Caput IX. Nota sexta
Sexta Nota est conspiratio in doctrina cum Ecclesia antiqua. Yera enim Ecclesia dicitur Apostolica teste Tertull. lib. de praescript. non solum propter successionem Episcoporum ab Apostolis, sed etiam propter doctrinae consanguinitatem, ut ipse loquitur, quia videlicet doctrinam retinet, quam Apostoli tradiderunt. Certum autem est, antiquam Ecclesiam primis quingentis annis veram Ecclesiam fuisse, et proinde Apostolicam doctrinam retinuisse. Quare laudatur Theodosius Imperator a Sozomeno lib. VII, hist. cap. 12. quod hac arte compescuerit haereticos sui temporis. Jussit Principes sectarum convenire, deinde petiit, an existimarent, antiquos Patres, qui Ecclesiam rexerant ante dissidium illud, quod tunc de religione ortum fuerat, recte consensisse, et vere sanctos et Apostolicos fuisse, quod cum illi concessissent, subjunxit: « Examinemus ergo doctrinam vestram ad illorum scripta, et si cum illis consenserit, retineatur, sin minus, abjiciatur. »
Jam duobus modis possemus ex hac Nota probare nostram esse veram Ecclesiam, non autem adversariorum. Primo, proferendo sententias veterum, quibus singula nostra dogmata confirmaremus, adversariorum refutaremus; sed hic modus prolixissimus esset, et multis calumniis et objectio rflbus obnoxius. Altera via est brevior et certior, nimirum ostendendo primum ex confessione
adversariorum, nostra dogmata esse doctrinam omnium veterum. Deinde, dogmata adversariorum habita fuisse in Ecclesia antiqua pro exploratis heeresibus. Sic enim constabit, doctrinam nostram conspirare cum doctrina veterum Catholicorum, doctrinam vero illorum conspirare cum doctrina veterum ha;reticorum.
Ac primum Calvinus in sua institutione cum nostra oppugnat, passim fatetur, se repugnare toti antiquitati: Ex quo sequitur, nostra esse omnino antiquitati consentanea. Sic igitur ait lib. II, cap. 2. §. 4. « Semper apud Latinos nomen liberi arbitrii exstitit, apud Graecos vero aurd-oiio-to? vocabulum multo arrogantius. » Et infra §. 8. « Ego vero neque ipse hujusmodi vocem usurpare velim, et alios, si me consulant, abstinere optarim. » Ibidem dicit, omnes veteres, excepto Augustino, in hac re plus aequo extulisse humanas vires, et de libero arbitrio aut variasse, aut vacillasse, ut nihil certi ex eorum scriptis sumi possit.
Ita profitetur, se nullum veterum, excepto Augustino, secuturum; et paulo post etiam Augustinum deserit. Nam lib. II, cap. 3, §. 7 reprehendit illam Augustini sententiam, ex epict. 106. voluntatem nostram cooperari gratiae, non ut praeviam, sed ut pedissequam, atqui, ait Calvinus, nec ut pedissequam cooperari, sed simpliciter totum fieri a gratia. Et lib. III, cap. 11. §. 15. « Ac ne Augustini quidem, inquit, sententia per omnia recipienda est, qui gratiam ad sanctificationem refert, quia in vitae novitatem regeneramur per spiritum. » Itaque in articulo de gratia et libero arbitrio fatetur Calvinus se toti antiquitati repugnare. Item lib. II, cap. 14. § 3. a Excusari non potest veterum error, inquit, qui dum ad Mediatoris personam non attendunt, totius fere doctrinae, quae in Evangelio Joannis legitur, jejunum observant sensum, seseque implicantmultiloquiis.» Docet hoc loco Calvinus, Filium Dei subjectum esse Patri etiam ratione Divinitatis; et quia omnes veteres contrarium docent, ipse ait, omnes errasse, neque eorum errorem excusabilem esse.
Item lib. II, cap. 16. §. 9. « Fabula, inquit, de loco subterraneo, qui dicitur Limbus, tametsi magnos auctores habeat, tamen nihil aliud quam fabula est. » Yocat magnos auctores, antiquos Patres; nam scholasticos Doctores non solet appellare, nisi Sophistas.
Item lib. III, cap. 3. §. 10.: «Ab uno Augustino, inquit, sumant Lectores, si quid de sensu antiquitatis habere volunt. Porro inter illum et nos, hoc discriminis videri potest, quod ipse morbum concupiscentia}, tunc demum peccatum fieri docet, cum appetitioni cedit voluntas; nos autem illud ipsum pro peccato habemus, quod aliqua omnino cupiditate contra legem Dei homo titillatur, imo ipsam pravitatem, quae hujusmodi cupiditates nobis generat, asserimus esse peccatum. » Hic aperte omnibus Patribus se fatetur contrarium, atque ipsi etiam Augustino, in quaestione de concupiscentia, quae praecipua quaestio est. Nam ex hoc fundamento deducunt non esse in nobis veram justitiam, sed tantum imputativam, et nulla esse bona merita, imo omnia opera esse peccata.
