Caput VII. De benedictionibus aquee, salis, cinerum, cerei etc. i
Primi, qui ejusmodi benedictiones irridere cceperunt, Waldenses sunt, ut patet ex fragmento operis Reynerii, quod exstat in fine libri Claudii Coussord contra Waldenses. Exorti sunt Waldenses, eodem Reynerio teste anno Domini 1170. Post eos Flagellantes exorti sunt circa annum Domini 1350. teste Bernardo Lutzemburgensi in suo Catalogo, qui quod omnem pietatem constituerent in Baptismo sanguinis per flagellationem sponte effusi, simul asserebant finem jam accepisse Sacramenta Baptismi, Confirmationis, Poenitentiae, et caetera omnia, et cum eis omnes benedictiones aquae, cinerum, salis etc. Unde etiam instrumentum, quo aspergimus aquam lustralem, vocabant clavam mortis; ipsas vero guttas aspersae aquae scintillas infernales dicebant. Post eos Wiclefistae (teste Thoma Waldensi tom. III. tit. ult. cap. G8.) asserebant benedictiones aquae, salis, vini, panis, olei, cereorum, et similium, esse veram practicara necromantiaj. Idem de haereticis in Bohemia grassantibus scribit yEneas Sylvius lib. de orig. Bohemorum cap. 35.
Martinus Lutherus in libro de visione Danielis contra Ambrosium Catharinum, damnat etiam has omnes benedictiones. Magdeburgenses Centur. II. cap. «3. column. 121. dicunt, aquae consecrationem tribui a Catholicis Alexandro Papae et Martyri tamquam inventori: sed rectius posse tribui alicui Gentilium Pontifici, cum Ethnicus sit ritus, aquae lustralis aspersio.
Calvinus lib. IV. cap. 10. §. 20. Instit. tria dicit contra aquam benedictam. Primo, Catholicos pugnare secum, dum dicunt, aquae benedictionem esse Apostolicam traditionem; et tamen referunt ejus institutionem, in Alexandrum Papam auctorem, qui fuit VI a Petro. Secundo dicit, institutionem hanc esse recentiorem multo, quam ut Apostolis vel Alexandro tribui possit. Nam Augustinus epist. 119. cap. 18. dicit, Christianos omisisse caeremoniam lavandi pedes in die coenae Domini, ne videretur ea lotio ad Sacramentum Baptismi pertinere. Quare manifestum est, nullam eo tempore fuisse in Ecclesia lotionem religiosam, excepto Baptismo. Tertio dicit, aquae lustralis institutionem nullo modo a spiritu Apostolico proficisci potuisse, quandoquidem nihil est aliud, quam quaedam Baptismi profanatio, et quasi repetitio.
Brentius in sua Confessione cap. ult. reprehendit easdem caeremonias, quia non debent adumbrari mysteria fidei, ipso Evangelio jam toto orbe coruscante.
Denique Tilmannus Heshusius in libro de sexcentis erroribus Papistarum, loco 27. ponit inter errores, aquam lustralem valere ad delenda venialia, et ad fugandos Deemones, et morbos: et probat primum ex illo J. Joan. II: Sanguis Christi emundat nos ah omni delicto; ergo etiam a veniali. Secundo probat quia nusquam scriptum est, ut aqua consecretur ad fugandos Daemones. Item quia scriptum est Exod. XX: Non assumes nomen Dei tui in vanum. Et Deuter. XYIII: Non sit maleficus, nec incantator inter vos, Est autem manifesta magia, praeter Dei verbum uti creaturis ad fugandos Daemones. Haec illi.
Ilis non obstantibus sit prima propositio: « Recte benedicuntur aqua, oleum, panis* cerei, cineres, rami, et similia. » Probatur primo ex Scripturis, quae continent exemplum et documentum. Exemplum est Domini Matth. XIV. et Luc. IX. qui panes multiplicaturus aspexit in coelum, et benedixit eos: et ea benedictione multiplicavit. Certe quod Dominus fecit, argui non potest. Documentum est Pauli, qui dicit I. Timoth. IV: Omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. In quem locum Chrysostomus et Theophylactus scribunt, Apostolum loqui ex hypothesi, id est, omnis quidem creatura bona et munda est, tamen etiamsi esset immunda, facile posses eam sanctificare adhibito signo crucis et oratione. Si ergo etiam res immundae sanctificantur per crucis signum et orationem, quanto magis res alio— qui bonae fient meliores et sanctiores per signum crucis et orationem.
Secundo probatur ex traditione veterum.
