, quam minimum vero amici, et paterni animi deprehenditur. » Similes sunt Lutheri discipuli omnes, e quorum libris si jactationes, mendacia, scommata, maledicta, convicia tollerentur, ex maximis voluminibus vix libelli perexigui effici possent.

Quod vero attinet ad populum, sunt quidem in Ecclesia Catholica plurimi mali, sed ex haereticis nullus est bonus. Et quamquam res ipsa notissima est iis, qui norunt mores utrorumque, tamen non est contemnendum Lutheri testimonium ab ipsa veritate extortum. Is in postilla super Evangel. Dominicae primae Adventus sic ait: « Mundus in dies fit deterior, sunt nunc homines magis vindictae cupidi, magis avari, magis ab omni misericordia remoti, magis immodesti, et indisciplinati, multoque deteriores, quam fuerint in Papatu. » Haec ille. Testimonium hoc verum est, cui non absimile est testimonium Jacobi Andreae Smidelini in concione 4. super cap.XXI Lucae, cujus concionum partem habes apud Petrum Canisium lib. I, cap. 4. de corruptelis verbi Dei. Inter alia sic loquitur de Lutheranis suis Smidelinus: « Ut totus mundus agnoscat eos non esse Papistas, nec bonis operibus quidquam fidere, illorum etiam operum nullum exercent penitus. Jejunii loco comessationibus, et perpotationibus nocte dieque vacant. Ubi pauperibus benigne facere oportebat, eos deglubunt et excoriant. Precationes vertunt in juramenta, blasphemias, et divini nominis execrationes, idque tam perdite, ut Christus ne ab ipsis quidem Tureis hodie tantopere blasphemetur. Demum pro humilitate regnat passim superbia, fastus, elatio, N atque hoc universum vitae genus ab illis Evangelicum dicitur institutum. » Haec ille.

Addam et tertium testimonium Erasmi, qui et res eorum optime noverat, et ab eorum doctrina non omnino abhorrere visus est. Is igitur in epistola ad Yulturium Neocomum, quam scripsit anno 1529. « Circumspice, inquit, populum istum Evangelicum, et observa, num minus illic indulgeatur luxui, libidini, et pecuniae, quam faciant ii, quos detestamini. Profer mihi, quem istud Evangelium ex comessatore sobrium, ex feroci mansuetum, ex rapaci liberalem, ex maledico benedicum, ex impudico reddiderit verecundum. Ego tibi multos ostendam, qui facti sunt seipsis deteriores. » Vide, si placet, Joannem Cochlaeum praefatione libri de actis el scriptis Martini Lutheri.

Nota undecima.

Undecima Nota est Gloria miraculorum. Sunt autem duo fundamenta praemittenda. Unum, quod miracula sint necessaria ad novam fidem, vel extraordinariam missionem persuadendam. Alterum, quod sint efficacia, et sufficentia, nam ex priore deducemus non esse apud adversarios veram Ecclesiam: ex posteriore deducemus eam esse apud nos.

Quod igitur miracula sint necessaria, probatur primo Scripturae testimonio. Exod. IY cum Moses mitteretur a Deo ad populum, ac diceret: Non credent mihi, neque audient vocem meam. Non respondit Deus, debent credere, velint nolint, sed dedit illi potestatem faciendi miracula, et ait: Ut credant, quod apparuerit tibi Dominus etc.. Et in novo Testamento Matth. X: Euntes, prcedicate dicentes: Appropinquavit regnum caelorum, infirmos curare, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Joan. XV: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.

Praeterea qui mittitur, debet ostendere testimonio ejus a quo mittitur, suam auctoritatem, alioqui nemo tenetur eum recipere. Omnis autem, qui mittitur ad praedicandum, vel mittitur a Deo per ordinarios praelatos, vel extraordinarie a solo Deo; et quidem qui mittitur per ordinarium Praelatum, debet ostendere testimonium ordinarii Praelati, nimirum litteras ejus sigillo munitas; qui vero mittitur a solo Deo, debet ostendere sigillum Dei, quod nihil est aliud, quam miraculum. Sic enim dicitur Mare. ult.: Illi vero profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Et Heb. II: Contestante Deo signis, et virtutibus.

Denique adeo est hoc verum, ut non solum B. Augustinus lib. XXII de civit. Dei, cap. 8. dicat miracula fuisse necessaria, ut mundus crederet, sed etiam Philippus Melanchthon id concedat*, nam in c. III Mattii, dicit, quando magnae sunt tenebrae, vocari novos Doctores, et semper addi a Deo miracula, ut certo sciamus a Deo esse missos.

