Caput IV. Explicatur prima Nota
Prima Nota, est ipsum Catholicae Ecclesiae et Christianorum nomen; nam, utS. Augustinus docet lib. contra epist. fundamenti, cap. 4. etiam si omnis haeresis velit videri, et dici Catholica Ecclesia, tamen cum interrogantur haeretici a paganis, ubi ad Catholicam conveniatur? nemo audet domum suam ostendere, et Gyrillus cateches. 18. dicit: « Si iveris in aliquam urbem, non petas, ubi sit Ecclesia, vel domus Dei; nam etiam haeretici dicunt se habere domum Dei, et Ecclesiam, sed petas, ubi sit Catholica Ecclesia; id enim nomen proprium est hujus sanctae Ecclesiae matris omnium nostrum; quasi dicat, si hoc petas, nullus haereticus suam Ecclesiam ostendet. »
Pacianus in epistola ad Sympronianum, quae est de nomine Catholico: « Certe, inquit, non est ab homine mutuatum, quod per saecula tanta non cecidit. Catholicum istud, nec Marcionem, nec Apellem, nec
Montanum sonat, nec haereticos sumit auctores. » Et infra: « Christianus mihi nomen est, Catholicus vero cognomen; illud me nuncupat, istud ostendit. » Et ibidem pulchre dicit, nomen Catholicum convenire capiti principali, et trunco illius arboris, unde multi rami variis temporibus excinduntur: sectae enim haereticae sunt rami, id est, partes quaedam ab arbore Ecclesiae praecisae; ipsa autem arbor, quae sua radice nititur, et semper eadem manet, et est quid totum, Catholica dicitur. Similiter nulla est haeresis, quae non accipiat nomen ab aliquo homine auctore suo, et nomen Christianum iis relinquat, a quibus discedit. Sic I. Corinth. III schismaticorum alii dicebant: Ego sum Pauli, alii, ego Apollo, alii ego vero Cephee.
Justinus in Triphone: « Et sunt, inquit, distincti cognominibus, denominati a quibusdam viris, ut quisque fuit auctor alicujus novae doctrinae. Ex iis alii vocantur Marcionistae, alii Valentiniani, alii Basilidiani, alii Saturniniani, alii alio vocabulo, quisque a primo inventore sui dogmatis. » Irenaeusl. I, cap. 20: « Habent, inquit, et vocabula, a principe impiissimae sententiae Simone dicti Simoniani. » Lactantius lib. IV, cap. 30.: « Cum Marcionistae aut Ariani nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso, humana et externa vocabula induerunt. » Athanasius serm. 2. contra Arianos: « Numquam, inquit, populus ab Episcopis suis, sed a Domino, in quem creditum fuit, nomen accepit. Certe abeatis Apostolis praeceptoribus nostris appellationes adepti non sumus, sed a Christo Christiani sumus, et nuncupamur. Illi vero qui aliunde originem suae fidei deducunt, merito auctorum suorum cognomenta prae se ferunt. Quapropter cum a Christo omnes Christiani essemus, et diceremur, explosus est Marcion inventor haereseos. Reliqui autem qui remanserunt Christiani titulum retinuerunt; qui vero Marcionem secuti sunt, non jam inde Christiani, sed Marcionistae appellari sunt. Ita quoque Valentinus, Basilides, Manichaeus et caeteri sectatoribus suis nomina impertierunt. »
Chrysostomus homil. 33. in acta Apostolorum: « Illi habent quosdam a quibus appellantur: prout enim haeresiarchae nomen, ita et secta vocatur, nobis autem nullus vir nomen dedit, sed fides ipsa. »
Hieronymus contra Luciferianos in fine: « Sicubi audietis eos, qui dicuntur Christiani, non a Domino Jesu Christo, sed a quoquo alio nuncupari, ut Mareionistas, Valentinianos; scito non Ecclesiam Christi, sed Antichristi esse Synagogam. » Jam ergo si nunc dicuntur alii Martinistee, vel Lutherani, alii Zwingliani, alii Calvinistse, etc. nos autem ab aliquo certo homine nemo unquam vocavit, constat nostram solum esse veram Ecclesiam.
At, inquiunt, vos vocamini passim, Papistse, Romani, vel Romanenses. Respondeo, etiam olim fuisse vocatos Catholicos homousianos, sed ista ipsa nomina veritati attestantur. Non enim sunt nomina alicujus novi auctoris, et hajresiarcliee, ut sunt ipsorum nomina: sed homousianus significat eum, qui credit Filium Patri consubstantialem, quod est dogma verissimum. Papista deducitur a Papa, qualis fuit etiam Petrus, et Christus ipse, ut notum est, Romanus autem, et Romanensis, etiam ante 1100 annos idem erat, quod Catholicus, ut patet ex Ambrosio in oratione de obitu Satyri. Adde, quod Ghrysostomus hom. 33. in acta dicit, non esse malum si Catholici denominentur ab iis, qui Ecclesiam gubernant nomine Christi, modo non denominentur ab aliquo homine particulari, sicut haeretici faciunt. Ubi videtur praevidisse nos vocandos quandoque Papistas. Adde, quod non vocamur Papistae, nisi a Lutheranis in Germania, et vicinis regionibus, non sic autem vocamur in Graecia, Asia, Africa, Indiis, ut interim omittam Italiam, et Hispaniam.
Chapter 56 of 69