Item lib. III. cap. 4. § 38.: « Omnes fere veteres, inquit, quorum libri existunt, aut hac in parte lapsi sunt, ubi de satisfactione agitur, aut nimis aspere et dure locuti sunt. » Item lib. III, cap. 5. § 10. « Ante mille et trecentos annos usu receptum fuit, ut precationes fierent pro defunctis. Sed veteres omnes, fateor, in errorem abrepti sunt. » Item lib. III, cap. 15, § 2 «Usi sunt, fateor, passim vetusti Doctores nomine meriti.» Etinfra dicit, pessime consuluisse fidei sinceritati, qui hoc nomen invenit. Item lib. IV, cap. 4, § 10.: « Peccavit antiquitas, immodica severitate, quod plus requireret in Episcopo, quam Paulus requirat, ac praesertim successu temporis, coelibatum. » Item lib, IV, cap. 12, § 8.: «Excusari nullo modo potest immodica veterum austeritas, quae et prorsus Domini praescripto dissidebat, et erat mirum in modum periculosa, cum peccatori poenitentiam solemnem nunc in septem, nunc in quatuor, nunc in tres annos, nunc in totam vitam indicerent. » Nota, Calvino ita videri hoc asperum, quia ipse putat, per fidem sic justificari hominem, ut nihil pene luendum restet. Quod si verum esset, rectissime accusaret omnes veteres; proinde sequitur sententiam nostram de poena remanente post remissionem culpae, judicio Calvini sententiam esse omnium veterum.
Item lib. IV, cap. 12, §. 20.: «Non in totum excusare audeo veteres; qui et superstitionis quaedam semina jecerint, et occasionem praebuerint tyrannidi, quae postea exorta est, et tunc passim invaluerat, superstitiosa Quadragesimae observatio, quia et vulgus
eximium aliquod obsequium praestare se Deo in ea existimabat, et pastores eam commendabant pro sancta imitatione. » Et infra:
« Fuit igitur xaxo&Moc et superstitionis plena, quod titulo ac colore imitationis Christi jejunium ordinabant. » Ibidem §. 23. « Quod Sacerdotibus interdictum fuit conjugium, id factum est impia tyrannide. » Quando autem fuerit interdictum, notat ipse in margine ponens: Siricius in epistola ad Episcopos Hispaniae. Porro Siricius fere ante annos 1200 sedit. Et infra subjungit de hac lege: «Haec quae videbantur reverentiam sacerdotio conciliare, magno plausu etiam antiquitus recepta esse fateor. »
Idem lib. IV, cap. 15, §. 20.: « Quod multis ab hinc saeculis, adeoque ab ipso fere Ecclesiae exordio usu receptum video, ut in periculo mortis Laici baptizarent, si Minister in tempore non adesset, non video quam firma ratione possit defendi. » Item lib. IV, cap. 18, §. 21.: «Excusari non posse arbitror, veteres, quin aliquod in actionis modo peccaverint; imitati sunt enim Judaicum sacrificandi morem magis, quam aut ordinaverit Christus, aut Evangelii ratio sinebat. » Haec Calvinus.
Jam Centuriatores in singulis centuriis ad finem 4. capitis, annotant, omnes fere Doctores illius saeculi, docuisse ea dogmata, quae nos hoc tempore tuemur, quae ipsi naevos sanctorum Patrum vocant. Et quia de omnibus dicere nimis longum esset, annotabo solum aliqua pauca ex 2, 3, 4 et 5, Centuriis.
In secunda ergo Centuria cap. 4, coi. 59. de libero arbitrio, dicunt, id ab omnibus Patribus ejus saeculi concessum fuisse: « Eodem, inquiunt, modo Clemens liberum arbitrium ubique asserit, ut appareat in ejusmodi tenebris, non tantum fuisse omnes ejus saeculi Doctores, verum etiam in posterioribus eas subinde crevisse et auctas esse. »
Notandum autem est, Lutheranos habere articulum de libero arbitrio pro fundamento totius suae doctrinae. Lutherus enim in assert. artic. 36. dicit, hunc articulum esse optimum, et summum rerum suarum, adeo ut articuli de Papatu, de Conciliis aliisque similibus rebus nugae dici possint. Itaque in praecipua controversia, et in ipsa summa rei omnes veteres (testibus Magdeburgensibus) nobis favent. Deinde coi. 60.: «Doctrina, inquiunt, de justificatione negligentius et obscurius ab his Doctoribus tradita est, videlicet, non ‘docent nos sola fide justificari. » Et Centur. III, cap. 4. coi. 83. « Yideas, inquiunt, in Doctorum hujus saeculi scriptis, non obscura vestigia invocationis Sanctorum. » Et coi. 83. « Martyrium immodice extulerunt omnes hujus aetatis Doctores. » Nolunt enim Lutherani esse martyrium genus quoddam Baptismi, aut ullo modo expiari peccata per martyrium.