Jam quod attinet ad secundum, quod miraculum sit testimonium sufficiens, et ubi est verum miraculum, ibi sit vera fides, facile probari potest. Si quidem vera miracula non possunt fieri, nisi Dei virtute; dicitur enim miraculum, quod superat vires omnium creaturarum, et ideo omnibus creaturis est mfrabile, et propterea etiam in Scripturis dicuntur testimonia Dei, ut supra vidimus. Quare, quod miraculo confirmatur, Dei testimonio confirmatur, Deus autem non potest esse testis mendacii, igitur quod miraculo confirmatur verum sit necesse est. Neque repugnat, quod vera miracula non semper fiunt ad confirmandam fidem, sed interdum ad illustrandam Sanctorum vitam; nam cum miracula fiunt ad gloriam alicujus sancti demonstrandam, illa miracula ostendunt eum hominem vere esse sanctum. Cum autem nemo sit vere sanctus sine vera fide: Quia justus ex fide vivit: eadem miracula ostendunt, et confirmant veram fidem.

His jactis fundamentis facile erit colligere apud Ethnicos, Tureas, Judeeos, Haereticos non esse veram fidem, nulla sunt enim apud eos vera miracula, et tamen omnes illi novam doctrinam praedicant, et non sunt missi ab ordinariis Praelatis.

De Paganis notum est, nam solum leguntur quaedam levia, quae facillime arte daemonis fieri possunt, qualia sunt quae refert Valerius Maximus, lib. VIII de statuis, de brutis loquentibus,deque Virgine Vestali aquam cribro hauriente, et M. T. de augure, qui novacula cotem scidit, libro I de divinatione. Quae omnia quomodo a daemonibus facillime fierent, ostendunt, Tertullianus in Apolog. cap. 22. et 23. et B. Augustinus l.X de civitate Dei, cap. 16.

De Judaeis post Christi adventum notum est, non habuisse eos ulla miracula, et id unum de piscina, quod adhuc durabat Christo praedicante, postea interiisse.

De Mahumetanis testatur Damascenus lib. de centum haeres, circa finem, Mahumetum

nullo testimonio probare potuisse suam legem. Et in Alcorano ipse fatetur Christi miracula, sibi gladium esse datum: tamen cap. 64. dicit, tantum semel in luna nescio quod miraculum fecisse, non enim clare explicat. Expositores autem dicunt aliquando lunam in duas partes fuisse divisam, tunc Mahumetum eam in manus accepisse, et reparatam ad coelum-remisisse, sed neminem fuisse, qui videret hoc miraculum, nisi auctorem, id est, Mahumetum.

De falsis Prophetis, et Haereticis non minus est certum, eos et saepe miracula facere conatos, et semper spe sua esse frustratos. Nota est Historia Prophetarum Baal, qui ignem de coelo deducere voluerunt per invocationem Baal; nec tamen potuerunt quod tamen verus Propheta Elias per invocationem veri Dei nullo negotio effecit. Vide lib. III Regum cap. 18.

Pari ratione delusum Simonem Magum scribit Hegesippus lib. III de excidio Hierosol. cap. 2. nam et mortuum excitare, et per aerem volare tentavit, sed nihil ei successit. Manichseum frustra conatum filio Regis aegrotanti sanitatem afferre scribit Epiphanius haeresi 66. Gyrolam Patriarcham Arianorum plane excsecasse miserum quemdam, qui se caecum finxerat, et ab eo praesidium implorabat, scribit Gregorius Turonicus lib. II histor. Francorum, cap. 3. Eunomianum quemdam a S. Machario victum in contentione de suscitatione hominis mortui, scribit Joannes Cassianus collatione XV, c. 3. Polychronium Monothelitam frustra sudasse in excitatione alterius cujusdam defuncti, testantur publica acta sextae Synodi, act. 15.

De Donatistis quod contra se miracula fecerint, dum ampullam Chrismatis projecerunt in saxa, quae Angelica manu sustentata frangi non potuit, et dum Eucharistiam canibus dare voluerunt, et ipsi ab iisdem canibus discerpti sunt, scribit Optatus 1. II contra Parmenianum.

