Caput X. An sint festi dies a Christianis celebrandi
Postrema restat quaestio de festis. Disseremus autem primo de festis in genci'e. Secundo, de die Dominica. Tertio, de Paschale. Quarto, de caeteris festis Domini. Quinto de festis Sanctorum.
Quod igitur ad p'rimum attinet, de celebratione festorum in universum, tres sunt errores. Primus veterum Ebionitarum, qui existimabant debere Christianos servare dies festos novi et veteris Testamenti, id est, Sabbatum; et Dominicam, ut Eusebius refert lib. III. hist. cap. 27. Eumdem errorem tempore B. Gregorii quidam renovare voluerunt, ut patet ex lib. XI. epist. 3. Idem hoc tempore servant Christiani, qui in A E- thiopia degunt, qui in eodem honore habent Sabbatum, et Dominicam. Argumentum eorum est, quia Exod. XXXI de Sabbato dicitur: Pactum est sempiternum, signumque perpetuum.
Alter error est Petrobrusianorum, ut patet ex lib. III. cap. 5. vitee B. Bernardi: et Waldensium, ut docet Guido in sua Summa: et Wiclefistarum, ut refert Thomas Waldensis tomo III. tit 16. cap. 140. qui omnia festa tollebant, tamquam si festi dies ad caeremonias Judajorum solum pertinerent.
Argumenta eorum erant tria loca B. Pauli. Primus Rom. XIV: Alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem, id est, alius putat unum diem esse sanctum, alium profanum; alius vero omnes dies putat esse aequales: et licet Paulus toleret in Romanis errorem illum de discretione dierum, quia nondum erant instructi plene; tamen clare indicare videtur esse errorem. Secundus est Gal. IY: Dies observatis, et menses, et annos: timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis. Tertius locus est Coloss. II: Nemo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi. Ad ha'C addunt ex Patribus rationem; nam Sabbatum, quod mandatum fuerat Judaeis carnaliter observandum, nimirum, ut abstinerent ab operibus servilibus, nobis mandatum est spiritualiter, ut scilicet vacemus a peccatis, quae sunt opera vere servilia; quae sententia est sanctorum Patrum; Ambrosii incap. XIII. Lucae; Hieronymi in cap. IY. ad Gal. Augustini epist. 119. et Gregorii lib. XI. epist. 3.
Tertius error est Lutheranorum, et Calvinistarum, qui admittunt dies festos, sed ita admittunt, ac si non admitterent. Summa doctrinae eorum in his capitibus consistit. Primum docent, festos dies celebrare esse jure divino et naturali praeceptum. Probant ex decalogo; nam licet praeceptum de Sabbato sit aliquo modo caeremoniale, est tamen aliquo modo etiam naturale, alioqui in decalogo positum non fuisset. Praeterea, quia natura ipsa docet, oportere nos aliquando feriari ab operibus corporalibus, tum ut vacemus Deo, et conveniamus in Ecclesia ad verbum Dei audiendum: tum etiam ut aliquam remissionem concedamus famulis, et operariis nostris; et in hoc primo non dissentimus.
Secundo docent, quia jus divinum non determinavit certos dies, quibus Christiani feriari debeant, debere eos determinari ab Ecclesia, id est, a pastoribus, consentienie populo: et in hoc etiam non multum dissentimus; solum enim displicet, quod putant necessarium populi consensum. Christus enim potestatem gubernandae Ecclesia; non tribuit Apostolis cum ea conditione, si populus consentiret, sed simpliciter. Verum de hac re alibi diximus.
Tertio docent, dies determinatos ad feriandum non debere haberi caeteris Sanctiores quasi mysterii aliquid, vel piam significationem continerent: sed solum haberi
tamquam determinatos, disciplina;, et ordinis, ac politiae causa, ita ut cum hac determinatione simul consistat a;qualitas dierum: et in hoc nos accusant, quasi habeamus discrimen dierum more Judaico; et probant assertionem suam ex locis Pauli supra citatis. Paulus enim reprehendit discrimen dierum: at certe non reprehendit discrimen necessarium ad ordinem, et politiam, ergo discrimen religiosum, et caeremoniale, quale erat Judaeorum, quale esse videtur (ut ipsi dicunt) Christianorum, qui ob similes significationes dies mysticos habent et colunt.