Centuria IV, coi. 293. ponunt testimonia veterum fere omnium illius saeculi, ut Athanasii,Basilii,Nazianzeni, Epiphanii,Ephrem, Ambrosii, et Prudentii, pro invocatione Sanctorum, quam ipsi tamen idololatriam vocant.
Centuria Y, coi. 300. « Sicut, inquit, prioribus aliquot saeculis doctrina de libero arbitrio depravata est, ita hoc etiam etc. » Et infra: « Etiamsi autem interdum bene, et sane videantur loqui, tamen tandem liberum arbitrium in rebus etiam spiritualibus in sua conversione statuunt. » Et coi. 506.: « Nimirum haec aetas bonis hominum operibus adscripsit, id quod ex depravato articulo justificationis emanat etc. » Et statim citant omnium veterum illius saeculi, etiam Augustini, multa testimonia, quod opera sint meritoria; quod ipsi pro magno errore habent.
Porro eleganter adversus istos, qui omnes antiquos errasse dicunt, loquitur Tertull. lib. de praescriptionibus: « Age, inquit, nunc omnes Ecclesiae erraverint; deceptus sit et Apostolus de testimonio suo reddendo quibusdam. Nullam respexerit Spiritus sanctus, uti eam in veritate deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de Patre, ut esset Doctor veritatis. Neglexerit officium Dei villicus, Christi Vicarius, sinens Ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere, quod ipse per Apostolos praedicabat. Et quid verisimile est, ut tot ac tantae in unam fidem erraverint?.... Audeat ergo aliquis dicere, errasse eos, qui tradiderunt? Quoquo modo sit erratum, tamdiu utique erravit error, quamdiu haereses non erant. Aliquos Marcionitas et Yalentinianos liberanda veritas expectabat. Interea perperam evangelizabatur. Tot millia millium perperam tincta etc. »
Nunc ad alteram partem ut accedamus, praemittendum est, in Ecclesia antiqua illos errores habitos esse communiter ab omnibus pro exploratis et damnatis haeresibus, qui
ponuntur in Catalogo haeresum ab Irenaeo, Hieronymo, Epiphanio, Philastrio, Augustino, Theodoreto, Damasceno, aliisque probatis auctoribus: Nam illi cum essent viri sancti et docti, numquam fuissent ausi, simpliciter in Catalogum liaereseon referre ea dogmata, de quibus in Ecclesia dubitari scivissent. Et praeterea neminem legimus, qui unquam contradixerit his Patribus, tanquam qui non juste aliquem notassent haereseos. Hoc praemisso, aggrediamur Catalogum.
Simoniani docebant, salvari homines secundum gratiam Simonis, quem Deum faciebant, « et non secundum opera justa », inquit Irenaeus lib. I, cap. 20. Eunomiani similiter docebant, non posse homini ulla peccata nocere, modo fidem habeat, ut Augustinus testatur lib. de haeres, cap. 54, qui etiam lib. de fide et operibus cap. 14, dicit hanc heeresim de sola fide sufficiente ad salutem sine operibus ortam esse tempore Apostolorum, ex non intellecto Paulo, et propterea contra hanc haeresim stylum praecipue direxisse alios Apostolos in suis epistolis, id est, Petrum, Joannem, Jacobum, et Judam. At haec eadem est sententia omnium sectariorum hujus temporis.
Lutherus in lib. de captivitate Babylonica cap. de Eucharistia: « Non alia via, inquit, potest homo cum Deo convenire: aut agere, quam per fidem; opera ille nihil curat». Ibidem: « Tam dives est Christianus, ut non possit perire etiamsi velit, quantumcumque male vivat, nisi nolit credere. » Etsi autem Calvinus, Brentius, et alii quidam conentur nonnihil temperare hanc sententiam, dum dicunt, opera bona esse necessaria; tanquam effectus fidei, tamen adhuc haerent in eodem errore; nam etiam posita ista necessitate, docent, opera non mereri ullo modo vitam aeternam, etiamsi Deus ea requirat, tanquam testimonia fidei. Haec autem erat ipsissima haeresis Simonis, qui dicebat, hominem salvari per gratiam, non per opera justa. Praeterea posita illa necessitate operum, docent omnes sectarii: Si quis post omnia scelera patrata habeat actum fidei, nullum ei peccatum imputari, quod nihil est aliud, quam quod Eunomius et Lutherus docent.
