Caput I. De erroribus circa templa
Duo genera hostium habuerunt Dei templa. Unum eorum, qui re ipsa templa evertebant: non odio templorum, sed odio gen¬
tis, aut religionis. Aliud eorum, qui templa ipsa, vel eorum aliquid oderant tamquam malum. Primi generis fuerunt Nabuchodonosor, Antiochus, Pompeius, Cassius, Ritus, qui templum Salomonis vel incenderunt, vel profanarunt, non odio templi, sed gentis. Vide IV. Reg. ult. I. Machabeor. X. Josephura lib. XIV. antiquitatum, et lib. VII. de bello Judaico. Cornelium Tacitum lib. XXL et Augustinum lib. XVIII. de civit. Dei cap. 43.
Christianorum Ecclesias Diocletianus jussit omnes solo sequari, non odio templorum, sed religionis Christiana}. Eusebiuslib. VIII. hist. cap. 2. Idem facere voluisse Julianum scribit Hieronymus epistola ad Riparium.
Ariani quoque, et Donatistse templa Catholicorum profanabant, et spoliabant, non odio templi, sed religionis. Vide Athanasium in Apologia pro fuga sua; et Theodoretum lib. IV. hist. cap. 19. et 20 et Optatum lib. Y. contra Parmen.
Ad aliud genus pertinent in primis Manichaei; nam Faustus apud Augustinum lib. XX. cap. 3 et 4. objicit Catholicis, quod haberent templa, et altaria more Gentium, et Judaeorum. Manichaeos secuti Messaliani templa omnia, et altaria execrabantur, et solum in suis domibus orare volebant Deum, ut Damacenus refert lib. de centum haeresibus. Eodem fere tempore Eustathius templa omnia, et prajcipue Martyrum detestabatur, teste Socrate lib. II. histor. cap. 33. et in privatis domibus conventicula fieri volebat.
Petrobusiani templa destruebant, novasque templorum fabricas irridebant. Auctor Cluniacensis in epistola contra Petrobusianos, et auctor vitae beati Bernardi lib. III. cap. 3. Idem docuerunt postea Albigenses, ut Bernardus Lutzemburgensis in Catalogo refert. Idem docuerunt Waldenses apud Claudium Caussordium lib. contra Waldenses, cap. 6. idem Wiclefistse apud Thomam Waldensem, tom. III. tit. 17 et 22. idem Thaboritae apud yEneam Sylvium de origine Bohemorum, cap. 35. Idem Anabaptistae Transylvani in antithesibus Christi veri, et Christi falsi, editis Albae Juliae anno 1568.
Porro Lutherani et Calvinistae admittunt templa, sed solum ad coneionandum, et Sacramenta ministranda. Reprehendunt autem quod fiant templa ad orandum, quod in honorem Sanctorum, quod consecrentur certo ritu, quod magnis sumptibus ornentur. Nam Magdeburgenses Cent. IV. cap. 6. coi. 407. et sequentibus, multa dicunt contra ritus consecrandi Ecclesias, et in praefatione Cent. VI. reprehendunt Catholicos, qui ingentibus sumptibus fabricent Ecclesias, easque in Martyrum honorem.
Joannes Calvinus praefat. Instit. reprehendit ornatum templorum ex auro, argento, serico, lapidibus pretiosis etc. et lib. I. cap. 11. § 13. ornamenta templorum solum esse vellet concionem, et Sacramenta et lib. III. cap. 20, §30. dicit, templa quidem erigi debere ad communes preces fundendas, sed non esse putandum ullam inesse templo sanctitatem. Ubi aperte indicat, privatas preces non fieri ullo modo melius in templo, quam alibi.
Chapter 49 of 64