De Thimotheo iEluro Eutychiano scribit Theodorus lector lib. I. collectaneorum, per multas noctes cum habitu nigro indutum per cellas Monachorum discurrisse, dicentem: se esse Angelum a Deo missum, ut illis significaret, ne Proterio (is erat vir sanctus, et Catholicus Episcopus Alexandrire) communicarent; sed ejus loco Timotheum.Murum Episcopum designarent.

De quodam Iconomacho scribit Paulus Diaconus lib. ult. rerum Romanarum, eum in sepulchro quodam inclusum, inde Constantinum Iconomachum laudibus in c<elum vehere ccepisse, ut nimirum ita quasi mortuorum responsis heeresis confirmaretur.

De nostri saeculi haereticis idem omnino constat. Nam in primis Lutherus bis tentavit miraculum facere: voluit aliquando de quadam discipula sua Diabolum ejicere, sed periculum fuit, ne ipsa a daemone occideretur. Vide Staphylum, qui interfuit in absoluta responsione.

Rursum, (ut scribit Joannes Cochlaeus in actis Lutheri anno 1323.) Nesenum in Albi misere submersum, spe miraculi Lutherus vanis immurmurationibus frustra in vitam ravocare tentavit. Sed quamvis viventi miracula non successerint, idem tamefa post mortem miraculo insigni claruit. Nam ejus cadaver cum deferretur in media hyeme, quo tempore corpora mortua in multos dies conservari solent, et esset inclusum in arca stannea optime clausa; ut Wittembergce sepeliretur, tam tetrum odorem spirare coepit, ut nemo eum ferre potuerit. Proinde coacti fuerunt corpus relinquere in itinere. Vide historiolam de morte Lutheri, quae solet annecti libro Gochlaei de vita, et actis ejusdem Lutheri.

Aliud miraculum refert Felicianus Ninguarda in libro contra Annam Burgensem, et Lindanus in Dubitantio, et Alanus Gopus lib. VI Dialogorum cujusdam Ministri, qui in finibus Poloniae et Hungarhe anno 1558. excitare voluit hominem, n-omine Matthaeum, quem ipse persuaserat, ut se mortuum fingeret, et revera mortuum effecit. Simile narratur de Calvino ab iisdem, sed fusius a Hieronymo Bolseco in vita Calvini, cap. 13. ex quo hinc pauca inserere placuit.

« Praeterire, inquit, non debeo vafram ejus, et subtilem machinationem, qua tum usus est, cum quemdam, cui Bruleo nomen, et patria Ostunum, in vitam revocare cogitaret, molireturque, ut sancti atque gloriosi Dei Prophetae, miraculorumque patratoris nomen sibi, et famam pararet. Historia talis est; Is, quem dixi Bruleus Ostuno Genevam demigrarat, et cum inops esset ipse, et uxor ejus, Calvini gratiam aucupabantur, ut ei commendati, peculii pauperum fierent participes. Ei Calvinus vitae subsidia benigne pollicetur, si ipsi contra suam operam sibi non

negarent ad rem (Juandam, quam per eos fieri vellet: sed opus esse fide, et magna taciturnitate. Vicissim illi ad id quod jubere vellet promptos se offerunt, et quemadmodum a Calvino instructus fuerat, miser hic Bruleus morbum simulat. Ministri pro concione populo commendant, ut precibus juvarent, et eleemosynis paupertati succurrerent. Non diu post personam mortui induit; et mortuum se simulat. Hic Calvinus clam admonitus, quasi tum omnium rerum ignarus deambulatum prodit; sed comitatus magna caterva amicorum, postquam eo ventum esset, ubi clamores, et ejulatus uxoris, quae misellam, et desolatam egregie exprimebant, exaudiret, quidnam hoc esset, sciscitatus, domum ingreditur, ubi in genua ipse, et reliqua caterva provolvitur, precibusque alia voce profusis Deum obtestatur potentiam suam ostendere et mortuo huic vitam restituere, gloriamque suam sic universo populo declarare vellet, simulque manifestum facere se (Calvinum) peculiarem, sibique gratum servum esse, et a se ad Evangelii sui ministerii atque Ecclesiae reformationem singulariter, et vere vocatum. Post quas preces ad mortuum appropinquat, et miseri hominis manu apprehensa in Dei nomine imperat, ut se erigat: repetit iterum, ssepiusque eosdem sermones voce etiam altius elevata. Quid fit? neque audit, neque loquitur, neque se commovet mortuus. Justo enim Dei judicio, qui fucos, mendaciaque detestatur, is, qui se mortuum simulabat, vere esse mortuus repertus est. Et uxor, quidquid eum agitaret, quomodocumque impelleret, neque vocem extorquere, neque ut se commoveret, efficere potuit; sed totus frigebat, rigebat totus. Quo animadverso plorare, ululatus serio edere et ex animo coepit uxor, et in Calvinum invecta, impostorem eum, sicarium, latronem, qui maritum interemisset, appellans, ex ordine rem, quo modo erat gesta, clara aliaque voce exposuit. » Et infra: « Negent hoc quantum velint Calvini mancipia, exploratum et cognitum satis fuit, veritasque rei probata, imo per ipsammet uxorem confirmata. »