Deinde Florini haeresis fuit, Deum esse causam peccatorum, quam Ireneus apud Eusebium lib. V hist. cap. 20, dicebat esse plusquam haeresim, quam etiam tribuit Yincentius Lirinensis in suo Commonitorio
Simoni Mago. Eamdem sine ullo pudore docet Calvinus lib. I. Instit.cap. 18, §. 2.: « Non solum permissu, inquit, sed etiam voluntate Dei, homines peccant, ita ut nihil ipsi deliberando agitent, nisi quod Deus apud se decreverit, et arcana directione constituit. » Et lib. III, cap. 23, §. 24, dicit Dei non solum praevisione et permissione, sed etiam voluntate in peccatum lapsum esse Adamum. Et infra cap. 24, §. 14.: « Quod, inquit, aliqui verbum Dei audire contemnunt, ipsorum est pravitas, sed in hanc pravitatem a Deo addicti sunt, ut in eis potentiam suam, et severitatem ostendat. »
Idem aperte docuit Lutherus in lib de servo arbitrio, ubi dicit: illud velle, quo Judas voluit Christum prodere, fuisse opus Dei, nec fuisse in manu Judse, aut ullius creaturae, mutare illam voluntatem. Similiter docuit Petrus Martyr in Commentario cap. II. lib. I. Reg. et Philippus Melanchton in Commentario cap. VIII ad Romanos, ubi dicit, ita fuisse opus Dei Juda? proditionem, ac Pauli conversionem; quae commentaria adeo dicuntur placuisse Luthero, ut diceret, Philippum secundum esse a Paulo: Hunc tamen errorem Philippus retractavit, tum in Locis, tum in Apologia art. 19. Confessionis Augustanae.
III. Origenis haeresis fuit perdidisse Adamum imaginem Dei, ad quam creatus fuerat, testis est Epiphanius haeres. 64. Idem docet Calvinus lib. II, Instit. cap. 1, §. 5: « Per peccatum, inquit, primi hominis obliterata est coelestis imago. » Item Origenis fuit error, infernum nihil esse, nisi conscientiae horrorem, teste Hieronymo in epist. ad Avitum. Idem docet Calvinus lib. III. Instit. cap. ult. §. ult.
IV. Peputiani haeretici, ut ait Augustinus lib. de haeres, cap. 27. tantum dant mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorentur. Lutherus art. 13. ex iis, quos Leo X damnavit, dicit in Sacramento Poenitentiae aeque absolvere posse mulierem, vel puerum, atque Episcopum, vel Papam; Et jam re ipsa Pro testantibus in Anglia mulier quaedam est summus Pontifex.
V. Proclus haereticus apud Epiphanium haeres. 64. dicebat, peccatum in renatis semper vivere; concupiscentiam enim vere esse peccatum, nec tolli per Baptismum, secl sopiri per fidem; Quod idem postea docuerunt Messaliani haeretici apud Theodoretum 1. IV
de haereticis fabulis. Haec est ipsissima sententia Lutheri artic. 2. et 31. atque in assertionibus eorumdem articulorum. Item Philippi in locis communibus cap. De peccato originis, et Calvini lib. IY Instit. cap. 15. §• 10.
YI. Novatianorum error praecipuus erat, non esse in Ecclesia potestatem reconciliandi homines Deo, nisi per Baptismum. Postea etiam addiderunt, non debere baptizatos inungi Chrismate ab Episcopo. Ita refert Theodoret. lib. III de haeret, fabul. et S. Cornelius Papa apud Eusebium lib. YI, cap. 33. hist.
Quae sententia pro parte priore expresse Calvinistarum est. Nam Calvinus lib. IV Inst. cap. 19. §. 17. sic ait, nullum esse Poenitentiae Sacramentum, praeter Baptismum: « Quod vero Hieronymus ait: Poenitentiam esse secundam tabulam post naufragium; plane impium est, et excusari non potest. » Pro altera parte est omnium Lutheranorum. Lutherus de captivitate Babylonica, cap. de Eucharistia, tria tantum agnoscit Sacramenta, Baptismum, Poenitentiam, et Panem. Tamen infra cap. de Extrema unctione, rejicit Poenitentiam. Confessio Augustana art. 12. diserte rejicit Confirmationem. Et Calvinus lib. IV Instit. cap. 19. § 5. et sequent, dicit, Chrisma nostrum esse oleum Diaboli mendaciis pollutum, et propterea Calvinistse ex illo ocreas suas inungunt, cum possunt.
VII. Sabellius docuit, unam tantum esse personam in Deo, non tres, testis Epiphanius haeres. 57. Idem docuit nostro tempore Michael Servetus lib. I de Trinitate, sine ullis ambagibus, et nunc ea sententia in multis locis regnat.