Quarto docent, determinationem dierum non obligare Christianos in conscientia, nisi ratione scandali, vel contemptus: et in hoc etiam arguunt Catholicos, quod obligent fideles humanis praeceptis. Porro sententiam suam Centuriatores probant, quia festorum observatio in primitiva Ecclesia habebatur res indifferens, et media, ut revera est, ergo non potuit imponi postea sub necessitate; nam Paulus, et alii, modo colebant Sabbatum, modo Dominicam indifferenter: nam Actor. XIII, Paulus in Sabbato concionatur. Joannes autem Apocal. I. mentionem facit Dominicae.
Praeterea quia Paulus, Galat. IV. resistit Pseudoapostolis volentibus introducere obligationem festorum. Deinde Heshusius idem probat: quia cum plura sint festa Christianorum, quam Judaeorum, si eorum observatio ad peccatum obliget, errit intolerabilius jugum Christianorum, quam fuerit Judaeorum; de quo tamen Petrus ait Act. XV: Nec nos, nec Patres nostri portare potuimus. Addit Calvinus testimonium Socratis lib. V. cap. 21. qui dies festos liberos esse voluisset, ac reprehendit impositam necessitatem.
Quinto docent: non licere dies festos consecrare Sanctis vel Eucharistiae, et multo minus conceptioni B. Mariae: sed de hoc infra suo loco, hanc esse mentem haereticorum, patet ex Magdeburgensibus Cent. 1. lib. II. cap. 6. coi. 503. ex Tilmanno Heshusio lib. de 600 erroribus Pontificiorum titul. 26. ex Philippo in locis, in expositione Decalogi; et ex Calvino lib. II Institutionum cap. 8. §. 28. et sequentibus; sed notanda sunt etiam singulorum singula mendacia, sive ineptiae.
Magdeburgenses Centur. I. lib. II, cap. 6. coi. 504. dicunt, tempore Aniceti coepisse in
Romana Ecclesia laborare mysterium iniquitatis, et se prodere semina Antichristi, quia nimirum Anicetus volebat Pascha non celebrari alio die quam Dominico, At hoc ipsum siatuerunt eo tempore fere omnium Ecclesiarum Concilia; et postea Nicaenum I. et idem servant etiam Lutherani. Quid igitur garriunt contra Romanam sedem?
Tilmannus dicit, apud Pontificios pari honore cum celeberrimis festis totius Ecclesia: coli dies sanctorum Innocentium, S. Gregorii, S. Annae, et S. Catharinae. At mendacium est. Haec enim festa in plurimis locis non servantur ex praecepto. Ibidem Heshusius probat, festum Corporis Domini esse rejiciendum, quia scriptum est: Non adorabis Deos alienos. Ubi aperte significat, Christum sibi esse Deum alienum; nam festum Corporis Domini proprie ipsi Christo dicatum est, ob beneficium instituti sanctissimi Sacramenti.
Philippus dicit, opera praecipua hujus praecepti de sanctificatione Sabbati, esse alere, ac honore afficere pios doctores: et peccata in hoc praeceptum, esse, contemnere pios doctores, et nolle conferre ad eos alendos, et defendendos. Ita nimirum utiliter servantur festa pro ministris.
Calvinus dicit, cultum Sabbati apud Christianos in eo consistere, ut otiemur ab operibus nostris, et Deum in nobis operari sinamus, id est, intelligamus nos carere libero arbitrio ad bonum, et quidquid agimus, esse peccatum. At certe, qui ita sabbatizant, non intrabunt in requiem Domini, sed in ignem detrudentur aeternum. Igitur adversus hos errores aliquot sententias proponemus.
Prima sententia: « Nullo modo licet Christianis Sabbatum Judaeorum, aut alias ferias Testamenti veteris observare. » llasc est contra primum errorem: et probatur Primo ex tribus locis Pauli supra citatis Roman. XIV, Galat. IV. et praecipue Coloss. II. adeo enim aperte Paulus reprehendit observatores Sabbati, ut Ebionitoe propterea Paulum non reciperent, sed apostatam esse dicerent, teste Epiphanio ha:r. 30. et Irenseo. lib. I. c. 26. ex quo refellitur etiam commentum Magdeburgensuim, qui dicunt, Paulum indifferenter coluisse Sabbatum, vel Dominicam.
Secundo probatur ex Concilio Laodiceno
cap. 29. ubi anathema dicitur iis, qui Sabbatum colunt, atque in eo vacant ab operibus.
Tertio probatur ex Gregorio epist. 3. lib. XI. ubi ex professo hunc errorem refellit, ac dicit, 'Antichristum renovaturum Sabbati culturam.