Ac primum de aqua, quod solet benedici ab ipso tempore Apostolorum, sunt innumerabilia testimonia. Clemens lib. VIII. Apostol. constitut. cap. 33. ponit ordinem consecrationis aquae. Dionysius de Ecclesiastica hierarch. cap. de Baptismo, dicit, aquam sacris invocationibus consecrari. Alexander I. epist. I. similiter praecipit aquam benedici. Cyrillus catechesi 3. dicit: « Sicut mundi cibi fiunt immundi invocatione Diaboli, ita aquam simplicem fieri sanctam invocatione Dei. )> Cyprianus lib. I. epist. 12: « Oportet, inquit, mundari et sanctificari prius aquas a Sacerdote etc. » Ambrosius lib. IV. de Sacramentis cap. 3. docet, aquam debere consecrari, et lib. de his qui mysteriis initiantur cap. 3. dicit, aquam nisi crucis signo prius sacretur, nullum habere usum in Ecclesia. Basilius lib. de Spiritu sancto cap. 27. Apostolicam traditionem esse dicit, aquae consecrationem. Epiphaniushaeres. 30. et Theodoretus lib. V. cap. 21. historiae, aquae benedictae meminerunt. Augustinus homil. 27. ex lib. L. homiliarum, et serm. 19. de Sanctis, et lib. VI. in Julianum cap. 8. dicit, aquam signo crucis in Ecclesia consecrari. Adde Concilium Nannetcnse canon 4. ubi jubetur Presbyter cum aegrotos visitat, primo aspergere aqua sancta aegrotum, et ipsum cubiculum.
Nec Calvini objectiones aliquid valeant. Ad primam dico, aquae lustralis institutionem non tribui Alexandro, sed Apostolis. Alexandro autem tribui praeceptum, ut haec caeremonia frequentetur.
Ad secundam dico, Augustinum non damnare caeremoniam lavandorum pedum, sed solum recensere varias opiniones. Nec dicit Augustinus ullos fuisse quibus simpliciter displiceret caeremonia lotionis pedum: sed solum fuisse aliquos, quibus displiceret lavari pedes Catechumenis in die Coenae Domini, ne videretur illa lotio ad Baptismum necessaria. Unde ibidem dicit, multis placuisse differendam lotionem in octavum diem Paschae; et Ambrosius lib. III. de Sacramentis cap. 1. defendit caeremoniam lotionis pedum.
Ad tertiam dico, per aquam benedictam non repeti Baptismum. Differt enim Baptismus ab aspersione aquae sanctae, forma, ministro, intentione, et effectu, ut patet. Quamquam non negarim, per aquam benedictam refricari memoriam Baptismi, et admoneri Christianos ut cogitent, se aliquando per aquam purgatos fuisse, et pactum cum Deo contra Diabolum iniisse.
De Benedictione olei habemus testimonia Clementis, Dionysii, et Basilii, ubi supra, et Augustini tract. 118. in Joan.
De Benedictione panis extra Eucharistiam, habemus testimonium Augustini lib. II. de peccat, merit. cap. 26. et Paulini in epist. ad Alipiura et Romanianum, quae sunt 35. et 36. inter epistolas Augustini.
De Benedictione Cerei Paschalis, habemus testimonium Strabonis cap. 30. et Concilii IV Toletani, canon 8. et Papa) Zozimi, ut ex Pontificali patet, id est, ex libro de Romanis Pontificibus, qui habetur in tomis Conciliorum. Scripsit etiam de cereo paschali carmen insigne Prudentius.
De Benedictione Palmarum et Cinerum, habemus testimonium B. Maximi, cujus exstant homiliae inscriptae in die cinerum, et in Dominica Palmarum.
Secunda propositio: «Recte ad effectus supernaturales efficiendos et significandos utimur aqua, oleo, aliisque rebus benedictione consecratis. »
Nota, benedici illa omnia, quae diximus, in Ecclesia propter tres fines. Primo, ad significandos spirituales effectus. Nam cineris aspersio significat poenitentiam; palmae, victoriam; cerei Paschalis, gloriam resurrectionis. Neque obstat ratio Brentii de adumbratione; nam istae significationes non sunt propriae adumbrationes futurorum, sed repraesentationes externae rerum praesentium invisibilium, et spiritualium, vel etiam rerum praeteritarum, quae utilissimae sunt ad affectum excitandum. Alioqui etiam tollemus Baptismum, qui, secundum Apostolum in epist. ad Rom. c. VI. continet repraesentationem mortis, et resurrectionis Christi, et nostrae etiam per Christum. Unde etiam Augustinus epist. 119. dicit, Christianos diebus Dominicis, et a Pascha usque ad Pentecosten, stando orare solitos, ad significandam ea caeremonia Christi resurrectionem.
Secundo, ad deletionem venialium peccatorum. De qua re vide S. Thomam Ill.part. qu. LXXXVII, art. 3. et Dominicum a Soto in IV. sent. dist. 15. q. 2. et Gratianum can. Aquam dist. 3. de consecrat. Neque argumentum Heshusii concludit: nam sanguis Christi emundat ab omni peccato, sed si ali¬
quo modo nobis applicetur. Et quemadmodum applicatur per Baptismum et Poenitentiae Sacramentum, ad delenda omnia peccata: ita etiam applicatur per Sacramentalia et orationem Dominicam, ad delenda venialia in eo qui est in gratia.
