Skip to the text

Caput VII. Nota quarta

Quarta nota est Amplitudo, sive multitudo, et varietas credentium. Ecclesia enim vere Catholica non solum debet amplecti omnia tempora, sed etiam omnia loca, omnes nationes, omnia hominum arenera. Sic enim explicat, quid sit esse Catholicum, Yin-

centius Lirinensis in suo commonitorio, ubi dicit, eos proprie esse Catholicos, qui tenent id, quod semper, quod ubique, quod ab omnibus creditum est. Et sic praedictum erat Psal. II: Dabo tibi gentes, hcereditatem tuam, et possessionem tuam, terminos terree. Et Psal. LXXI: Dominabitur a mari usque ad mare etc. Et Dominus ipse Luc. ult. et Act. I, dicit praedicandum Evangelium in omnes gentes initio facto a Hierusalem.

Sunt autem aliqua observanda, antequam ex haec Nota argumentum depromamus. Primum est ex Augustino lib. de unitate Ecclesiae, cap. 6. et Beda in cap. VI Cant. ut Ecclesia sit Catholica, in primis requiri, ut non excludat ulla tempora, loca, vel hominum genera; in quo distinguitur a Synagoga, quae erat Ecclesia particularis, non Catholica, quia erat alligata uni tempori, id est, usque ad adventum Messiae, item Uni loco, id est, templo Salomonis, extra quod non poterant sacrificare; et uni familiae, id est, filiis Jacob.

Secundo, nota ex Augustino epist. 80. ad Hesychium, ut sit Ecclesia Catholica, non requiri, ut sit in omnibus locis totius mundi, sed tantum, ut innotescat omnibus provinciis, et in omnibus fructificet, ita ut in omnibus provinciis aliqui sint de Ecclesia; Donec enim hoc fiat, non veniet dies Domini, ut patet ex Matth. XXIV.

Tertio ex Driedone lib. IV, cap. 2. par. 2. deEccles. dogmat. nota, non requiri, ut hoc fiat simul, ita ut uno tempore in omnibus provinciis necessario esse oporteat aliquos fideles: satis enim est, si fiat successive. Ex quo id sequitur, quod si sola una provincia retineret veram fidem, adhuc vere et proprie diceretur Ecclesia Catholica, dummodo clare ostenderetur, eam esse unam et eamdem cum illa, quae fuit aliquo tempore, vel diversis in toto mundo, quemadmodum nunc quaelibet Dioecesis dicitur Catholica, quia est continuata cum aliis, quae faciunt unam Ecclesiam Catholicam.

At, inquies, hoc est incidere in errorem Petiliani, et Donatistarum, qui dicebant. Ecclesiam quidem fuisse in toto orbe, sed postea periisse, ex omnibus provinciis, et in sola Africa remansisse, quos Augustinus reprehendit Psalm. GI, conc. 2. Respondeo, Donatistas errasse in duobus. Primum, quod vellent, Ecclesiam tantum fuisse in Africa,

eo tempore, quo manifeste in toto mundo adhuc fructificabat. Secundo, quod suam Ecclesiam Africanam non poterant continuare cum illa, quae in toto orbe fuerat; nam in illa semper fuerunt boni et mali, ut Augustinus probat, ipsi autem non volebant nisi bonos.

Ultimo, nota, quod etsi Ecclesia non necessario debuit simul esse in omnibus locis, tamen hoc tempore debet necessario vel esse, vel fuisse in majori parte orbis terree. Nam Ecclesia omnium consensu, etiam haereticorum, jam senuit; si ergo in sua adolescentia et juventute non crevisset, quomodo nunc in senectute cresceret? Oportet igitur, ut jam creverit, atque occupaverit, si non totum orbem terrarum, at certe magnam partem.

