Caput V. Nota secunda
Secunda Nota est Antiquitas; nam sine dubio vera Ecclesia antiquior est, quam falsa; Quemadmodum Deus ante fuit, quam esset Diabolus. Quocirca Matth. XIII prius seminatum legimus.fuisse bonum semen, quam zizania: et Ecclesia dicitur Catholica, quia omni tempore fuit, et similiter dicitur Apostolica, quia fundamenta ab Apostolis, et. proinde antiquissima. Jam quod nostra Ecclesia sit antiquior omnium paganorum
conventiculis, imo quod nostra Scriptura sit antiquior ipsis Diis Gentilium, demonstrat Tertullianus in Apologetico, e. 19 et 20. et B. Augustinus lib. XVIII de civitate Dei, cap. 37 et 38. Quod autem- nostra Ecclesia, quam adversarii Papistica vocant sit illa ipsa quam Christus instituit, et proinde vetustior omnibus sectis haereticorum, hac ratiocinatione concludi potest.
In omni insigni mutatione religionis semper ista fex demonstrari possunt. Primo, auctor ejus. II. dogma aliquod novum. III. tempus, quo coepit. IV. locus ubi coepit. V. quis eam oppugnaverit. VI. exiguus aliquis coetus, qui paulatim aliis accidentibus crescere coeperit: nam illa omnia invenimus in ipsa Christi Ecclesia, qute tamen non fuit nova Ecclesia, sed solum mutatio quaedam status Ecclesiae secundum Prophetarum praedictiones. Primo enim scimus, auctorem fuisse Christum, unde Christiani - dicimur. Secundo coepisse tunc explicite credi nova dogmata Trinitatis, et Incarnationis. Tertio coepisse ista praedicari anno 15 Imperii Tiberii Caesaris. Quarto coepisse in Judaea. Quinto mox oppugnatam fuisse hanc religionem a Scribis et Pharisaeis, deinde a Gentilibus summa vi. Sexto scimus, initio fuisse multo pauciores Christianos, quam essent Judaei, cum separatio facta est. Si ergo in hac mutatione status ejusdem Ecclesiae illa sex ostendi possunt, multo magis eadem poterunt demonstrari in quavis perfecta mutatione. Jam vero nos illa omnia, de singulis haereticorum sectis facillime demonstramus. Nihil autem horum adversarii unquam de nostra Ecclesia post Apostolica tempora demonstrare potuerunt.
Ac ut exemplis rem illustremus. Arianorum auctorem scimus fuisse Arium quemdam Presbyterum Alexandrinum. Neslorianorum vero Nestorium, Episcopum Constantinopolitanum. Lutheranorum autem Martinum Lutherum presbyterum, et Monachum ordinis sancti Augustini.
Secundo scimus, quai dogmata invenerint. Arius enim docuit Filium Dei esse creaturam. Nestorius in Christo esse duas personas. Lutherus justificari homines per solam fidem specialem, id est, per ljoc solum, quod se justos putent: item negavit Eucharistiam esse sacrificium.
Tertio scimus tempora. Coepit enim Ariana hairesis anno Domini 344. Nestoriana anno 431. Lutheranorum anno 1517.
Quarto scimus loca. Coepit Arianismus in ^Egypto. Nestoriana haeresis in Thracia. Lutherana in Saxonia.
Quinto scimus, Arianos mox oppugnatos fuisse a Sylvestro Pontifice, a Concilio Nicaeno, ab Athanasio, Hilario, et aliis. Nestorianam a Pontifice Coelestino, Concilio Epliesino, Cyrillo, aliisque permultis. Lutheranam a Leone X Pontifice, a Concilio Tridentino, ab Academiis omnibus Catholicis, et Doctoribus plurimis.
Sexto scimus, initia harum haeresum valde exigua fuisse, et multo plures initio separationis sine comparatione fuisse Catholicos toto orbe terrarum diffusos quam erant Ariani, Nestoriani, vel Lutherani, quod ne ipsi quidem negant.
Quod vero nihil horum de nobis ostendere possint, perspicuum est; nam Primo, nunquam objecerunt nobis auctorem nostrae sectae, nec ab ullo particulari homine nos appellaverunt, quod certe libentissime facerent si possent.
