Caput XVI. Nota decimatertia
Decimatertia Nota est Confessio adversariorum. Tanta enim est vis veritatis, ut etiam adversarios cogat interdum sibi testi¬
monium dare, juxta illud Deut. XXXII -Non enim est Deus noster ut Dii eorum, et inimici nostri sunt judices. Jam nusquam inveniuntur Catholici laudasse aut approbasse doctrinam aut vitam ullorum Ethnicorum aut haereticorum. Scimus enim, unam tantum esse veram fidem, et sine ea nullam esse veram justitiam. Itaque nos constanter asserimus, errare omnes, qui doctrinam nostram non sequuntur. At non sic de nobis loquuntur Pagani, Judaei, Tureae, Haeretici.
De Paganis multa testimonia sunt. Plinius II, in epist. ad Trajanum, lib. X epistolarum scribit, Christianos omnia vitia detestari, sanctissimeque vivere, et hoc solum in eis posse reprehendi, quod nimis facile pro Deo suo vitam profundant, quodque horis antelucanis surgant ad canendas laudes Christo. Tertullian. in Apologet, cap. t et 2. testatur, Paganos noluisse discuti causam Christianorum, sed damnari sine discussione, quia sciebant, se in eis nihil mali reperturos; et cap. 5 et 6. affirmat, eos Imperatores, qui sunt habiti optimi, favisse Christianis; ut M. Aurelium, Vespasianum, Antoninum Pium; eos autem persecutiones movisse, qui sunt habiti pessimi, etiam ab ipsis Gentilibus, ut Neronem et Domitianum.
Extat quoque epist. Marci Aurelii Imperatoris, in qua testatur, in Germania cum per dies quinque siti laboraret exercitus, et essent Romani circumdati ab incredibili multitudine Germanorum, ut esset impossibile humanis viribus evadere; tunc se ad Deos patrios confugisse, sed frustra; deinde aliquot milites Christianos, qui erant in exercitu, rogasse, ut etiam ipsi Deum suum orarent. Porro vix illos in genua ad orationem procubuisse, cum statim de coelo in Romanos quidem jucundissimus imber descendit; in hostes vero ignis et grando permixta: cujus epistolae meminit Tertullianus in Apologet. cap. 5. et in lib. ad Scapulum, et nuper inventa est, et impressa in operibus Justini.
Denique, S. Antonium, S. Ililarionem, et S. Martinum fuisse honori et reverentiae Paganis, scribunt Athanasius, Hieronym. et Sulpitius, in eorum vitis.
De Judaeis habemus in primis testimonium Josephi lib. XVIII antiquit. cap. 6. ubi affirmat, Christum plusquam hominem fuisse, et vere Messiam esse. Philo scripsit librum insignem de laudibus eorum Christianorum, qui sub Marco Evangelista in vEgypto vivebant; quem librum scriptum de laude Christianorum, non de secta aliqua Judaica, ut putant Genturiatores Gent. I, lib. II, cap. 3, coi. 18. testatur Eusebius lib. I histor. c. 10. Epiphanius haeres. 29. Hieronymus de viris illustribus in Philone. Sozomenus 1. I, c. 12. et Beda praefatione in Marcum.
Mahumetus in Alcorano, cap. 2. docet, Christianos salvari; et cap. 4. dicit, Christum maximum esse Prophetarum, et ipsam Dei animam habere. Testatur quoque S. Bonaventura, Sultanum vEgypti, licet Mahumetanum, in summo honore ac reverentia habuisse B. Franciscum, quem tamen sciebat Ghristianum et Catholicum esse.
Idem de hsereticis dici potest. Nam B. Benedictum Catholicum a Rege Totila Ariano summo honore affectum, ut verum Dei servum et Prophetam, scribit S. Gregorius 1. II Dialog. cap. 15. Et Lutherus jam haereticus existens, sic scribit in lib. contra Anabaptistas, qui in odium Papae rejiciunt Baptismum parvulorum: « Nos, inquit, fatemur, sub Papatu plurimum esse boni Christiani, imo omne bonum Christianum, atque etiam illinc ad nos devenisse. Quippe fatemur in Papatu veram esse Scripturam sacram, verum Baptismum, verum Sacramentum Altaris, veras claves ad remissionem peccatorum, verum praedicandi officium, verum Catechismum, ut sunt, oratio Dominica, decem Praecepta, articuli Fidei. Dico insuper, sub Papatu veram Christianitatem, imo verum nucleum Christianitatis esse. » Haec ibi. Ubi si nobis nucleum tribuit, certe sibi nihil servat, nisi corticem vel putamina.
Calvinus Institut. cap. 10, §. 17. vocat Bernardum pium scriptorem. At certe Papista fuit Bernardus, et nemo est pius sine vera fide. Philippus in Apologia art, 5 et 27 Confessionis Augustanae, vocat sanctos Bernardum, Dominicum, et Franciscum, quod idem facit Lutherus in libro de abroganda Missa, prope finem. Item, ut scribit Cochlaeus in actis Lutheri, anni 1531, cum post multa praelia inter Qatholicos et haereticos Helveticos pax componeretur in I. art. Concordiae haeretici scribebant, se velle deinceps dimittere confcederatos suos quietos circa veram, indubitatam, et Catholicam fidem suam: Catholici autem scribebant, se
velle dimittere confcederatos suos quietos circa fidem eorum; nihil vero addebant de vera, indubitata, vel Catholica,
Chapter 67 of 69