Quarto ratione, quia Sabbatum erat praecipua caeremonia Judaica, et praecipua figura Testamenti veteris, ut patet Coloss. II: Aut Neomeniae, aut Sabbatorum., quae sunt umbra’ futurorum, corpus autem. Christi. Igitur ubi Christus venit, Sabbatum necessario finem habuit.
Ad Argumentum autem factum ex illis verbis Exod. XXXI, pactum est sempiternum, respondet Augustinus in quajstionibus in Exodum quaest. 46. 124. et 139. ac Primo dicit, Sabbatum, et sacerdotium, aliosque ritus Judaeorum dici pacta, et signa a' terna, quia res aeternas significabant. Sicut cum dicimus: Deus est affernus, non significamus illas duas syllabas De, us, esse a? ternas, sed id, quod significant, es=e aeternum.
Secundo respondet. Sabbatum, et alias quasdam ca*rcmonias dici aeternas, quia non fuerant imperata: Juda:is usque ad aliquod tempus definitum; ut cum dicebatur, qui tetigerit mortuum, erit immundus usque ad vesperam: sed imperatae fuerant servanda: quousque Deus vellet, et proinde in aeternum ex parte ipsorum, qui non poterant eas omittere pro arbitrio suo. Quod autem sacerdotium Aaronicum, et caeterae caeremoniae non essent revera duraturae in mternum, sed essent mutandae a Deo, probat Augustinus ex Psalm. CIX: Juravit Dominus, et non pcenitebit eum, tu es sacei'dos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Cum enim de sacerdotio Christi dicitur, non poenitebit eum, indicatur poenituisse Deum sacerdotii Aaronici, id est, mutare illud constituisse. Nec enim in Deo est poenitentia, nisi metaphorice, quia videlicet mutat res aliquas, ut ii faciunt, quos earum rerum poenitet. Possumus addere.
Tertio caeremonias Judaicas dici;eternas, non simpliciter, sed donec duraret status illius lleipublicae. Id quod explicat Dominus, cum addit, vobis autem in generationibus vestris, aut filiis Israel, ut Exod. XII: Celebrabitis hunc diem solemnem in generationibus vestris cultu sempiterno. Similia habentur de sacerdotio Exod. XXVIII, et de Sabbato Exod. XXXI.
Secunda propositio. « Festa Christianorum non solum ratione ordinis, et politiae, sed etiam ratione mysterii celebrantur, suntque dies festi vere ullis sanctiores, sacrutiores, et pars quaedam divini cultus. » Haec est contra secundum et tertium errorem; nam tertius fere coincidit cum secundo. Probatur Primo ex die Dominico; nam diem Dominicum omnes celebramus tam nos, quam haeretici: at certum est diem illum celebrari in memoriam resurrectionis Domini, ut Augustinus dicit epist. 119. et fatetur etiam Calvinus lib. II. cap. 8. Instit. ergo non solum ratione ordinis festa celebrantur, sed etiam ratione mystica? significationis.
Respondet Calvinus huic objectioni, quam dicit fieri solere a suis etiam, qui crebro mussitant, Dominicae diei observationem ad discrimen dierum, ab Apostolo prohibitum, pertinere. Dicit autem duo: Primo diem Dominicum non servari nisi propter ordinem Ecclesiae; electum autem fuisse hunc diem, quia tali die Christus resurrexit. Cum enim Christi resurrectione finitae sint omnes Judaicae caeremoniae, hoc die admonemur, non esse amplius inhaerendum umbris, et figuris.
At haec solutio nihil valet; nam, si hunc diem colimus, ut admoneamur finitas esse umbras Judaicas, ergo colimus propter significationem. Nec enim dies aliter monet, quam significando, et repraesentando, ergo non est sublata, sed mutata significatio, et discretio dierum. Praeterea dies Dominicus, ut Augustinus docet lib. XXII. de Civit. Dei cap. 30. non solum est memoria resurrectionis, sed etiam vitam beatam praefigurat. Igitur Secundo respondet, se non subjicere Ecclesiam servituti hujus diei, neque improbaturum, si Ecclesiae alium diem sibi eligant. At haec solutio aperte demonstrat, Calvinum agnoscere etiam apud suos coli festa ob significationem, et cupere quidem abrogare diem Dominicum, sed non audere, quia nimis alte radicata, et stabilita sit haec veritas.