VIII. Manichaeorum, inquit Hieronymus in praefatione Dialogorum contra Pelagianos, « est, hominum damnare naturam, et liberum auferre arbitrium. » Et Augustinus de haeres, cap. 46: « Peccatorum originem, inquit, non tribunt Manichaei libero arbitrio. » Idem aperte sectarii omnes. Lutherus art. 36. dicit, liberum arbitrium esse rem de solo titulo. In assertionibus autem ejusdem articuli dicit, esse titulum sine re, et omnia ex necessitate aibsoluta evenire. Et propterea libro, quem scripsit contra liberum arbitrium in Erasmum, nomen posuit, de servo arbitrio. Calvinus lib. II. Instit. cap. 2, 3 et 4, non permittit homini liberam electionem ulla in re, adeo ut ne ipsum quidem nomen tolerare possit. Hoc tamen est magis impius
Calvinus Manichaeo, quod Manichseus Deo malo tribuat peccatorum originem, Calvinus Deo bono.
Manichaei praeterea accusabant passim Patres Testamenti veteris, ut Abraham, Samsonem, Sarani, Rebeccam, et similes, ut Augustinus testatur lib. XXII. contra Faustum, et duobus libris cont. Adversarium Legis et Prophetarum. Idem fecit Calvinus. Nam lib. III, cap. 2, §. 31. Instit.: « Sara, inquit, multis modis peccavit, cum ancillam viro suo supposuit. Rebecca vero variis fraudibus, et imposturis Dei veritatem corrupit, cum malo artificio filii benedictionem procurat, maritum decipit, filium mentiri cogit.)) Item lib. III, cap. 5. §. 8.: « Superstitione et praepostero zelo non caruit factum Ju dee Machabaei, qui oblationem misit pro mortuis in Hierusalem. » Item lib. III, cap. 14, §. 11. dicit, Abraham fuisse idololatram. Item lib. III, cap. 20, § 13: « In Samsone, inquit, cum ait: Robora me Domine etc. vitiosa cupiditas vindictae dominata est. » Item lib. IV, c. 15, §. 22. posteaquam docuerat, mulieri in nullo casu licere baptizare, subdit: « Nec in exemplum trahi debet, quod Sephora stulta mulier filium circumcidit, in quo multis modis graviter peccavit. »
IX. Donatistae Ecclesiam ex solis justis constare volebant, atque inde deducebant, Ecclesiam visibilem periisse de orbe terrarum, et in sola Africa remansisse, ut Augustinus docet lib. de unit. Ecclesiae, 'cap. 12. Iidem Catholicos crudelissime trucidabant, oderant praecipue Monachos et Episcopos, quos Pharisaeos vocabant, et in primis Episcopum Romanum, cujus sedem cathedram pestilentiae appellabant, altaria frangebant, Ecclesias spoliabant, sacros calices vendebant, Eucharistiam canibus dabant, sacrum Chrisma projiciebant, ut patet ex Augustino lib. II. cont. Petilian. cap. 51. et 61. lib. III, cap. 40. et epist. 163. et alibi. Idem ex Optato lib. II et "VI contra Parmenian.
Eamdem esse doctrinam et vitam Calvinistarum certum est, nam Ecclesiam ex solis bonis constare, docet Calvinus lib. IV Instit. cap. 1, §. 7. quod etiam docet articul. 7. Confessionis Augustanae. Ecclesiam visibilem a multis saeculis periisse, et nunc solum esse in Septentrionalibus partibus, ubi ipsi sunt, docent omnes, praecipue Calvinus lib. IV Instit. cap. 2, §. 2. Porro nihil eorum, quae blaspheme, vel crudeliter, vel sacrilege dixe¬
runt Donatistae, vel egerunt in Catholicos, et Sacramenta, atque altaria etc. omisisse Calvinistas, sed multo plura et majora dixisse, et egisse, patet ex historia Surii, et ex libro, qui nuper prodiit, qui inscribitur: De furoribus Gallicis, et aliis auctoribus fide dignis.
X. Ariani docebant, Filium Dei esse Patre minorem, ut est apud^Epiphanium haeres. 69. Deinde, iidem Ariani non recipiebant ullo modo traditiones non scriptas, ut docet Maximinus Episcopus Arianorum apud August. lib. I, cap. 2, et ult. cont. Maximinum. Quam heeresim postea imitati sunt multi alii, ut Nestorius, Dioscorus, Eutyches, ut habetur in VII Synodo, act. 1. Denique iidem Ariani plura et majora sacrilegia patrarunt in Sacramenta, Altaria, Sacerdotes, Monachos, Sanctimoniales etc. quam Donatistae, ut patet ex Athanasio in Apologia pro fuga sua, Ruffino lib. XI, hist. cap. 3. Theodoreto lib. IV hist. cap. 19 et 20, et Victore Uticensi lib. II et III de Wandalica persecutione.
