Caput XVII. De Vigiliis
In profestis magnorum dierum consueverat Ecclesia vigilare et jejunare. Ac in primis Vigiliqi Paschae, quae nocte praecedente Dominicam Resurrectionis agebatur, semper celeberrima fuit; ut patet ex Clemente lib. V. constitut. cap. 19. ex Tertulliano lib. II. ad uxorem; ex Eusebio lib. VI. histor. cap. 7. et ex aliis permultis.
De Vigiliis autem in Sanctorum honorem meminit Basibus in Psal. CXIV. Hieronymus in lib. adversus Vigilantium, Burchardus lib. XIII, decretorum, cap. 16. Bernardus serm. de Vigilia S. Andreae, et de Vigilia sanctorum Petri et Pauli, et Innocentius Pontifex III. cap. 1. et 2. de observatione jejuniorum. Caeterum quoniam paulatim occasione nocturnarum Vigiliarum, abusus quidam irrepere coeperant, vel potius flagitia, non raro committi: placuit Ecclesiae nocturnos conventus, et Vigilias proprie dictas intermittere, ac solum in iisdem diebus celebrare jejunia.
Chapter 64 of 64