Skip to the text

Caput IV. De fine

Quatuor ob lines eriguntur sacris sedes, unde etiam quatuor nomina sortiuntur. Primo, ad sacrificandum Deo, et hinc dicuntur templa. Secundo, ad orandum, et hinc dicuntur oratoria. Tertio,' ad Martyrum reliquias honorifice conservandas, et hinc dicuntur basilicas, seu memoriae, seu martyria. Quarto, ad populum verbo Dei, et Sacramentis pascendum, et hinc dicuntur Ecclesiae.

Ex his finibus solum quartum agnoscunt Lutherani et Calvinistae: Anftbnptistce autem et Waldenses ne illum quidem. Nam quod non debeant in novo Testamento erigi templa ad sacrificia, constanter asserunt omnes hujus temporis haeretici, etprobant omnibus

illis argumentis, quibus probare solent non esse in Ecclesia ullum externum sacrificium, vel sacerdotium: quas argumenta non sunt hujus loci.

Unum invenit Argumentum Marloratus, quod directe objiceret contra templa, nimirum illud Apocal. XXI: Et templum non vidi in ea; Dominus enim Deus templum illius est. Ubi de Ecclesia agitur, ut patet ex sequentibus: Ambulabunt gentes in lumine ejus, et Deges afferent splendorem suum in illam. Quae verba mutuatur Joannes ab Isaia cap. LX. Isaiam autem certum est de Ecclesia ista militante loqui, et confirmatur argumentum ex eo, quod Deus voluit everti templum Salomonis, quod ad sacrificia erectum fuerat. Potest etiam confirmari ex Patribus; Patres enim ordinarie a vocabulo templi abstinent, cum de Ecclesiis Christianorum loquuntur; imo etiam eas templis opponunt, ut Hieronymus, qui in epist. ad Riparium dicit, Julianum Christi Ecclesias aut evertisse, aut in templa convertisse. Et Cecilius apud Minutium Felicem objicit Christianis, quod tamquam athei nulla haberent templa vel altaria, et Optatus lib. VI: « Quis nostrum, inquit, intravit templum? »

Quod autem ad orandum Ecclesiae institui debeant, quasi melius sit in uno loco orare, quam in alio, negant omnes hujus temporis hairetici, et probant assertionem suam; Primo, ex illis verbis, Matth. VI: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum etc. Secundo, ex illis, Joan. IVj: Venit hora, et nunc est, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis odor abitis Patrem. Spiritus est Deus, et qui eum adorant, in spiritu, et veritate adorare oportet. Non ergo oratio obliganda est certo loco. Tertio, ex Paulo I. Timoth. II.* Volo viros orare in omni loco levantes puras manus. Quarto, Deus non est magis in templo, quam alibi: Non enim in templis manufactis habitat, sed coelum et terram implet. Ergo ubique ex sequo adorari et invocari potest.

Quod vero non sint templa Sanctis erigenda, probant, quia est manifesta idololatria; nam ad latrirc cultum pertinere templa, S. Augustinus docet lib. contra sermonem Arianorum cap. 20. ubi probat Spiritum sanctum esse Deum, quia Apostolus dicit, I. Corinth.VI: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, (fi) « Si legerent, inquit, Ariani templum Salomonis ex lignis, et lapidibus Spiritui sancto erectum, non negat'ent illum esse Deum, cum templi constitutio ad latriro cultum pertineat: quomodo ergo negant Spiritum sanctum esse Deum, cum templum habeat longe nobilius? » Unde idem Augustinus lib. VIII Civit. Dei, c. ult. dicit: «Nec tamen nos eisdem Martyribus templa, sacerdotia, sacra et sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. » Item lib. I contra Maximinum arg. 11. de Spiritu sancto, sic ait Augustinus:

« Nonne si alicui sancto Angelo excellentissimo de lignis, et lapidibus faceremus templum, anathematizaremur a veritate Christi et ab Ecclesia Dei, quoniam creaturae exhiberemus eam servitutem, quro uni tantum debetur Deo?» Hic autem ad marginem notavit Erasmus: « Hoc nunc fit quibuslibet Divis. »

Quod denique non sint Ecclesiae erigendae ad conciones et Sacramenta, non aliter probant Anabaptistae, nisi exemplo Christi, qui condonabatur, nunc in montibus, nunc in desertis, nunc in mari cx navicula, nunc in privatis aedibus; Baptismum dabat in fluminibus; Eucharistiam instituit in privata et profana domo.