Primum errorem Arianorum aperte docent hoc tempore multi, qui Tritheitae dicuntur, ut agnosci potest ex Prothesibus Valentini Gentilis. Quamvis autem Lutherus, Philippus, Calvinus, et similes habeant Arium pro haeretico, tamen negare non possunt, quin in suis scriptis hujus erroris semina jecerint, unde postea orti isti novi Ariani, quos ipsimet impugnant, ut nos demonstravimus in praefat. libror, de Christo. Deinde alterum errorem docent omnes hujus temporis haeretici. Sectarii enim hujus temporis omnes traditiones rejiciunt, ut patet ex Rrentio in Prolegomenis, Calvino lib. IV Institut. cap. 8. §. 8. et aliis. Porro illa crudelia et sacrilega facinora Arianorum, si tantum nomina mutentur, sunt illa ipsa, quae Calvinistae passim factitant.
XI. Aeriani haeretici, teste Epiphanio haeres. 75. et Augustino lib. de haeres, cap. 33. tres errores docuerunt: <c Orare, inquit Augustinus, vel offerre pro mortuis oblationem non oportere, nec statuta solemniter celebranda esse jejunia, sed cum quisque voluerit jejunandum, ne videatur esse sub lege. » Denique, presbyterum ab Episcopo nulla differentia debere discerni. Addit Epiphanius, eos e contrario consuevisse feria sexta, et in Quadragesima, ac praecipue in hebdomada sancta vesci carnibus et si quando jejunare volebant, potius die Duminico, quam alio die jejunare solitos.
Eadem docent et faciunt Calvinistae, et Lutherani fere omnes. Calvinus Instit. lib. III, cap. 5, §. 6, 7. et sequentib. disputat ex professo contra orationem pro defunctis. Idem lib. IV, cap. 12, §. 20. disputat contra jejunium Quadragesimae, et superstitiosum vocat. Denique lib. IV, cap. 3, §. 8. inquit: « Episcoporum, ac Presbyterorum, Pastorupi, ac Ministrorun^ eadem functio et provincia est. » Centuriatores Cent. IV, cap, 5, coi. 401. cum in aliorum haereticorum erroribus numerandis soleant omittere eos quos suos etiam esse agnoscunt, cum ad Aerium venerunt, quia videbant hos tres errores tantum, tamquam proprios Aerii, ab Epiphanio et Augustino annotatos fuisse, non potuerunt eos omittere: Itaque posuerunt illos quidem, sed mox addiderunt, si nihil aliud sit, hos non videri errores, sed contrarios potius. Fatentur igitur, has tres sententias sibi cum Aerio esse communes, neque negant, in antiqua Ecclesia pro damnatis haeresibus habitas esse. Ex quo sequitur, ut etiam Centuriatores, licet tum nondum nati, antiquae Ecclesiae haeretici fuerint.
XII. Jovinianus, non posse peccare asseruit hominem post Baptismum, sivere baptizatus fuerit, id est, sirevera fidem et gratiam Dei acceperit, deinde ciborum delectum, et jejunia non esse meritoria: pr&terea conjugium virginitati dignitate et merito aequari. Unde etiam aliquot Sanctimoniales ejus hortatu nupserunt. Item praemia beatorum esse paria. Denique, B. Mariam in partu carnis virginitatem amisisse: Ita referunt Hieronymus lib. I et II. contra Jovinian. et Augustinus lib. de haeres, cap. 82.
Primus horum errorum est etiam Calvini, lib. II instit. cap. 2, §.11 et 12. ubi dicit, veram fidem, quae a gratia separari nequit opinione ipsius, semel habitam, numquam amitti posse: et ideo non esse, nisi electorum.
Secundus ejusdem Calvini est lib. IV. cap. 12, §. 19. ubi arguit omnes veteres, quod laudaverint jejunium, quasi esset meritorium. Idem error Joviniani habetur in Confessione Augustan. art. 24. et in locis Philippi, cap. De mortificatione.
Tertius est error Martini Lutheri in epithalamio, ubi exponens c. VII. primae ad Corinth. quatuor comparationes facit. Prima est, castitatis cum Matrimonio absolute, et
sic fatetur castitatem esse nobilius donum. Secunda, castitatis cum Matrimonio coram Deo, et sic dicit esse aequalia. Tertia, mulieris conjugatae cum virgine, et ait: « Oportet admittamus mulierem conjugatam coram Deo praestare virginibus. » Quarta, status conjugatorum cum statu religiosorum et Ecclesiasticorum profitentium coelibatum; et dicit, statum conjugatorum ex natura sua esse spiritualem, divinum, coelestem, et quasi aurum: statum vero ccelibum esse saecularem, terrenum, et quasi lutum. Similia habet Confessio Augustana, art. 23. et Calvinus lib. IV instit. cap. 13, §. 3. et sequent. De his duobus erroribus Centuriatores, Centur. IV, cap. 5, coi. 381. dicunt, perperam reprehendi Jovinianum, a Hieronymo et Augustino, cum ipsi potius, si contrarium senserunt, fuerint haeretici.