Possumus ergo his opponere quod ait Tertullianus in libro de praescript.: « Si alium Deum praedicant, cur ejusdem rebus, et litteris utuntur, contra quem praedicant? Si eumdem, quomodo aliter? Alioqui probent se novos Apostolos: dicant Christum iterum descendisse, et dedisse eis virtutem eadem signa edendi. Volo igitur, inquit, virtutes eorum proferre, nisi quod agnosco maximam virtutem eorum, qua Apostolos in perversum aemulantur? Illi enim de mortuis suscitabant, isti de vivis mortuos faciunt. »

Respondet Calvinus in praefat. institut. et alii, nos injuriam eis facere, quod ab eis miracula exigimus, cum ipsi doctrinam antiquam, et innumeris miraculis ab Apostolis, et Martyribus confirmatam praedicent.

At contra; nam ostendimus supra doctrinam eorum esse novam, et pugnantem cum tota antiquitate. Deinde constat eos saltem aliter docere, quam doceant ordinarii pastores Ecclesiae; Constat etiam eos non missos ab ordinariis pastoribus; ergo non tenemur eos recipere, nec tuto possumus, nisi suam missionem, et apostolatum probent divino testimonio.

Respondet, Joannem quoque Baptistam missum extraordinarie, et tamen signum nullum fecisse, ut dicitur Joan. X.

At quamquam Joannes ipse non fecit miracula, tamen in eo facta sunt a Deo multa, et magna. Primum quod natus de anu, et sterili: deinde quod pater ejus obmutuit, et postea soluta est lingua ejus in nativitate filii: quod in utero exultavit: quod a puero in desertis locis vixit. Luc. I. Deinde Joannes erat filius Sacerdotis, et proinde Sacerdos, et ordinarius minister. Praeterea nihil docuit contra communem doctrinam, neque se a caeteris sacerdotibus, et populo separavit. Et quamquam Principes, et Pharisaei eum odissent, quia Christum praedicabat, tamen interrogati a Christo, Matt. XXI. quid sen- ■ tirent de Baptismo Joannis, non sunt ausi illum improbare. Denique Josephuslib. XVIII. antiquit. cap. 10. testatur Joannem a Judaeis habitum inter praecipuos viros, justitiae et probitatis causa. Unde mendacium est, quod Centuriatores dicunt, Cent. I, lib. I, cap. 10, coi. 303. Joan. habitum a sacerdotibus, et Pharisaeis pro haeretico.

Veniamus nunc ad alteram partem, ac nostram Ecclesiam esse veram Dei Ecclesiam demonstremus ex miraculis, quae singulis aetatibus habuit plurima, et testatissima: Ac primum de undecim primis saeculis planum est ex XI tomis histor. Ecclesiasticae Magdeburgensium. In singulis enim centuriis illis, c. 13. annotant ex auctoribus illorum temporum omnia miracula, et in singulis saeculis inveniunt miracula plurima in confirmationem dogmatum nostrorum, ut

confessionis Sacramentalis, reliquiarum, imaginum, Eucharistiae, Pontificatus, monachatus, invocationis sanctorum etc. ipsi enim hos titulos ponunt. Et quamvis postea subjungant, illa omnia fuisse daemonum illusiones, vel favisas narrationes; tamen nihil asserunt, quo id probent, nisi quod ea miracula pugnant cum Evangelio Lutheri.

Proderit tamen breviter annotare, quomodo omnibus saeculis Ecclesia miraculis claruerit, ut etiam nunc intelligamus eam esse veram Ecclesiam, quae antiquae similis est, id est, in qua durat hoc donum. Primo saeculo habemus miracala Christi et Apostolorum in Evangeliis, et Actis.

Secundo saeculo habemus miracula Christianorum militum in exercitu M. Antonini, de quo vide Tertul. in lib. ad Scapulum, et in Apolog. cap. 5. Euseb. lib. V hist. cap. 5 et Oros. lib. VII hist. cap. 15. et ipsam epistolam Imperatoris, ad Justini opera adjunctam.