Secundo probatur, quia alioqui tollendi essent solemnes dies natalis, passionis, resurrectionis, ascensionis Domini, et Pentecostes, quos de Apostolica traditione descendere, in tota Ecclesia servari docet Augustinus epist. 118. et 119. et quos etiam
adversarii colunt. Nam certum est, hos dies non servari ratione ordinis, et politiae, sed ratione significationis; nam in primis si solum ratione ordinis servarentur, temere constituti fuissent. Quis enim est iste ordo, ut inter diem Passionis et Resurrectionis non sit nisi unus dies medius; inter Resurrectionis, et Ascensionis sint quadraginta? inter Ascensionis, et Pentecostes sint decem, inter Pentecostem, et Natale sint plusquam sex menses? Deinde si solum ratione ordinis celebrantur festa, cur sequimur lunam in festis mobilibus inveniendis? item cur habent ista nomina, Pascha, Ascensio etc. si nihil sacrum significant? Denique Patres diserte docent, festa ista celebrari ad significanda mysteria redemptionis, et ea externo ritu repraesentanda. Vide Augustinum epistola 119. et in Psal. CX. ubi prolixe disputat de mysteriis Paschae, et aliorum festorum.
Tertio idem probatur ex eo, quod dies festi a Patribus dicuntur sancti, sacri, mystici, et religiose colendi quae cum caeteris diebus non sunt communia. Ambrosius serm. 62: « Dominica nobis venerabilis est, atque solemnis. » Augustinus praefatione in epist. Joannis: «Quia nunc interposita est solemnitas sanctorum dierum etc. » Idem lib. XXII. de Civit. Dei cap. 30: « Dies Dominicus Christi resurrectione sacratus est. » Lib. XX. contra Faustum cap. 21: «Populus Christianus memorias Martyrum religiosa solemnitate concelebrat. » Et serm. 231: « Dominicum diem Apostoli religiosa solemnitate habendum sanxerunt. » Et Leo I. serm. 4. de Quadragesima: « Ingressuri, inquit, dies mysticos etc. »
Quarto, si solum ratione ordinis distinguerentur dies festi ab aliis, omnes dies festi essent aequales, nec unus alio major: una enim esset ratio celebritatis omnium. At non ita est; nam Ignatius vocat diem Dominicam, diem regalem, et eminentissimum omnium dierum, epistola ad Magnesianos. Leo serm. 12. de quadragesima vocat diem Paschae festum festorum omnium maximum. Nazianzenus orat. 2. de Pascha, dicit Pascha esse festorum, et celebritatem celebritatum, tanto caeteris omnibus majorem, quanto sol sideribus omnibus excellit: et oratione de obitu patris sui, dicit, Paschae diem esse regem dierum. Chrysostomus homilia de S. Philogonio, diem natalem Christi festum maximum, et festorum metropolim vocat.
Quinto, ratione ducta ex Scriptura. Observatio festorum, quaj praecipitur Exod. XX. ad cultum Dei pertinet; nam est praeceptum Dei, et praeceptum primae tabulae. Sed illud praeceptum est aliquo modo naturale, et ad nos pertinet, ut adversarii concedunt; ergo etiam nos habere debemus aliquos dies, quorum observatio ad cultum Dei pertineat. Non habemus autem alia festa, quam dies Dominicos: Pascha, Pentecosten, et similia; ergo horum observatio est cultus Dei, sanctus et religiosus. Licet enim determinatio hujus aut illius diei sit facta ab hominibus tamen ipsa substantia festi imperata est a Deo in prima tabula.
Ultimo probatur hac ratione; Christus nascens consecravit locum, id est, prsesepe, moriens consecravit crucem, resurgens consecravit tumulum, unde exivit, cur non etiam consecravit tempus, id est, dies illos, quibus natus, vel passus, vel redditus fuit nobis devicta morte? Cur prae eseteris locis sanctus ille vocatur, ubi Dominus resurrexit? et prae caeteris non erit sancta dies illa, in qua resurrexit? Praeterea si templa et altaria dicuntur domus Dei, et loca sancta, quia Deo sacrata sunt, nimirum ut in eis colatur Deus, cur non etiam sancti, et sacri erunt dies, qui cultui divino sacrati sunt? Neque argumenta concludunt in contrarium.