Ut igitur haec omnia ordine refellantur, sit Prima propositio. « Recte instituuntur certa loca, in quibus verbum Dei et Sacramenta populo ministrentur. » Haec est contra Eustathium, Waldenses et Anabaptistas, et eorum gimiles.

Probatur Primo, exemplo Christi et Apostolorum, qui etsi interdum data occasione in variis locis verbum Dei seminarent, tamen ordinarie in templo, vel synagogis, quae erant ejus temporis Ecclesiae, id faciebant. Matth. XXVI Dominus sic ait: Quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Et Joan. XVIII: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in sgnagoga, et in templo, quo omnes Judcei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Item Actor. V, Angelus educens Apostolos de carcere, dicit illis: Ile, et stantes in templo loquimini plebi omnia verba vitat hujus; qui cum audissent intraverunt diluculo in templum, et docebant. Act. XIII, Paulus et Barnabas missi ad praedicandum, primum inttant in synagogam, et ibi praedicant.

Secundo, probatur exemplo primorum. Christianorum; nam quod primi Christiani habuerint Ecclesias a privatis domibus distinctas, patet ex epist. I. nd Corinth. cap. XI: Convenientibus vobis in Ecclesiam, audio scissuras esse inter vos. Et quod ista Ecclesia non*esset privata domus, patet ex sequentibus: Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum., aut Ecclesiam Dei contemnitis? Et rursus: Si quis esurit, domi manducet; ut non in judicium conveniatis, Et c. XIV: Mulieres in Ecclesiis taceant, si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent.

Idem confirmatur ex antiquissimis Patribus; nam Clemens lib. X recognitionum, circa finem, refert Antiochiae Petro praedicante conversam fuisse Theophili domum in Ecclesiam, ibique Petro cathedram constitutam, unde doceret populum. Philo in lib. de vita theorica supplicum, quem citat Eusebius lib. II hist. cap. 17. scribit, primos Christianos* in omnibus locis constituisse aedes sacras ad mysteria celebranda, et sacros libros legendos. Justinus in Apolog. II ad finem, dicit Christianos die Dominico in unum certum locum omnes convenire ad verbum Dei, et Eucharistiae communicationem.

Tertullianus antiquissimus Latinorum lib. contra Valentinianos, non procul ab initio expresse meminit sacrae aedis, ad quam Christiani conveniebant. Cyprianus sermone de eleemosynis arguens mulieres opulentas, quae in Ecclesiam sine oblatione veniebant: «In Dominicum, inquit, sine sacrificio venis, et partem de sacrificio, quod pauper obtulit, sumis. » Ubi Dominicum, Ecclesiam vocat, quia domus illa sacra, Domini palatium est.

Gregorius Neocaesariensis, Cypriani aequalis, cum Ecclesiam exstruere vellet, nec satis loci haberet propter vicinam quamdam rupem, eam rupem precibus suis loco movit, ut refert Eusebius, lib. VII histor. cap. 25. Qui etiam c. 26. scribit Catholicos cum Paulo Samosateno de sacra rode apud Aurelianum Imperatorem contendisse. Nec refert, utrum narrationem istam do miraculis Gregorii Eusebius scripserit, an Ruffinus, qui Eusebium Latinum fecit, addiderit; uterque enim est antiquus auctor.

Tertio, probatur ratione; nam populus Christianus debet aliquando necessario convenire ad res sacras: nec enim concio potest fieri ad singulos seorsim, nec etiam celebratio Eucharistiae: et etiamsi posset, non expediret tamen, quia conventus hominum utilissimus est ad alendam animorum unionem: igitur necesse est, ut aliquis^ certus locus constituatur, ubi ejusmodi conventus fiant.

Praeterea si habemus certa loca ad alia ministeria, ut ad judicia, ad convivia, ad somnum ctc. cur non etiam ad res sacras? Neque exemplum Domini contrarium ostendit. Nam vivente Domino nondum erat Ecclesia novi Testamenti constituta, sed tunc colligebatur, et constituebatur, et ideo non mirum, si non habuerit propria loca sacra. At postquam Christiani coeperunt esse populus aliquis, mox habuerunt Ecclesias, ut ostensum est.

Secunda propositio: « Ecclesia: Christianorum ad sacrificia offerenda institutae sunt, et ideo vere, et proprie templa appellari possunt. » Probari posset primo, omnibus argumentis, quae probant Eucharistiam esse sacrificium. Sed haec, ut dixi, ad alium locum pertinent.

