Caput VI. Nota tertia
Tertia Nota est Duratio diuturna, nec unquam interrupta. Ecclesia enim dicitur Catholica, non solum quia semper fuit, sed etiam quia semper erit, juxta illud Dan. II: Regnum quod in aeternum non dissipabitur. Et Act. V: Si est ex hominibus Concilium hoc, aut opus, dissolvetur; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere. De haereticis autem S. Paulus dicit: Sed ultra non proficient. II. Timoth. III et B. Cyprianus lib. IV, epist. 2. dicit schismaticos semper inter initia fervere, incrementa vero habere non posse, sed statim cum prava sua aemulatione deficere. Et B. Augustinus Psalm. LVI1 in illud: Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens: « Non vos terreant, inquit, fratres, quidam fluvii, qui dicuntur torrentes. Hyemalibus aquis implentur. Nolite timere: post paululum transit, decurrit aqua, ad tempus perstrepit, mox cessabit. Diu stare non possunt. Multae haereses jam emortuae sunt, cucurrerunt in rivis suis quantum potuerunt, decurrerunt: siccati sunt rivi, vix eorum memoria reperitur, vel quia fuerint. »
Jam vero constat Ecclesiam nostram durasse ab initio mundi hucusque. Vel si de statu novi Testamenti loquamur, durasse a Christo hucusque per 1577 annos, frustra eam oppugnantibus primo Judaeis, deinde paganis, ultimo haereticis; neo solum durasse, sed etiam ex persecutionibus crevisse. Ut enim aquae diluvii, palatia regum obruebant, atque dejiciebant, arcam vero Noe semper magis ac magis attollebant, ita persecutiones regna temporalia facile destruunt, Christi regnum, quod est Ecclesia, non modo non destruunt, sed etiam illustrant. Itaque Justinus in Triphone, dicit persecutionem id esse Ecclesiae, quod est vineis putatio; ut enim vineae putatione ad ubertatem provocantur, ita quoque Ecclesia persecutionibus crescit i et Tertullianus cap. ult. Apologetici sanguinem Martyrum eleganter semen Christianorum vocat, quod explicasse
videtur Leo serm. I. de SS. Petro et Paulo, cum ait: « Non minuitur persecutionibus Ecclesia, sed augetur, et semper Dominicus ager segete ditiore vestitur, dum grana, quae singula cadunt, multiplicata nascuntur. »
Quamvis autem haeretici hujus temporis non concedant nostram Ecclesiam 1577 annis durasse, concedunt tamen durasse sine ulla interruptione a Gregorio I. hucusque, id est, annos fere mille. Quod tempus etiam si solum esset, adhuc esset longius, quam fuerit aetas ullius haeresis. Sed tamen falsum est non diutius durasse; ipsi enim non possunt ostendere per ullam historiam, aut veterum scripta, factam esse mutationem religionis in Ecclesia Romana tempore S. Gregorii.
Deinde nostram Ecclesiam esse veram Ecclesiam probari potest ^tiam hoc argumento; nam ante Lutheri tempora, non erant in mundo, nisi hae religiones, Paganismus, Judaismus, Mahumetismus, Graecismus, Nestorianismus, Hussitarum haeresis, et Romana Ecclesia. Sed certum est non fuisse veram Ecclesiam Christi apud ullam ex praedictis sectis, ut etiam Lutherani fatentur, ergo fuit apud Romanam Ecclesiam, aut certe periit de mundo omnis vera, et visibilis Ecclesia; quod non posse fieri, supra docuimus. At vero sectae omnes haereticae brevi defecerunt praeter eas, quae nunc exortae sunt.
Refert Theodoretus in lib. de haereticis fabulis, septuaginta sex diversas haereses usque ad sua tempora exortas; et libro III ejusdem operis testatur omnes illas extinctas fuisse, paucissimis exceptis. Augustinus in lib. de haeresibus numerat 88 haereses, ex quibus plurimas periisse testatur in expositione Psalm. LVU. Nos numeramus usque ad tempora Lutheri 200 haereticorum diversissimas familias: ex his autem non supersunt, nisi reliquiae quaedam Nestorianorum, et Eutychianorum in Oriente; et Hussitarum in Bohemia; reliquae omnes funditus interierunt. Et mirabilis valde est in hac re providentia Dei, quod fuerint hactenus usque ad Lutheri tempora, ut minimum 200 haeresiarchae, quorum multi habuerunt multos Episcopos, multas Ecclesias, multos potentissimos Patronos, et Imperatores, et Reges, et scripserunt libros innumerabiles, ut viderentur numquam posse deficere; et tamen ita defecerunt, ut jam non supersint nec ipsi, nec libri eorum, nec dogmata, nec nomina, aut vestigia ulla, nisi in libris Catholicorum. Itaque si Catholici non scripsissent eorum nomina in suis libris, nesciremus quidem eos fuisse unquam in hoc mundo.