Ad Primum ex Roman. XIV: Alius judicat diem inter diem, alius omnem diem. Tres sunt expositiones. Prima Theodox-eti, et Theophylacti, et forte etiamChrysostomi, ut sensus sit: Alius judicat diem inter diem; id est, aliquo die abstinet a carne suilla, et aliis cibis in lege prohibitis, alius omni die ab illis abstinet, vel nullo die abstinet. Sed non placet haec expositio; nam cibi secundum legem immundi numquam edi poterant, et ideo non est verisimile aliquos fuisse Judaizantium, qui ab illis modo abstinerent, modo non abstinerent. Nec tamen haec expositio juvat adversai-ios.
Secunda expositio est Origenis, Ambrosii, (Ecumenii, Primasii, et Anselmi in hunc locum, qui hunc esse volunt sensum: Alius judicat diem inter diem, alius omnem diem, id est, aliqui jejunant certis diebus, ut feria II, IV et VI, vel Sabbato, alii jejunant omni die, et utrique recte agunt. Haxc est vera, et litteralis, et nobis maxime favet.
Tertia est B. Hieronymi lib. II in Jovinianum, quod Paulus loquatur de festisJudxeorum, et sensus sit: Alius discernit inter diem festum et profanum secundum legem, id est, feriatur die Sabbati et inKalendis, alius omnem diem ducit px-ofanum, quod attinet ad legem Judaeorum. Haec sententia non videtur mihi litteralis, tum quia omnes veteres, qui ex professo hunc locum exponunt, de jejunio exposuerunt, non de festis: tum etiam quia Apostolus de cibis disputationem instituei-at, tum cfenique quia postquam dixerat: Alius judicat omnem diem, subjungit:, Unusquisque in suo sensu abundet. Quod certe non videtur fuisse dicturus, si de festis Judaeorum ageret, quae observat’e jam coepei'at malum esse. Tamen si propter B. Hieronymum admittatur, dico Apostolum non loqui de festis Christianonxm, sed Judaeonim tantum; nam ipse etiam Paulus judicabat diem inter diem, quod attinet ad fesfa Christiana, cum celebrabat Pentecosten, ut dicitur Act. XX, et consequenter etiam celebrabat Pascha; nam ut Epiphanius deducit haeresi 75, sine Paschate nulla est Pentecoste.
At instat Calvinus; nam Paulus videtur eodem modo damnare discrimen dierum, quo discrimen ciborum: sed discrimen ciborum in lege Christiana nullum est, quale erat apud Judaeos, id est, propter significationem, igitur nec discrimen dierum esse debet pi'opter significationem. Respondeo, a Paulo similiter l-eprobari discrimen ciborum, et dierum ex lege Judaica inductum: sed tamen in Ecclesia non esse eamdem rationem ciborum et festorum; nam ciborum delectus non est ab Ecclesia inductus propter significationem; dies autem festi instituti sunt ob significationem, non quidem talem, qualis erat Judaeorum, sed aliam et diversam.
Ad Secundum locum ex epistola ad Gal. dua> sunt responsiones. Prima Ambrosii in Galat. IV et Augustini Enchii'id. c. 79. et in epistol. 119. cap. 7. qui dicunt Apostolum non loqui de observatione festonim, sed de observatione vana, et superstitiosa Gentilium, qui dicebant, cras non proficiscar, quia talis est positio siderum; hoc anno non plantabo vineam, quia bissextus est.
Secunda est omnium Gi’aecorum, et Hieronymi, atque Augustini in hunc locum, qui dicunt, Paulum agere de festis Judaeorum.
Quod etiam respondetur ad tertium locum ex epistola ad Coloss.
Sed contra; nam licet Apostolus proprie Judaizantes arguat, tamen simul etiam illos videtur arguere, qui eodem modo tempora et dies observant: atqui nos idem facimus. Non enim sustulimus observationem certorum dierum, sed mutavimus. Praeterea Hieronymus in hunc locum scribens, adfert duas solutiones, quae ambae videntur contra nos. Primo sic ait: e Ne inordinata congregatio populi fidem minueret in Christo, propterea dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter veniremus. Non quo celebrior sit dies illa, qua convenimus; sed quo quacumque die conveniendum sit, ex conspectu mutuo laetitia major oriatur. » Secundo dicit, Christianis omnes dies esse aequales, sed propter saeculares oportuisse constituere aliquos dies, quibus convenirent ad Ecclesiam.