Quartus error Buceri ac Molinaei est. Hic enim Bucero auctore, in tertia unionis Evangelicae parte affirmat, Jesum nascentem adaperuisse vulvam B. Mariae.
Quintus est Lutheri in sermone de natali B. Mariae, et in commentario primae epistolae Petri, ubi dicit, omnes Christianos esse aeque sanctos ac justos, atque est mater Dei: Ex quo sine dubio sequitur, fore omnes aeque beatos.
XIII. Vigilantius multa etiam docuit. Primo, Sanctorum reliquias non esse venerandas. Secundo orationes mortuorum pro aliis non exaudiri; ex quo sequitur, frustra Sanctos invocari. Tertio, Ecclesiasticos debere esse uxoratos. Quarto, non expedire relinquere omnia et dare pauperibus, et ad religionem, relicto saeculo, properare: Ita refert Hieronymus in libro contra Vigilantium.
Eadem omnia docent nunc sectarii. Lutherus in sermone de sancta cruce dicit, reliquias Sanctorum esse fidelium seductionem, et ideo sub terram penitus condi debere; Et in libro de abroganda Missa, parte III affirmat, non majorem esse Deo curam de sancto sepulehro Domini, quam de bobus, de quibus Apostolus ait: Numquid Deo est cura de bobus? Idem Lutherus lib. de Eucharistia ad Waldenses dicit, stultam et perniciosam esse Sanctorum invocationem. Idem in Epithalamio dicit, Matrimonium jure divino esse praeceptum omnibus, etiam Ecclesiasticis et Monachis, qui non sentiunt se habere donum continentiae. Vocat autem (ipse donum continentiae, non gratiam, qua non consentimus tentationibus carnalibus, sed qua non tentamur, quale donum fere nulli habent. Denique, idem fere in lib. de votis monasticis ex professo dehortatur a religione, et solum permittit, ut foeminae60 annorum, et viri 80 vel 100 annorum in monasteriis maneant. Eadem docet Confessio Augustana; nam contra Sanctorum invocationes agit art. 21. contra Clericorum continentiam et Monachorum, art. 23.
Similiter Calvinus contra invocationem Sanctorum agit lib. III Instit. cap.20, §. 21. Ubi etiam dicit, Papistas in suis Litaniis, Hymnis et Prosis, in quibus Sanctis mortuis nihil non tribuunt, nullam Christi mentionem facere, quod est mendacium crassissimum. Contra reliquiarum visitationem agit, lib. IV, cap. 13, §. 7 et in lib. quem inscripsit, Admonitionem de Reliquiis. Et reipsa Calvinistse combusserunt, et in flammam projecerunt corpora Sanctorum Irenaei, Martini, Hilarii, Bonaventurae etc. Contra coelibatum Clericorum, et Monachorum professionem disputat Calvinus lib, IV, cap. 12 et 13 totis capitibus. Denique Centuriatores non voluerunt numerare Vigilantium inter haereticos, sed scribunt de eo Centur. IV, cap. 8, coi. 602. ubi dicunt fuisse contentionem inter duos sanctos Presbyteros, id est, Vigilantium et Hieronymum de reliquiis, invocatione Sanctorum etc. sed Hieronymum clamoribus tantum egisse, Vigilantium autem solidis rationibus. Ubi etiam impudentissime censuram quamdam Erasmi in librum Hieronymi contra Vigilantium tribuunt Gregorio, quasi Gregorius desiderasset in Hieronymo modestiam. Sed de his alias.
XIV. Pelagiani duo inter alia docebant. Primo, non esse in hominibus peccatum originale, et praecipue in filiis fidelium. Ita refert Augustinus lib. VI cont. Julianum, cap. 2 et 3. et lib. IV ad Bonifacium, c. 2. et 4. Secundo, per quodlibet peccatum, quamvis levissimum, perdi justitiam, ac proinde omne peccatum esse mortale. Ita refert B. Hieronymus lib. II contra Pelagianos. Primum horum diserte docent Zwinglius in lib. de Baptismo, Marti nus Bucerus in cap. III Matthaei, et Calvinus lib. IV Inst. c. 15. §. 20. nisi quod Zwinglius negat simpliciter peccatum originale in quolibet homine, et tantum vult miserias quasdam per Adamum nos contraxisse. Bucerus autem et Calvinus, solum in filiis fidelium negant peccatum origi- Tom. II.
nale, quos dicunt Sanctos nasci, et salvari etiam sine Baptismo. Errorem alterum docent omnes sectarii. Lutherus assert. art. 32. Philippus in locis cap. de discrimi ie peccati mortalis et venialis, Calvinus lib. II Instit. cap. 8. §. 58. et lib. III, cap. 4. §. 28. cceteri omnes omne peccatum natura sua volunt esse mortale.