Quam firmis radicibus nixa videbatur haeresis Ariana temporibus Athanasii et Hilarii? At nunc ubi, quaeso, est? Evanuit velut pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Ante annos ducentos regnabat in Gallia haeresis Albigensium, quae praeter vires doctrinae, magis abundabat copiis militum, et potentia, quam nunc haeresis Calvinistarum, ut cognosci potest ex lib. VI Pauli iEmilii de rebus Gallorum; et tamen ubi nunc sunt Al- - bigenses? Quotusquisque est, qui eos vel nominari audierit?
Porro Lutherani vfx nati arescere coeperunt: coepit regnum Lutheri anno 1517;sed vix septem annis pacifice regnavit. Nam anno 1525, surrexit Zwinglius, et post duos alios annos surrexerunt Anabaptistae, qui majorem partem Lutheranorum a Luthero separatam ad se traxerunt. Qui vero manserunt Lutherani, ita immutarunt Lutheri doctrinam, ut vix ulli jam inveniantur puri Lutherani. De quo graviter conqueritur Illyricus in praefationibus omnium Centuriarum.
Sed nec Zwinglius diu regnavit. Nam anno 1538 surrexit Calvinus, qui ita brevi invaluit, ut vix pauca quaedam oppida Helvetiorum Zwinglianis reliquerit. Ipsi quoque Calvinistae per Libertinos in Gallia, per Trinitarios in Polonia, et Samosatenos in Transylvania, quotidie magis ad paucitatem rediguntur.
Porro Calvinus, ut erat sagax, regnum suum non fore diuturnum praevidit et praedixit in praefatione Catechismi Genevensis, quem ad Ministros in Frisia Orientali misit: « De posteritate, inquit, ego sic sum anxius, ut tamen vix cogitare audeam. Nisi enim mirabiliter Deus e coelo succurrerit, videre mihi videor extremam barbariem impendere orbi. Atque utinam non paulo postsentiant filii nostri fuisse hoc verum potius vaticinium, quam conjecturam. » Quae Calvini anxietas satis aperte declarat sectam ipsius rem esse plane humanam, non spiritu Dei, sed industria quadam, atque artificio huma¬
no excogitatam, ac denique longissime abesse a spiritu ejus, qui dixit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Centuriatores quoque in praefatione secundae Centuriae idem vaticinantur de suo Lutherismo: « Maximae, inquiunt, in doctrina variationes, et inclinationes impendere videntur; et sic merentur hominum peccata, quae fiunt in dies atrociora. Ac tempora quidem Germanici Prophetae Martini Lutheri, cujus voce et ministerio lux Evangelii quasi e tenebris ZEgyptiacis revocata est, propemodum Apostolorum aetati respondent. Nunc vero ipso sublato, quasi alteram Evangelii aetatem ingressi sumus, ubi plures phanatismi incipiunt pullulare, et paulatim regnare. » Et in praefatione Gentur. Y, postquam ostenderunt praecipuos articulos de libero arbitrio, de fide justificante, de bonis operibus, non defendi amplius a Lutheranis plurimis Lutheriee, sed Papistice, subjungunt: « Periit jam, idque repente, veritas patefacta. Philosophia, Papismus et aliae sectae longe lateque in templo Dei primam cathedram occupant. »
Concludimus ergo cum S. Hieronymo iii extremo Dialogo adversus Luciferianos: «Brevem, inquit, apertamque animi mei sententiam proferam, in illa esse Ecclesia permanendum, quae ab Apostolis fundata, usque ad diem hanc durat. » Et cum S. Augustino lib. de utilitate credendi, cap. 17.: « Dubitabimus, inquit, nos illius Ecclesiae concedere gremio, quae, ab Apostolica sede per successiones Episcoporum frustra haereticis circumlatrantibus culmen auctoritatis obtinuit? »
Chapter 58 of 69