Secundo, nunquam ostenderunt primam originem ullius dogmatis nostri; imo Centuriatores in singulis Centuriis, cap. 4. circa finem, annotant, qui auctores defenderint nostra dogmata, quae nunc ipsi oppugnant, nec originem inveniunt’, nisi tempore Apostolorum. Nam etiam Justinum, et lrenaeum numerant inter nostros fautores: quos constat proxime insecutos Apostolorum tempora. Et c. 5. in singulis Centuriis enumerant omnes heereses cujuslibet saeculi, et qui restiterint, nec unquam annotarunt aliquam haeresim excogitatam a Romanis Pontificibus, sed potius omnes heereses ab illis condemnatas. Nunc quidem nobis multas heereses objiciunt. Nam Tilmannus Heshusius scribit librum de sexcentis heeresibus Papistarum, sed illae heereses, exceptis mendaciis Tilmanni, sunt antiquissima dogmata, quod vel ex Centuriis, facillime probari posset. Nam Illyricus nostra dogmata in omnium Patrum libris invenit; sed in Patribus vocat naevos, in nobis heereses, scilicet, heec est astutia Adversariorum; ut ostendant nos esse extra Ecclesiam, nostra dogmata vocant heereses: ut non videantur ipsi separati ab Ecclesia Patrum, eadem dogmata in illis vocant neevos.
Tertio, numquam designare potuerunt tempus certum nostree defectionis ab Ecclesia. Dicunt quidem post primos quingentos annos coepisse valde invalescere hanc sec¬
tam, tamen quando coeperit, absolute numquam dixerunt.
Quarto, numquam ostenderunt, quo loco coeperit, nam post primos quingentos annos floruit Gregorius, cum quo totum orbem terrarum communicasse, ex epistolis ejus, quas ad omnes provincias mittit, cognosci potest. Item post Gregorii obitum celebratum est Concilium VI generale, ex quo manifeste colligitur, totum Orientem, et Occidentem, eo tempore cum Romano Pontifice, ut membra cum suo capite, conjuncta fuisse.
Quinto, numquam ostenderunt, quis eam oppugnaverit, tamquam nuper ortam; et quae Concilia contra eam celebrata fuerint. Objiciunt quidem Concilium Constantinopolitanum sub Copronymo, quod videtur fuisse generale, et damnavit imagines, quas Romani defendebant. At non fuit hoc verum generale Concilium, cum non habuerit ullum verum Patriarcham. Praeterea istud Concilium non damnavit dogma tunc exortum, sed dogma antiquum, et in tota Ecclesia receptum; nam non statuit, ut non reciperetur cultus imaginum, sed ut aboleretur, et ut imagines e templo auferrentur. Vide Cedrenum, Zonaram, et Paulum Diaconum.
Sexto, non potest ullo modo ostendi, quod unquam nostra Ecclesia separaverit se ab aliqua majore; ita ut qui adhaerebant Romanae sedi, essent paucissimi, reliqui Christiani multo plures; nam ex epistolis B. Gregorii, quas scribit ad Episcopos Orientis, Africae, Hispaniae, Galliae, Italiae constat omnes fere Christianos cum eo communicasse.
Hoc argumento ab antiquitate semper usi sunt veteres Patres contra haereticos, ad ostendendam veram Ecclesiam. Tertullianus libro de preescript.: « Qui estis vos, inquit, unde, et quando venistis? Ubi tamdiu latuistis? » Optatus 1. II contra Parmenianum: <( Vestrae, inquit, cathedrae originem ostendite, qui vobis vultis sanctam Ecclesiam vendicare. » Hilarius lib. VI de Trinitate ante medium. » Tarde mihi, inquit, hos piissimos Doctores aetas nunc hujus saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros, inauditis ego his omnibus in te credidi etc. » Hieronymus in epist. ad Pammachium, et Oceanum: « Quisquis, inquit, assertor es novorum dogmatum, quaeso te, ut parcas Romanis auribus, parcas fidei, quae Apostolico'ore laudata est. Cur post quadringentos annos docere nos niteris, quod ante nescivimus? Usque in hanc diem sine vestra doctrina Christianus mundus fuit. » Et lib. contra Luciferianos in fine: « Ex hoc ipso, inquit, quod posterius instituti sunt, eos se esse indicant, quos futuros Apostolus praenuntiavit. t> Denique Augustinus lib. contra epistol. fundamenti, cap. 4. antiquitatem inter notas Ecclesiae ponit.
Ad hoc argumentum quatuor adferunt solutiones. Primo, respondet Calvinus lib. IV Instit. cap. 2, §. 3. non posse ex antiquitate invictum argumentum duci. Nam Ismaelfuit senior quam Isaac, et tamen dictum est: ejice ancillam, et filium ejus. At Ismael non fuit figura falsae religionis, sed solum Testamenti veteris quod erat bonum, et a Deo: Sed quia status hominum ejus testamenti erat servorum, qui timore ducuntur, debuit ei succedere testamentum novum perfectius, ' ad quod pertinent liberi, qui ducuntur amore. Galat. IV: Scriptum est, quia Abraham duos filios habuit etc. quce sunt per allegoriam dicta, hcec enim sunt duo Testamenta etc..