XV. Nestoriani docuerunt, in Christo duas
esse personas, et duas naturas; ita Theodoretus lib. IV de hreret. fabulis. iidem omnes veteres contemnebant, teste Vincentio Liri— nensi, id quod egregie preestant Lutherus, Calvinus, et alii omnes; Errorem autem prsecipuum Nestorii docet hoc tempore Theodorus Beza sive ex ignorantia, sive ex malitia, qui in lib. de hypostatica duarum in Christo naturarum unione, dicit, se duas uniones hypostaticas in Christo ponere, unam animse cum carne, alteram divinitatis cum humanitate. *
XVI. Eodem tempore fuerufit aliqui, nescio an etiam ipsi Nestoriani essent, qui docuerunt, in Eucharistia non manere corpus Christi, si servetur in alteram diem, quos Cyrillus in epist. ad Calosirium Episcopum insanire dicit. Hunc errorem rursum excogitavit Bucerus, docens, in Eucharistia non esse Christi corpus, nisi quando sumitur. Vide Cochlaeum tract. 8, lib. III Miscellaneorum. Idem postea docuit Philippus Melanchthon in locis cap. de Coena Domini, et Calvinus lib. IV Instit. cap. 17. §. 39.
XVII. Eutychiani docuerunt, unam esse in Christo naturam, sicut unam personam; ita refert Theodoretus lib. IV de hairet. fabulis. Eamdem hoc tempore multi instaurarunt. In primis Gaspar Swenckfeldius in lib. de Divina Majestate humanitatis Christi, asserit, post ascensionem Christi, humanam ejus naturam conversam esse in divinam, et jam esse verum Deum, non creaturam. Idem, vel aliquid aliquanto pejus videtur sensisse Brentius, qui in sermone de Ascensione Domini docet: Christi humanitatem ab ipsa incarnatione semper fuisse ubique. Idem docet Jacobus Smidelinus in disputatione Tubingensi cap. 34. de qua re vide libros nostros de Christo.
XVIII. Xenaias Persa primus palam asseruit, CJmstiet Sanctorum imagines non esse venerandas: testis Nicephorus lib. XVI, cap. 27. Idem nunc Calvinus lib. I Instit. cap. 11. toto. Ubi etiam §. 7. non vult ullo modo erigi signum crucis: in quo se fratrem Diaboli ostendit, nisi quod Diabolum ipsum impietate vincit. Diabolus enim crucem execratur, quia timet, et timendo honorat; Calvinus execratur, quia despicit, atque irridet. Ibi etiam §. 13. dicit, primis quingentis annis nullas fuisse imagines in templis Christianorum, quod est insigne mendacium, etiam ipso Calvino teste; nam in praefat. Instit. dicit, Epiphanium in epist. ad Joannem Hierosolymitanum scribere, se in templo vidisse imaginem Christi, aut nescio cujus Sancti pendere: Et praeterea Lactantius in carmine ad crucifixum, Basilius in oratione in Barlaam, circa finem; Nyssenus oratione in Theodorum, non procul ab initio; Paulinus Natali X S. Felicis; Prudentius de S. Cassiano; Evodius lib. II de miraculis S. Stephani; Athanasius, sive quicumque est auctor quaestionum ad Antiochum q. 16. docent, suo tempore imagines Sanctorum fuisse in templis: istos autem omnes vixisse ante mille et centum annos, notissimum est. Adde quod Nicephorus lib. XIV, cap. 2. dicit, imaginem B. Mariae a S. Luca depictam, positam fuisse in templo, quod Pulcheria soror Theodosii Constantinopoli exstruxit in honorem B. Virginis.
XIX. Lampetiani docuerunt, Monasteria debere esse libera, id est, sine votis perpetuis; ita refert Damascenus lib. de centum h seres, circa finem. Idem hoc tempore Lutherus, qui in lib. de votis monasticis dicit, non posse voveri pie in Monasteriis, nisi hac forma: Voveo castitatem, paupertatem, et obedientiam usque ad mortem, libere, id est, ut mutare possim, quando volo.
XX. Quorumdam, qui negabant, Eucharistiam vere esse carnem Christi, et tantum esse volebant figuram, seu imaginem corporis Christi; ita refertur in VII Synodo act. 6. tom. 3. Et longe antea ex Ignatio idem refert Theodoretus in Dialogo, qui dicitur Impatibilis. Hanc haeresim docent hoc tempore Zwinglius in lib. de verbis Coenae Domini, et Calvinus lib. IV Instit. cap. 17. §. 12.
Habemus hactenus viginti Haeresiarcharum heereses, quae damnatas sunt ab Ecclesia, quae luit primis 700 annis, quas haereses cum nos pro haeresibus, adversarii nostri pro articulis fidei habeant, sequitur nostram doctrinam, conspirare cum doctrina antiquae Ecclesiae, Adversariorum autem cum haeresibus antiquis.
Chapter 61 of 69