Jam vero nostram Ecclesiam maximam partem orbis occupasse, et esse vere Catholicam, ita probatur. Nam tempore Apostolorum in toto mundo fructificare coepit, ut Paulus dicit Cor. I. Item tempore Irensei erat sparsa per totum orbem, id est, per omnes provincias tunc cognitas, id quod ipse refert lib. I, cap. 3. Idem postea refert de suo tempore Tertullianus lib. contra Judeeos, cap. 3. Idem postea Cyprianus lib. de unitate Ecclesiae. Idem postea Athanasius lib.de humanitate Verbi. Idem posteaChrysostomus et Hieronymus in cap. XXIV Matt. et Augustinus in epist. 78 et 80. ad Hesychium, necnon Theodoretus in lib. de legibus, et Leo Magnus serm. 1. de sanctis Petro et Paulo, ac S. Prosper, qui in lib. de ingratis, ita cecinit:

Sed haec fortasse non negabunt adversarii. At nos idem ostendemus de posterioribus temporibus. Tempore B. Gregorii Ecclesiam nostram fuisse in toto orbe terrarum, planum est, ut supra etiam adnotavimus ex epist. ipsius Gregorii ad Episcopos Orientis, Africae, Hispaniae, Galliae, Anglise, Siciliae. Item ex Beda in cap. VI Canticorum, necnon ex Bernardo, qui disputans coram Rege Siciliae Rogerio, asserebat, Romano Pontifici suo tempore paruisse Orientem et Occiden-

Sedes Roma Petri, quse pastoralis honoris, Facta caput mundo, quidquid non possidet

armis,

Relligione tenet.

tem totum, item Franciam, Germaniam, Angliam, Iberos, et plurimas barbaras nationes. Vide vitam S, Bernardi lib, II, cap. 7.

Denique, nostro tempore Ecclesia Romana praeter Italiam et Hispaniam totam, praeter Galliam fere totam, praeter Germaniam, Angliam, Poloniam, Bohemiam, Hungariam, Graeciam, Syriam, Aithiopiam, Aegyptum, in quibus multi inveniuntur Catholici, in ipso novo orbe habet Ecclesias sine admistione haereticorum, in omnibus quatuor partibus mundi; ad Orientem, in Indiis; ad Occidentem, in America; ad Septentrionem, in Japonia; ad Meridiem, in Brasilia, et exteriore parteAfricae. At sectae haereticae nunquam totum orbem, aut certe dimidiam ejus partem occuparunt.

Secta Mahumeti, cum haeresibus Nestorii et Eutychetis, quae adhuc vigent in Oriente, nunquam ad Occidentem transierunt. Haereses autem Lutheranorum nunquam transierunt mare, nec Asiam, aut Africam, Aegyptum, aut Graeciam viderunt. Ex quo intelligimus illustre esse mendacium, quod habetur in principio praefationis Concordiae Lutheranorum, anno 1380 editae: dicunt enim, Confessionem Augustanam in toto orbe terrarum percrebuisse, et in ore et sermone omnium esse coepisse. At ex tribus partibus orbis terrae, duae majores, Asia et Africa, nec nomen hujusConfessionis audierunt. In Europa multae provinciae: ut tota Graecia, Italia, Hispania, vel nesciunt quid sit Confessio Augustana, vel execrantur; Gallia^ Helvetia et Britannia, non recipiunt, nisi nomine tenus; imo rara est civitas, quae ab una aliqua secta haeretica tota possideatur. Et quamvis videantur haeretici hoc tempore magnam partem Septentrionis obtinere, tamen non tenentur omnia illa loca ab una secta, sed a plurimis, quae inter se non minus pugnant, quam nobiscum.

Itaque pulchre August. in lib. de pastor, cap. 8 docet, Ecclesiam esse ubique, et haeresim ubique. Sed Ecclesiam esse unam et eamdem ubique, haereses autem non easdem, sed diversissimas, quae se invicem non noverunt, et proinde nullam earum esse Catholicam. Quocirca recte eas comparat sarmentis praecisis, quae ubi cadunt, cum praeciduntur, ibi manent. Cum interim Ecclesia tanquam vitis viva, ubique palmites suos extendat. Hinc etiam ipse passim hoc argumento utitur, ut lib, contra epist. fundam.

cap. 4. et de utilitate credendi, cap. 14 et 17. et alibi.

Neque sperare possunt haeretici, sectam suam aliquando occupaturam esse totum orbem: Nam non debet nunc incipere Ecclesia crescere, cum jam senuerit, ut supra diximus. Et si Augustinus absurdissimum censuit, quod haeresis Donatistarum post annum Domini 300 ex Carthagine esset propaganda in omnem terram, libro de unitate Ecclesiae, cap. 14 et 15. quanto magis absurdum erit nunc post annum 1577 Haeresim Lutheranam vel Calvinianam ex Wittemberga vel Geneva in omnem terram esse diffundendam?

Chapter 59 of 69