Tertio, ad fugandos Damiones, et curandos morbos, ut ex precibus patet, quibus consecrantur. Verum est tamen, quod non operantur infallibiliter, sicut operantur Sacramenta; et ratio est, tum quia vim habent ejusmodi res non ex pacto Dei expresso, quomodo Sacramenta, sed ex precibus Ecclesiae, et devotione utentium; tum etiam, quia aliquando non expedit nobis ut liberemur vel a morbo, vel a Daemonis vexatione.
Probatur nunc propositio, quoad istum tertium effectum, exemplis Scripturae et Sanctorum. Nam Numer. V. aquae, super quas maledictiones a Sacerdote pronuntiata) fuerant, si ab adultera epotae fuissent, mox ventrem ejus inflari, et femur putrescere faciebant; nec tamen ista necromantia dici poterat. Num. XIX. aqua cineribus mixta dicebatur aqua expiationis, eaque mundabantur Judaei non quidem a peccatis, sed a legalibus sordibus, ut Apostolus dicit Hebr. IX. Nec dicere possumus eam fuisse incantationem. Similiter IV Regem II. Elisaeus ad sanandas aquas miraculo adhibuit salem. Et IV Regum V. ad curandam lepram Naamam Syri adhibuitaquam Jordanis. Mare. VI. ungebant Apostoli aegros oleo, et curabantur. Haec exempla satis ostendunt, non esse necromantiam, adhibere aquam, vel oleum, ad affectus supernaturales, tamquam signa divina) virtutis.
Secundo, probatur exemplis Patrum. Nam apud Epiphanium haeres. 30. Joseph aqua benedicta solvit incantationes. Similiter fecit Marcellus Apameensis apud Theodoretum lib. V. cap. 21. Item Macharius apud Palladium cap. 19. Porro Hilarion apud Hieronymum pane vel oleo benedicto plurimos curavit. Sicut etiam S. Bernardus, ut in vita ejus scribitur lib. III. cap. 5. Gregorius lib. I. Dialog. cap. 10. scribit, S. Fortunatum curasse quemdam, qui cadens ex equo, femur confregerat, solius aquae benedictae aspersione. Beda lib. V. hiat. cap. 4. scribit, nobilissimam fceminam gravissime laborantem aqua benedicta mox ita convaluisse, ut ministraret mensae, quemadmodum aliquando fecerat socrus Petri. Bernardus in vita Ma-
lachise scribit, a Malachia, per aquam benedictam, hominem freeneticum esse curatum.
Ad haec et similia ita respondet Heshusius: « Mendacia, inquit, quae finguntur de miraculis factis per aquam lustralem, retundenda sunt praecepto: Non dices falsum testimonium. Quod si contendant vera esse, nota est Christi admonitio, Pseudopropheta} edent miracula et prodigia, ut inducantur in errorem, si fieri potest, etiam electi. » Sed facile est judicare, mendacia necne dici possint quae testimonium habent abEpiphanio, Theodoreto, Palladio, Hieronymo, Gregorio, Bernardo, et num sint Pseudoprophetee sanctissimi illi viri, Josephus, Marcellus, Macarius, Ililarion, Fortunatus, Malachias, qui Christi nomine aut Diaboli artes dissolverunt, aut morbos gravissimos curaverunt. Videat potius Ileshusius, ne sit ipse temerarius, et blasphemus, et in spiritum Domini peccatum admittat. Quid enim temerarium magis, quam tot sanctos Patres mendacii reprehendere, sine toste, sine ratione ulla? Quae est autem blasphemia in Spiritum sanctum, si heao non est, opera divina, Christi invocatione, a sanctissimis viris perfecta, inter signa mendacia Pseudoprophetarum referre?
Ad rationes autem Tilmanni facile est respondere. Ad illam: « Non est scriptum, ut aqua sanctificetur, ad pellendos Daemones. » Respondeo, falsum est; Nam scriptum est, omnem creaturam posse sanctificari per verbum Dei, et orationem. Et rursus scriptum est: Petite, et accipietis. Ecclesia igitur Christum, et Paulum sequens, Verbo Dei, et oratione sanctificat' aquam, et petit, ut valeat contra Da}mones, et morbos, et Deus miraculis testatur se audire ejusmodi preces. Praeterea etiamsi scriptum non esset, quid tum? Ubinam scriptum erat ut aqua> sanarentur sale, et lepra curaretur aqua Jordanis? et tamen utrumque fecit Elisaeus.
Ad secundam: Non assumes nomen Dei tui in vanum; et non erit inter vos magus, respondeo, assumere nomen Dei in vanum, proprie nihil esse aliud, quem pejerare, ut recte explicat Concilium Toletanum VIII, cap. 2. Malefici autem, et incantatores sunt, qui Diaboli potestate aliquid mirum operantur. At qui.aquam benedicunt, nec pejerant, nec Diabolum invocant, sed solum religiose
Deum precantur. Tota enim virtus aquas lustralis nititur verbo Dei, et oratione, ut ox Apostolo demonstravimus.
Chapter 54 of 64