Tertio saeculo habemus miracula Gregorii Thaumaturgi, de quibus vide Basilium libro de Spiritu sancto, cap. 29. Gregorium Nyssenum in vita ejus. Hieronymum de viris illustribus, et Eusebium ex versione Ruffini lib. VII, cap. 25.

Quarto saeculo habemus miracula Antonii, Hilarionis, Martini, Nicolai, et aliorum, scripta ab Athanasio, Hieronymo, Sulpitio, et aliis.

Quinto saeculo habemus miracula plurima, quae describit Augustinus facta suo tempore, lib. XXII de civitate Dei, cap. 8.

Sexto saeculo habemus miracula, quae narrat Gregorius in Dialogis, ubi narrat duo facta a Romanis Pontificibus, Joanne, et Agapeto, lib. III, c. 2 et 3.

Septimo saeculo miracula facta in Anglia a S. Augustino, et sociis, de quibus Gregorius lib. IX, epist. 58. et Beda lib. I hist. cap. 31. Item ab Osvaldo Rege per lignum crucis lib. III, cap. 2.

Octavo saeculo miracula S. Gutbberti, et S. Joannis in Anglia, teste Beda lib. IV et V hist.

Nono saeculo miracula Tharasii, scripta ab Ignatio Nicaeno. Item alia innumerabilia omnis generis facta in civitate Suessionensi in translatione reliquiarum S. Sebastiani Martyris, quae facta est anno Domini 826. De qua vide annales Francorum, scriptos summa fide ab auctore, qui illo ipso tempore floruit.

Decimo saeculo miracula S. Romualdi, scripta a B. Petro Damiani: Item Wenceslai Regis Bohemorum, S. Udalrici, et S. Dunstani, de quibus vide Surium.

Undecimo saeculo miracula S. Eduardi Regis et Virginis, S. Anselmi, Gregorii Papae VII, et aliorum. Post illa undecim saecula.

Duodecimo saeculo claruerunt in Ecclesia Catholica miraculis B. IV^lachias, et B. Bernardus. De Malachia Episcopo legato Pont. Rom. sic scribit Bernardus in vita ejus, posteaquam narravit multa ejus miracula: « Quo, inquit, antiquorum genere miraculorum Malachias non claruit! Si bene advertimus pauca ipsa, quae dicta sunt, non prophetia defuit illi, non revelatio, non gratia sanitatum, non mutatio mentium, non denique mortuorum suscitatio. »

Beatus autem Bernardus Monachus; et pater Monachorum, ac Romanis Pontificibus addictissimus, pluribus miraculis claruit, quam ullus Sanctorum, quorum vitae scriptae exstant. Nam una die in Constantiensi dioecesi constat eum illuminasse caecos undecim, curasse mancos decem, et claudos decem et octo, ut scribit Gotfridus, qui cum ipso vixit, lib. IV, cap. 4. vitae ejus. Et praeterea omnes quinque libri plenissimi sunt miraculis, ut difficile sit eorum numerum inire.

Decimotertio saeculo claruerunt in Ecclesia Catholica multi, sed praecipue B. Franciscus, cujus vitam miraculis plenissimam scribit B. Bonaventura: Item B. Dominicus, cujus vita, etsi negligentius scripta fuit, tamen constat eum tres mortuos excitasse. Claruerunt eodem saeculo miraculis B. Petrus Martyr, et B. Thomas ex ordine Praedicatorum, et B. Antonius, ac B. Bonaventura ex ordine Minorum, de quibus vide Antoninum 3. par hist. tit. XXIII et XXIV et ad finem ejus saeculi claruit miraculis plurimis S. Coelestinus V, Pontifex Romanus tam ante Pontificatum, quam postea, ut scribit in ejus vita Petrus Cardinalis Cameracensis.

Decimoquarto saeculo claruerunt miraculis etiam multi, sed praecipue, S. Catharina Senensis, S. Nicolaus Tolentinas, de quibus vide Antoninum, ubi supra.

Decimoquinto saeculo claruit S. Bernardinus, item S. Vincentius vivus, et mortuus miraculis plurimis, adeo ut B. Antonius 3. parte hist. tit. XXIII dicat, constare de 38. mortuis per eum excitatis. Idem B. Antonius eodem saeculo miraculis claruit, cujus vita exstat apud Surium.