Probatur igitur hoc modo: Ecclesiae ChVistianorum semper habuerunt altaria, ergo semper vera templa fuerunt; nam templum nihil est aliud, quam tomus altaris; et praeterea magis indicat sacrificii ritum altare, quam templum; nam sine altari non potest sacrificari, sine templo potest; quare si, ut excludant sacrificia, haeretici negant templa, multo magis deberent negare altaria, sed altaria nullo modo negare possunt, ut patet ex illo I. Cor. X: Non potestis mensae Domini, et mensce daemoniorum participes esse. Ubi Apostolus opponit mensam Eucharistiae mensis Idolothytorum, mensae autem Idolothytorum erant vera altaria. Unde Ambrosius exponit mensae Domini, id est, altaria. Item ex illo Hebr. XIII: Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Quem locum adversarii intelligunt de altari crucis, quasi dicat Apostolus: habemus Christi passionem, qua frui non possunt, qui adhuc in ejus figura celebranda occupantur. At Patres intelligunt de sacrificio Eucharistiae. Nam Theophylactus dicit, hic agi de incru¬

ento sacrificio; idem dicunt Chrysostomus, Sedulius, Theodoretus, QEcumenius.

Accedit traditio omnium Patrum; nullus fere est veterum, qui non meminerit altaris Ecclesiae. Canon 3. Apostolorum, Dionysius cap. 3. Eccles. hierar. Irenams lib. IV. cap. 34. Athanasius in vita B. Antonii, et in Apologia pro fuga sua, Tertullianus lib. de poenitentia, Optatus lib. YI. contra Parmenianum, Hieronymus in epitaphio Neapolitani, Augustinus epist. 50. et alii omnes saepe altaris mentionem faciunt, ubi de Ecclesiis loquuntur.

Tertio, probatur testimoniis Patrum, qui nomine templi utuntur. Nam in primis Graeci passim utuntur hoc nomine, ut Eusebius lib. III. de vita Constantini, Basilius in Psalm. CXIY; Nazianzenus oratione in Gorgoniam sororem; Nyssenus oratione in Theodorum; Chrysostomus homil. 51. in Mattii, et alii; nec Latini ab hac voce omnino abhorrent; nam Lactantius in carmine de passione Domini, ait:

Quisquis ades, mediique subis in limina templi. Siste parum etc.

Et Salvianus lib. IV. de providentia: « Ecclesia, inquit, vel potius templum. »

B. Ambrosius lib. II. de officiis, cap. 21: « Et maxime, inquit, sacerdoti hoc convenit, ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu aula Domini resplendeat.') Etcap. 28.» Nemo potest accusare, quia templum Dei aedificatum est. Nemo potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis, spatia laxata sunt. »

Hieronymus in cap. VII. Ilierem. Ecclesiam vocat templum; et B. Augustinus lib. VIII. civit. Dei, cap. ult. cum dicit: « Nec nos eisdem Martyribus templa, sacerdotia, sacra et sacrificia constituimus; quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. » Aperte indicat, Deo ista omnia constitui. Unde infra addit: <i Non autem ista esse sacrificia Martyrum novit, qui novit unum quod Deo illic offertur sacrificium Christianorum. »

Ex his ad primam objectionem respondeo. in c. XI. Apocal. agi de Ecclesia triumphante. Ubi non erit templum, quia tunc cessabunt oblationes et preces, et Sacramenta, propter quas templa eriguntur; ita enim

exponunt omnes probari auctores, Primasius, Beda, QEcumenius, Richardus, Rupertus, Anselmus, necnon Augustinus lib. XX. civit. Dei, cap. 17. Ubi dicit impudentiae nimiae sibi videri, si quis istum locum Apocalypsis exponere velit de praesenti Ecclesia.

Ex quo intelligimus non esse Augustini expositionem Apocalypsis, quae habetur tom. IX. operum ejus ubi de Ecclesia hujus temporis eum locum intelligere videtur. Et ipse contextus hoc declarat; nam in cap. 20. describitur judicium, et damnatio impiorum, et concluditur caput illis verbis: a Judicatum est de singulis secundum opera ipsorum, et infernus, et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda; et qui non est inventus in libro vitee scriptus, missus est in stagnum ignis. » Deinde sequitur cap. 21. de gloria beatorum: « Et vidi, inquit, coelum novum, et terram novam etc. » Praeterea paulo post illa verba: (Et templum non vidi in ea) subjungitur, «non intrabit in eam aliquid coinquinatum. » Quod certe non potest intelligi de Ecclesia hujus temporis, in quam multi intrant, immundi, et coinquinati. Ut patet ex parabola de sagena missa in mare, et ex omni genere piscium congregante, Matth. XIII, -47.