Secundo dicunt, non posse ostendi de nostra Ecclesia, quo tempore, quo loco, per quem auctorem praecise coeperit etc. non quod revera non sit nova, sed quia non facta est simul ista mutatio, sed paulatim irrepserunt errores non advertentibus, imo etiam dormientibus pastoribus. At etiam aliae mutationes non factae sunt totae simul, sed paulatim, ut patet de Luthero, qui initio non negabat nisi indulgentias etc. et tamen scimus de singulis, quando, et quomodo ortae sint. Praeterea Matth. XIII non dicuntur zizania nata dormientibus hominibus, sed seminata dormientibus hominibus; mox autem nata apparuisse, et cognita, fuisse. Quomodo igitur nostrae haereses per mille ferme annos detectae non sunt? Sane non solum pastores, sed etiam Deus valde dormivisset, si per tot saecula numquam excitassetaliquem, qui istis erroribus resisteret. Et delendum esset ex Evangelio illud: Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
Tertio dicunt, quod licet non possit ostendi, quando coeperit initium hujus depravationis, tamen posse ostendi, quando insignis mutatio facta est. Nam initio anni 600 Papa in Antichristum aperte mutatus est, quando
videlicet Romanus Pontifex obtinuit a Phoca Imperatore, ut caput Episcoporum diceretur, et quando aperuit Pantheon templum omnium Deorum. Ita docent Magdeburgenses Centur. VII, cap. 1. et concordant plerique adversariorum. Nam etiam Theodorus Bibliander in tabulis suse Chronologise initio anni 600 ponit apparitionem Antichristi, id est, Papse; et Lutherus in supputatione temporum, vult S. Gregorium fuisse ultimum Papam; et passim Calvinistae, et Lutherani, usque ad primos 500. vel 600. annos extendunt Ecclesiae puritatem.
At in primis post annum 670, diu post tempora Phocee celebratum est Concilium VI generale, quod adversarii ut sacrosanctum recipiunt; ut patet tum ex aliis, tum ex Confessione Tigurinorum, et ex Centuriis Magdeburgensium; In eo autem Concilio praeci- • puae partes fuerunt Romani Pontificis Agathonis; Nam ejus sententiam per legatos et epistolas ipsius explicatam, omnes secuti sunt, ut etiam prolixe describunt Centuriatores Cent. VII, cap. 9. Vel ergo Papa nondum erat Antichristus, vel tota Ecclesia, et sanctum generale Concilium Antichristum venerata et secuta est.
Praeterea falsum est, quod Phocas primus ' tribuerit Romano Pontifici nomen capitis Ecclesiae. Nam Justinianus senior, qui fere centum annis fuit ante Phocam in epistola ad Joannem II Papam disertis verbis vocat eum caput omnium Ecclesiarum. Et hoc idem habetur in epistola ejusdem Joannis II responsiva ad Justinianum, ubi Papa repetit summam litterarum Imperatoris, et habetur utraque epistola in Codice lib. I, tit. 1, leg. 4 et 6. Nec id ignorabant Centuriatores. Nam Cent. VI, cap. 1 0, eoi. 670. meminerunt legis quartae Codicis, quae ex epistola Joannis Papae sumpta est. Itaque contra conscientiam suam mentiuntur.
Praeterea ante tempora Justiniani Concilium Chalcedonense in ep. ad Leonem vocat eum caput omnium Episcoporum. Et ipseS. Leo serm. 1. de sanctis Petro, et Paulo’, sic Romam alloquitur: « Per sacram B. Petri sedem caput orbis effecta latius praesides religione divina, quam dominatione terrena./»
Et infra: « Minus est, quod tibi bellicus labor subdidit, quam quod pax Christiana subjecit. » Phocas igitur non primus hoc nomen tribuit Piomano Pontifici, sed primus
compescuit superbiam Episcopi Gonstantinopolitani, qui se Romano Pontifici aequare volebat.
Ad illud de Ecclesia, quae dicitur Pantheon, dico primo, argumentum esse contra adversarios. Nam Dan. XI legimus, Antichristum pugnaturum contra omnes Deos, et solum in occulto adoraturum Deum Maozim. et II. Thess. II dicitur elevaturum seipsum supra omne, quod, dicitur Deus. Ergo si Papa aperuit templum omnibus Diis, hoc ipso non est Antichristus. Praeterea antequam templum Pantheon consecraretur Deo in memoriam omnium Sanctorum, jam erant Romae templa S. Petri, Pauli, Laurentii, Sebastiani etc.