Denique hoc nostro saeculo claruit in primis S. Franciscus de Paula plurimis miraculis, ut in Bulla Canonizationis scribit Leo X. Pont, quae Bulla exstat apud Surium. Claruit etiam in Indiis omni genere miraculorum B. Pater Franciscus Xaverius Societatis Jesu Presbyter. Constat enim ex Judicis litteris, quas si, qui cum eo versabantur, huc miserunt, ab eo paralyticos, surdos, mutos, caecos esse curatos, mortuum quoque ad vitam revocatum, et cum mortuus deferretur ad insulam Goam ex Malacca, maris tempestatem sedatam. Denique corpus ejus post IS. menses a morte integerrimum, et suaviter olens repertum, cum tamen jacuisset per multos menses calce obrutum; nec dubium est, quin usque ad hanc diem integrum et incorruptum conservetur.

Conferantur ista cum Lutheri vita, et morte. Lutherus deserit Monasterium, ducit uxorem post votum continentiae, bellum indicit Papae; Franciscus ingreditur ordinem religiosum, servat diligentissime votum continentiae: obligat se Papae voto obedientiae peculiari, et ab eo missus in extremas mundi oras proficiscitur. Certe isti contrariis itineribus incedunt, ut necesse sit alterum eorum aberrare a recta via. Quis poterit melior esse judex, quam Deus, qui scrutatur renes et corda? Quomodo autem potuit Deus apertius sententiam suam explicare; quam tribuendo uni donum singulare miraculorum, et conservando corpus ejus praeter naturae ordinem perpetuo incorruptum, cum. interim alter ne unam quidem muscam excitare potuerit, et corpus ejus praeter naturae etiam ordinem subito putrescere coeperit, idque in hyeme, quando gelu omnia rigebant, et ita putrescere, ut intra arcam stamneam foetor contineri nequiverit?

Merito igitur Augustinus libro de utilitate credendi, cap. 17. et libro contra epistolam fundamenti, cap. 4. dicit, se teneri in Ecclesia vinculis miraculorum; et Richardus de S. Victore lib. I de Trinitate, cap. 2, audet dicere: « Domine, si error est quod credimus, a te decepti sumus; ista enim in nobis iis signis et prodigiis confirmata sunt, quse non nisi a te fieri potuerunt. »

Sed respondet Calvinus in praefatione Institutionis, etMagdeburgensesin singulis fere Centuriis, miracula Sanctorum nostrorum vel esse ficta, vel imaginaria, id est, vel non ita res contigisse, et falso narrari ab historicis, vel si_contigerunt, esse praestigias daemonum. Quocirca Magdeburgenses Cent. V, c. 10. coi. 1393. dicunt, si vera sunt, quae de miraculis B. Martini scribit Sulpitius, B. Martinum sine dubio fuisse necromanticum. Et quidem esse hsec miracula ficta, non probant, sed dicunt solum.

Fuisse autem daemonum praestigias, cx eo probare nituntur, quod vera miracula confirmant Evangelium, ut constat Marci ultimo; ista autem evertunt Evangelium, et confirmant idololatriam, id est, reliquiarum, et imaginum cultum, Sanctorum invocationem, Missam, et alia id genus. Addunt secundo, ex miraculis non sumi argumentum firmum ad probandam veram fidem, id quod probant quatuor argumentis. Primo, quia etiam Antichristus faciet signa, etprodigia magna, Matth. XXIV, Apocalyp. XIII, et II. Thessal. II.

Secundo, quia Augustinus tractatu 13. in Joan. dicit, non esse credendum Donatistis etiamsi miracula faciant; ubi per contemptum vocat eos mirabiliarios; et libro de unitate Ecclesiae, cap. 16. postquam docuit non esse credendum miraculis Donatistarum, addit, nec etiam miraculis Catholicorum:

« Quaecumque, inquit, talia in Catholica fiunt, ideo sunt approbanda, quia in Catholica fiunt: non ideo ipsa manifestatur Ecclesia, quia haec in ea fiunt. »

Tertio, quia olim ad sepulchrum Hieremiae fiebant miracula, opera Daemonum;

Iquod inde patet, quia fiebant in eorum utilitatem, qui Hieremiam pro Deo, sacrificiis, divinisque honoribus colebant.