Respondent, Scripturam loqui de Ecclesia interna, et praedestinata, quae solum admittit justos. At contra, nam secundum ipsorum principia, quantumvis aliquis sitpraidestinatus et fidelis, semper tamen est immundus, et in omni opere peccat. Peccatum enim non tollitur in hoc mundo per Baptismum, ut ipsi dicunt, aut fidem, sed solum non imputatur. Nec possunt dicere hic vocari incoinquinatos eos, quibus Deus nonimputat peccata; nam Joannes addit, aut abominationem faciens, et mendacium. Quaero igitur, aut Lutherani fideles, et praedestinati abominationem faciunt, et mendacium, aut non faciunt; si faciunt, ergo non sunt in Ecclesia; si non faciunt, ergo non peccant in omni opere suo. Fateantur ergo necesse est, Joannem loqui de Ecclesia coelesti, in qua nulli erunt, qui abominationem, et mendacium faciunt.

Ad probationem ex Isaia Hieronymus in eum locum tres indicat expositiones; unam Judaeorum, et Haereticorum Chiliastarum, qui omnia verba lsaise in illo c. LX. referebant ad felicitatem mille annorum, quam

se habituros putant cum Christo hic in terris post resurrectionem; alteram Catholicorum, qui omnia intelligebant de Ecclesia triumphante; tertiam aliorum Catholicorum, qui omnia intelligebant spiritualiter de Ecclesia hujus temporis.

Lyranus duas alias adfert; unam quorumdam, qui ea omnia intelligunt de felicitate Judaeorum post reditum ex Babylone; alteram suam, quod intelligantur omnia de Ecclesia, sed non omnia de eodem statu Ecclesiae; sed pri^na pars capitis intelligatur de Ecclesia secundum statum hujus vitae; secunda de Ecclesia secundum statum vitae futurae.

Trima expositio haeretica est, et fabulosa, et millies a Patribus explosa. Secunda probabilis est, et secundum eam nulla est in argumento nostro difficultas. Quarta falsissima est, et recte a Lyrano refellitur. Quinta probabilis est, et secundum eam argumentum non habet difficultatem. Tertia est maxime probabilis, et eam sequuntur Hieronymus ipse, et post eum Cyrillus in hunc locum; et secundum eam ad argumentum respondemus, ea quae ad litteram intelliguntur de Ecclesia militante, a Joanne in Apocalypsi per anagogem intelligi de Ecclesia triumphante; id enim Apostoli saepissime fecerunt; ut illud: Ex JEgypto vocavi filium meum, Osee. XI. quod ad litteram de filiis Israel intelligitur, Matthaeus c. II. in sensu allegorico de Christo intellexit; et quod de Agno Paschali ad litteram dixerat Moyses, Excd. XII: Os non confringetis ex eo: allegorice intellexit Joannes de Christo, Joan. XIX. neque hoc repugnat Hieronymo; ipse enim ad finem cap. 60. dicit, gloriam Ecclesiae, quae defecribitur illo capite, impleri quidem in hoc saeculo aliquando, sed plenius implendam in futuro.

Ad confirmationem primam dico, Deum voluisse, ut templum Salomonis everteretur, ut intelligeremus, statum veteris Testamenti jam cessasse, non quod ei templorum aedificatio displiceret.

Ad testimonia Patrum dico, primos Christianos, propter recentem memoriam sacerdotii Aaronici, abstinuisse non solum a vocabulo templi, sed etiam sacerdotii, ne viderentur adhuc durare Judaicae caeremoniae. Itaque Apostoli in suis epistolis pro sacerdotibus Episcopos, et Presbyteros, pro templis

Ecclesias dicunt: et similiter loquuntur Justinus, Ignatius, et csctcri antiquissimi Patres.

Deinde tempore Tertulliani jam satis perspecta differentia inter Christianos et Judaeos, coeperunt Christiani Presbyteros et Episcopos nominare sacerdotes, ut patet ex Tertulliano libro de velandis virginibus; libro de monogamia, et alibi; et ex Cypriano in omnibus fere epistolis; et ex sequentibus omnibus Patribus. Adhuc tamen abstinebant a vocabulo templi; quia mundus plenus erat templis idolorum, et usus loquendi obtinuerat, ut nomine templi intelligcrctur locus consecratus ad sacriticia cruenta. Et in hoc sensu Octavius apud Minutium Felicem, Optatus, et Hieronymus negant Christianos habere templa.