Sed objicit Melanchthon in Confessione et Apolog. art. 21. invocationem Sanctorum non fuisse ante Gregorii tempora; ergo tunc coepit. Respondeo, mendacium esse. Nam plurimi Patres, et in iis Ambrosius inlib. de viduis, meminerunt invocationis Sanctorum: sed de Antichristo, et invocatione Sanctorum suis locis fuse disseruimus.
Quarto, respondet Calvinus in praefat. Instit. suam Ecclesiam non esse navam, sed antiquissimam; imo illam ipsam, quam Christus fundavit, tamen non esse visam per multa saecula, et nunc demum apparuisse. At contra est argumentum quod facit B. Augustinus contra Donatistas lib. III de Baptismo, cap. 2. aut ista Ecclesia, quae nunc apparuit, antea perierat, et nunc resurrexit; aut non perierat, sed tantum latuerat, et nunc extulit caput. Non Primum, quia tunc non potuissent renasci ipsi, si mater perierat. Si periit: « Unde ergo, inquit, B. Augustinus, Donatus apparuit? de qua terra germinavit? ex quo mari emersit? de quo coelo cecidit? » Et praeterea falsae erunt promissiones Christi, Matth. XVI: Portae inferi non 'praevalebunt adversus eam. Et Mattaei ultimo: Ego vobiscum sum usque etc.. Non Secundum, quia tunc vel ista Ecclesia latens profitebatur suam fidem, vel non profitebatur; si profitebatur, ergo non erat latens, sed manifesta: et si manifesta, quomodo nemo advertebat? Quomodo non capiebantur, et coercebantur ab inquisitoribus, qui longo tempore ante Lutheri aetatem esse coeperunt in Ecclesia? Quod nullum vestigium, nulla memoria eorum exstat? Si autem non profitebatur fidem, sed vere et pro¬
prie latebat, (quam partem ipsi defendere coguntur) ergo illa non fuit Ecclesia, ac proinde nulla fuit in mundo vera Ecclesia. Nam ut ipsi dicunt, confessio fidei est nota verae Ecclesiae: et Rom. X: Ore confessio fit ad salutem.
Praeterea si ita est, quomodo apparente Luthero, et Calvino nemo fuit qui se illis adjungeret, nisi quos ipsi deceperunt? Si multi Lutherani, et Calvinistae latebant, debuissent multi praedicante Luthero, et Calvino mox cognoscere socios suos, et ad eos currere etiam non vocati, at non ita factum est; Nam omnes fere qui sunt Lutherani, et Calvinistae, fatentur se antea fuisse ex nostris, et nihil cogitasse de nova illa doctrina. Imo Lutherus ipse fatetur, se aliquando non fuisse Lutheranum, sed Monachum Catholicum, et Missas celebrasse per quindecim annos serio, ac devote. Vide librum de Missa angulari, vel Joannem Cochlaeum in actis Lutheri anni 1534. Item lib. II Lutheri contra Zwinglium, vel Septicipitem Joannis Cochlsei, cap. 24.
Denique, si ita Ecclesia latuisset, ut Calvinus dicit, sequeretur Ecclesiam Christi fuisse pejorem, et miseriorem omni secta haeretica, et ipso etiam populo Judaeorum post eversionem Hierosolymae; quod certe est blasphemum, cum Deus per Prophetas passim praedicet gloriam Ecclesiae, et polliceatur se cum ea semper futurum. Quod illud sequatur, patet; nam omnis haeretica secta habuit sua templa, suos Episcopos, sua Sacramenta. Et similiter Judaei post eversam Hierusalem semper habuerunt aliquas Synagogas, ubi libere excercuerunt suas caeremonias, ut patet ex Gregorio li. VII, epist. 5. nec unquam coacti sunt generaliter adorare Deos alienos. At Ecclesia, quam latentem fingit Calvinus, per annos fere mille, nulla habuittempla, nulla sacra, nullos Episcopos, nec habuit unum angulum terrae ubi libere exerceret actus Religionis suae, et quod pejus est, coacta est servire Diis alienis, adorare idola, sacrilegiis communicare, quae est horribilior, et longior taptivitas quam unquam fuerit Judaeorum; imo est Ecclesia deformior ipsis ruinis Synagogae.
Chapter 57 of 69