Quarto, quia ex Suetonio constat Vespasianum Imperatorem caeco lumen, et claudo gressum aliquando reddidisse. Item ex Socrat. lib. VII hist. cap. 17.. proferunt Centuriatores Magdeburgenses Cent. V, cap. 13, coi. 1463. miraculum Pauli Episcopi Novatiani; nec tamen, inde colligere licet veram fuisse religionem, quam Vespasianus, aut Novatiani colebant.

Sed respondeamus ad singula. Ad primum cum negant facta esse miracula, quae a nostris referuntur. Respondeo, impudentissime negari. Stultum enim est credere potius Calvino et Illyrico de historiis antiquis, quibus non interfuerunt, quam Bernardo, Bonaventurse, Antonino, qui interfuerunt. Praeterea, ut S. Augustinus respondit, Paganis negantibus historias miraculorum nos-

trorum lib. X de Civit. Dei, cap. 18. si liceat absque ulla ratione negare facta olim miracula peribit fides omnium librorum, et tolletur non solum nostra, sed etiam omnis alia religio. Omnes enim, qui Dii habentur, operibus mirabilibus, a doctis viris conscriptis, divinitatem suam, sive veram, sive falsam, mundo persuaserunt.

Ad secundum, curti dicunt esse praestigias Daemonum, Respondeo, in primis hanc esse veterem calumniam; sic enim Scribae et et Pharissei loquebantur de miraculis Christi, Matth. XII, et Pagani de miraculis martyrum, quos magos et necromanticos vocare solebant; et Ariani, Eunomiani, Vigilantiam de miraculis Catholicorum, ut testantur Ambrosius in serm. de SS. Gervasio et Protasio, Hieronym. cont. Vigilantium, et Victor lib. II depersecut. Wandalica. Deinde nullam habet probabilitatem, quod SS. Martinus, Franciscus, et alii quidam, qui simplicissimi erant, magica arte uterentur.

Sed, inquiunt, ista miracula evertunt Evangelium. R,espondeo, verum est, sed Calvini, non Christi; vel probent ipsi quod tam audacter affirmant. Nec minus facile refelluntur illa argumenta postrema, quibus probant, miracula non facere certam fidem.

Ad primum respondeo, miracula Antichristi fore mendacia, ut Apostolus dixit II. Thessal. II, id est, non vera et solida, sed apparentia, vel mirabilia hominibus, non tamen absolute miracula, qualia arte Daemonis fieri possunt. Id patet ex Apocalypsis c. XIII, ubi pro maximis Antichristi miraculis ponitur, quod faciet ignem de coelo descendere, et ut imago bestiae loquatur. Haec autem facillima esse Diabolo, palam est: At miracula Sanctorum sunt illuminationes caecorum, curationes claudorum, excitationes mortuorum: quae non nisi ejus virtute fieri possunt, de quo canimus in Psalm. CXXXV: Qui facit mirabilia magna solus.

Ad secundum dico, miracula Donatistarum, quae Augustinus contemnit, non fuisse miracula talia, qualia Sanctorum sunt, sed occultas quasdam visiones tantum, quas sine ullo teste jactabant se vidisse; qualis fuit visio Zwinglii, qui in lib. qui inscribitur subsidium de Eucharistia, dicit se vidisse spiritunf* sed non potuisse discernere, esset ne albus, an niger; qualis est etiam visio, quae narratur in libro qui inscribitur querela, vel

somnium Lutheri, ubi Lutherus narratur apparuisse quibusdam Lutheranis, tristique vultu conquestus, quod tam se, quam doctrinam suam discipuli sui brevi essent deserturi. Itaque non sine causa ea miracula S. Augustinus vocat fabulas.

Quod autem Augustinus maximi faciat vera miracula, patet ex lib. XXII de Civit. Dei, cap. 8. ubi contra Paganos adducit miracula maxima, facta ad reliquias Sanctorum, praecipue Stephani Protomartyris.

Ad id, quod Augustinus dicit, Ecclesiam non demonstrari ex miraculis, sed ex Scripturis. Respondeo, Augustinum contrario modo loqui in lib. cont. epist. fundamenti, cap. 4 et 5. ubi dicit, Ecclesiam demonstrari ex miraculis, non ex Scripturis, imo Scripturas demonstrari ex Ecclesia. Ne igitur secum pugnet, dicendum est, in utroque loco eum loqui ex hypothesi. Quia enim Manichaei admittebant miracula, et negabant Scripturas (nam veterem dicebant esse a Diabolo, novam dicebant esse totam corruptam a falsariis) Augustinus in lib. cont. epistol. fundamenti Manichaeorum, ex miraculis demonstrat Ecclesiam, deinde ex Ecclesia demonstrat Scripturam. Sed quia Donatistae credebant Scripturae tam veteri, quam novae, et jactabant suas visiones, contemnentes miracula Ecclesiae, ita Augustinus cont. Donatistas alia via procedit, et ex Scripturis demonstrat Ecclesiam, deinde per Ecclesiam vult judicari de miraculis.