Dices; At Octavius objectioni Cecilii,quod Christiani non haberent templa, aras, sacrificia, respondit, ideo Christianos non erigere templa, quod sciant Deum non posse capi ullo loco; et ideo non sacrificare, quod sciant Deum nulla re indigere; et seipsos loco templorum constituere, et sacrificare justitiam, pietatem, aliasque virtutes: ubi videtur simpliciter admittere Christianos nulla tunc habuisse templa, vel altaria, vel sacrificia.

Respondeo, Octavium noluisse Sanctum dare canibus; et quia non videbat Cecilium capacem mysterii Eucharistiae, quod est unicum Christianorum sacrificium, maluisse hoc tacere, et ad mentem adversarii respondere, qui de sacrificiis cruentis loquebatur. Nam quod ante Minutii tempora Christiani altaria, et sacrificia, et proinde etiam templa habuerint, patet ex Ireneeo et Tertulliano jam citatis; uterque enim Minutio antiquior est.

Tertia propositio: « Ecclesia} Christianorum recte ad orandum, etiam privata oratione, instituuntur. » Probatur primo, Scripturae testimoniis; nam III. Reg. VIII. et II. Paralip. VI. Salomon affirmat templum factum esse, ut sit locus orationis, et petit a Deo, ut quicumque ibi oraverit, exaudiatur, III. Reg. IX. Deus apparens Salomoni pollicetur ita futurum, ut ille petierat. At si esset superstitio orare in templo potius, quam alibi, neque Salomon ad hunc finem instituisset templum, neque Deus approbasset factum ejus; superstitio enim numquam

fuit licita. Preeterca Isaia; LVI. dicitur, domus mea domus orationis vocabitur; et confirmat hoc ipsum Dominus, Matthaji XXI. Neque obstat verbum Domini: Intra in cubiculum tuum; vel, venit, hora, quando nec in monte hoc, nec in Hierosolymis adorabitis etc. Nam post illa omnia Dominus dixit de templo Salomonis: Domus mea, domus orationis vocabitur.

Secundo, probatur exemplis Scripturarum. I. Regum 1. Anna precatura Dominum ad tabernaculum accedit, ubi erat arca, ibi— que orans exaudita est. II Reg. VII. David similiter precaturus perrexit ad tabernaculum, et coram arca Domini orare coepit. At certe nisi putasset, ibi Dominum magis esse praesentem, et facilius orationem exaudiri, domi sua’, mansisset. Idem etiam David, ut habetur I. Paralip. c. XXI. voluit ire ad tabernaculum Domini in Gabaon, ut oraret pro avertenda peste a populo, sed non prtevaluit nimio timore perterritus, ideo in ipsa Hierusalem exstruxit altare. Daniel oraturus, quia non poterat ingredi templum, in Babylone existens captivus, saltem aperta fenestra orabat ad eam partem conversus, ubi fuerat templum Domini, Danielis VI. Luc. II: Anna filia Phanuelis, non discedebat de templo, jejuniis, et obsec7'ationibus serviens nocte, ac die. Luc* XVI II: Publicanus in templo orans justificatur. Actor. III: Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Actor. VIII: Eunuchus Rcginre /Ethiopum venerat adorare in Hierusalem.

Tertio, probatur ex Patribus. Origenes homil. 2. in Exodum, Ecclesias Christianas domos orationis vocat. Tertullianus in Apologet. cap. 39. dicit, in Ecclesiam conveniri, primo ad orationem. Secundo ad lectionem. Tertio ad exhortationem etc. Eusebius lib. II. hist. cap. 17. ex Philone dicit, in singulis locis primorum Christianorum fuisse sacras cedes consecratas orationi.

Chrysostomus homil. 30. contra Anomceos: « Orare, inquiunt, vel domi possumus. Te, homo, decipis, et magno in errore versaris; nam et si domi quoque datur orandi facultas, tamen fieri non potest, ut domi tam bene ores, quam in Ecclesia. » Idem repetit homil. 79. ad populum.

Basibus lib. II. de Baptismo, queest. 8. dicit, locum non parum referre ad oran-

mmtm

Chapter 52 of 64