Skip to the text

Caput XV. Nota duodecima

Duodecima nota est lumen prophetieum. Sicut enim Christus Marci ult. promittit Ecclesiae donum miraculorum, ita etiam. Joel II, exponente Petro Act. II, promittit donum prophetiae, quod certe est maximum; cum certum sit, neminem cognoscere futura contingentia, excepto Deo, Isaiae XLI: Annuntiate quce ventura sunt in futurum, et sciemus quia Dii estis vos. Et e contrario Deiit. XVIII ponitur tamquam nota falsae doctrinae, si Propheta praedixerit aliquid, et non evenerit.

Jam apud Ethnicos et Haereticos nulla fuerunt vera vaticinia, sed multa falsa, nisi forte fierent in testimonium nostrae fidei, ut fuerunt vaticinia Sybillarum etBalaam. Etsi enim Ethnici habuerunt plurima oracula Apollinis, tamen illa, vel per ambages respondebant, quando scilicet Apollo non sciebat revera, quid esset futurum; vel ea praedicebant, quae Daemones ipsi facturi erant; vel ea, quae coepta erant fieri, ignorantibus nuntiabant tamquam futura: vel demum ea praedicabant, quae naturales habent causas nobis ignotas; illis autem notas propter majorem naturae subtilitatem. De qua re vide S. Athanasium, in vita S. Antonii, S. Augustinum lit>. de divinatione Daemonum, et Theodoretum lib. de oraculis.

Haeretici quoque, quotiescumque aliquid praedicere voluerunt, decepti sunt. Id patet de falsis Prophetis in Testamento veteri, III. Reg. XXII. Tempore autem novi Testamenti

fuit olim Montanus, qui Propheta videri voluit cum duabus Prophetissis Prisca etMaximilla, et praedixerunt bella, et nescio quae alia tunc futura; sed plane contrarium accidit, ut notat Eusebius lib. V hist. cap. 16 et 18.

Nostris temporibus Lutherus, quem Lutherani constanter Prophetam Germanicum, et Etiam vocant, apud Cochlaeum in actis Lutheri anni 1325 praedixit fore, ut, si ipse adhuc per duos annos suam doctrinam praedicaret, evanescerent Papa, Cardinales, Episcopi, Monachi, Moniales, turres, campanae, Missae etc. et tamen praedicavit postea non duos, sed fere 22 annos; obiit enim anno 1546, et tamen non evanuerunt Papa, Cardinales, Episcopi, Monachi etc. Ibidem Coclilaeus refert de ThomaMuncero, qui seGedeonem vocabat, et infinitos rusticos armaverat contra Principes Germaniae, quod praedixerit certam victoriam suis, et se in manica excepturum omnes globos tormentorum bellicorum, et tamen paulo post caesi sint fere omnes rustici, et Thomas captus, et securi percussus. Idem Cochlaeus in actis Lutheri anni 1533 scribit, tam constanter asseruisse Lutheranorum Prophetas, illo anno futurum diem ultimi judicii, et ipsum etiam diem designasse, ut multi nec arare, nec serere voluerint; qui tamen mendaces inventi sunt.

At in Ecclesia Catholica praeter Prophetas Testamenti veteris, et eos qui fuerunt primis quingentis annis a Christi adventu, ut Agabum, de quo Actor. XI, et Gregorium Thaumaturgum, de quo Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. 29. et Antonium, de quo Athanasius in ejus vita, et Abbatem Joannem, de quo Augustinus lib. V de Civ. Dei, cap. 26. fuerunt etiam posterioribus saeculis, quibus juxta Lutheranos perierat apud Romanos Ecclesia, veri Prophetae, et quidem Monachi ac Romano Pontifici addicti. De S. Benedicto ita scribit Gregorius lib.IIDialog. cap. 15.: « Benedictus, inquit, Regem de suis actibus increpavit, atque in paucis sermonibus cuncta, quae illi erant eventura, praenuntiavit dicens: Multa mala facis, multa mala fecisti, jam aliquando ab iniquitate conquiesce. Equidem Romam ingressurus es, mare transiturus, novem annis regnans, decimo morieris. » Quae omnia completa se vidisse ibidem Gregorius testatur.

'De S. Bernardo scribitur in ejus vita lib. IV, cap. 3. eum quatuor hominibus praedixisse conversionem, tribus de ea nihil cogitantibus, quarto etiam ab ea re alienissimo; Quae omnia, sicut praedixerat, evenerunt. Sed mirabile est prorsus, quod ibidem de nobili quodam viro narratur; nam cum pro ejus conversione, ut S. Bernardus oraret, quidam illius filius peteret, respondit Sanctus: « Ne timeas, ego illum probatum Monachum in hac Claravalle sepeliam. » Quot sunt in hac una sententia vaticinia? Nam et Monachum illum aliquando futurum, et in ordine monastico usque ad mortem perseveraturum, et sancte, ac pie diem extremum clausurum, idque ante ipsum Bernardum, et in Claravalle, et ipsius Bernardi manibus sepeliendum. Sex vaticinia sunt inter se diversa, et omnia tamen, nec sine singulari Dei providentia, impleta. Sic enim auctor pergit: « Et perfectus, inquit, Monachus factus est, et a Patre sancto (sicut ipse praedixerat) in Claravalle sepultus: tamquam enim mori illo absente non posset, quinque mensibus infirmatus, et celeberrimum, imo continuum responsum mortis in seipso habens, sustinuit, donec Pater sanctus rediret, qui, ut olim promiserat, eum traderet sepulturae. »

S. Franciscus (ut scribit in ejus vita B. Bonaventura) cum Christianus exercitus certo die cum Saracenis pugnaturus esset, admonuit Duces, ne eo die pugnarent: sibi enim a Deo revelatum, victoriam hostibus eo die cessuram. Sed cum contemnerent Duces beati Francisci monita, caesi fusique sunt Christiani inaudita strage. Addi possent multa alia ejusdem generis; fere enim nulli coluntur in Ecclesia sancti homines, qui simul cum miraculis, non etiam hoc dono claruerint. Sed haec pauca hoc loco sufficient.

Chapter 66 of 69