Est autem observandum, recte demonstrari ex miraculis Ecclesiam, et ex Ecclesia miracula, sed diverso genere demonstrationis; quemadmodum ex effectu demonstratur causa, et ex causa effectus. Nam ex miraculis demonstratur Ecclesia, non quoad evidentiam, vel certitudinem rei, sed quoad evidentiam et certitudinem credibilitatis. Cujus rei ratio est, quia ante approbationem Ecclesiae, non est evidens aut certum certitudine fidei de ullo miraculo, quod sit verum miraculum; tamen est tale, ut evidenter faciat rem credibilem. Et quidem, quod non sit evidens, patet, quia tunc fides esset evidens; quod non sit certum certitudine fidei, patet, quia non constat nobis certitudine, cui non possit subesse falsum, illam no^ esse illusionem Daemonis. Daemon enim etsi non potest facere vere miracula, tamen potest facere apparenter etiam maxima quaeque.

Cur ergo (inquies) tenebantur credere Christo praedicanti, qui ejus miracula vide¬

bant? Respondeo, quia homo non potest salvari sine fide Christi: et ideo tenetur accipere eam fidem, ut medium ad salutem suam necessarium. Noluit autem Deus obligare homines, ut crederent incredibilia, sed solum quando per miracula, et similia motiva fides facta est credibilis: at ex Ecclesia demonstratur miraculum, quoad certitudinem rei, quia, quando Ecclesia declarat miraculum factum, esse verum miraculum, certi sumus ita esse.

Ad tertium dico, mendacium esse Calvini, quod populi coluerint Hieremiam sacrificiis, divinisque honoribus. Nam nullum testem adducit hujus rei, nisi quod in margine ponit (Hieronymus praefatione in Hieremiam). Caeterum, neque in praefatione Hieronymi in Hieremiam, a se translatum, neque in praefatione Commentariorum Hieremiae ulla mentio fit hujus historiae. Praeterea exstat alia quaedam praefatiuncula in Bibliis Benedicti, Hieremiae praefixa, ad quam videtur Calvinus respexisse. Sed ea non est Hieronymi, neque in ea fit mentio sacrificiorum, divinorumque honorum; sed solum, quod miracula facta sint ad sepulchrum ejus. Denique Epiphanius et Isidorus in vita Hieremiae, dicunt quidem miracula facta; sed de sacrificiis, divinisque honoribus nihil dicunt.

Ad quartum respondeo, nec caecum vere, nec vere claudum a Vespasiano esse curatum. Nam, ut scribit Cornelius Tacitus lib. IV hist. interrogati Medici, an morbi duorum illorum curabiles essent; responderunt, esse curabiles: « Medici, inquit, varia disserere: huic non exesam vim luminis, et redituram, si pellantur obstantia, illi elapsos in pravum artus, si salubris vis adhibeatur, posse integrari. » Igitur mirum non est, si morbi curabiles naturaliter, opera Diaboli curati fuerint. Adde, quod, ut Tertullianus docet in Apologetico, cap. 22. credibile est, totum illum morbum fuisse a Diabolo, qui insidens in oculo unius, et alterius tibia, impediebat usum eorum membrorum: idque eo fine, ut videretur sanare, cum desineret nocere.

Ad postremum de miraculo Novatiani respondeo, miraculum factum esse non in confirmationem fidei Novatiani, sed Catholici Baptismi. Id enim pro miraculo scribit Socrates, quod cum ad Paulum Episcopum Novatianum venisset quidam Judaeus impostor, ut ab eo baptizaretur, et apud se Baptismum irrideret, continuo tota sacri fontis aqua evanuit. At non fuisse hoc miraculum Novatiani erroris, sed veri Baptismi perspicuum est ex eo, quod idem Socrates subjungit, cognitum paulo post fuisse, eum Judaeum jam antea baptizatum ritu Catholico ab Attico Episcopo Constantinopolitano. Itaque Deus, quia noluit irrideri Baptismum, in Ecclesia rite susceptum, non permisit impostorem Judaeum ab haeretico Episcopo iterum baptizari.

Chapter 65 of 69