Ad Primum respondeo dupliciter. Primo cum Augustino contra Adimantum cap. 16. ubi sic ait: « Illi, inquit, ea serviliter observabant, non intelligentes ad quarum rerum significationes, et praenuntiationes pertinerent: hoc in eis culpat Apostolus, et in omnibus qui serviunt creaturae potius quam creatori. Nam nos quoque et Dominicum diem, et Pascha solemniter celebramus, et quaslibet alias Christiani dierum festivitates; sed quia intelligimus quo pertineant, non tempora observamus, sed quae illis significantur temporibus. » Exemplum de eo, qui adfert librum doctori, vel citharam magistro, cum ipse tamen nec legere, nec citharam pulsare sciat.
Secundo respondeo, magnum est discrimen inter nostra festa, et Judaeorum; nam in primis illa post Christum habent falsam significationem; nostra habent veram. Deinde illorum finis primarius erat significare futura, ut dicitur Coloss. II. nostrorum autem finis primarius est agnoscere Dei beneficia, propter quae festa singula instituta sunt. Denique summa praecepti in illis erat, non operari corporaliter: in nostris autem potissima praecepti pars est, interesse divino sacrificio; vacare autem ab opere corporali, nobis praecipitur solum, ne distrahamur a Dei laudibus. Itaque nostra festa succedunt Judaicis, non sicut in eadem haereditate filius patri, sed sicut lux umbrae, et dies nocti, et exemplar figurae, et illa dici poterant carnalia, nostra autem spiritualia.
Ad Prima verba Hieronymi dico, eum in prima solutione sua duas causas reddere festorum Christianorum. Unam, ut honoremus Christi resurrectionem, et alia mysteria, et ex hac parte non potest negari quin sit dies celebrior Paschatis, quam alii dies. Alteram ut habeamus certum diem ratione.ordinis; et quantum ad istam causam non est una dies altera celebrior..
Ad Secunda verba ejusdem dico, eum in secunda solutione sua, cum dicit, Christianis esse dies omnes aequales, non intelligere simpliciter et quoad omnia, sed solum quoad essentialia festi, et hoc remota Ecclesiae lege: Nam, ut ipse ibi dicit, potest Christianus quotidie habere Pascha, et Pentecosten, et diem Dominicum: si nimirum quotidie audiat sacrum, communicet corpori Domini, recogitet divina mysteria, et omissis operibus servilibus totus Deo vacet. Imo talis deberet esse vita clericorum et religiosorum, propter quos omnes dies dicuntur feriae. Hoc autem Judaei habere non possunt, non enim eis licet quotidie immolare agnum Paschalem, vel erigere tabernacula, etsimilia. Cum hac tamen aequalitate consistit, quod apud Christianos sit inaequalitas dierum, tum ex praecepto Ecclesiae determinantis dies, tum ex significatione, et repraesentatione mysteriorum: dies enim Dominicus repraesentat resurrectionem, quod non faciunt alii dies.
Ad i-ationem illam ex Patribus dico, Patres illos agere de ipso Sabbato proprie dicto, non ut Sabbatum alioquin accipitur pro omni die festo, sed ut accipitur proprie pro die septimo. Dicu/it enim Patres, ipsum Sabbatum mandatum Judaeis carnaliter, nobis autem spiritualiter; sed non sequitur, si non debemus celebrare Sabbatum ad litteram externo ritu, non debere etiam nos celebrare Dominicam, et alia festa Christiana. Imo S, Augustinus in eadem epistola 119. ubi dicit, nobis mandatum Sabbatum spiritualiter, ibidem dicit nos agere debere diem Dominicam celebrem externo ritu.
Tertia propositio: « Observatio certorum dierum festorum recte praecipitur in Ecclesia lege obligante conscientiam, etiam citra contemptum, et scandalum. » Haec est contra haereticos hujus temporis. Sed antequam probetur, notandum est primo, lege festorum ^ duo quaedam praecipi; Primo, ut omnes inv tersint Missae sacrificio; Secundo, ut vacent ab opere servili. Horum utrumque requiri ad festi observationem adversarii fatentur, nam licet ipsi damnent Missam, quatenus sacrificium est, tamen fatentur die festo oportere convenire ad Ecclesiam, et interesse mysterio sacrae coenae: et quando etiam hoc negarent, facile probari posset ex Justino in fine II. Apologiae, ex Palladio cap. 69. historiae Lausiacae, ex Hieronymo in vita Paulae, et ex aliis antiquis auctoribus.
Pari ratione fatentur, festum diem requirere vacationem ab opere corporali, et si ib negarent, probari posset ex Hieronymo in epist. ad Eustochium de custodia virginitatis, ubi dicit, Monachos sui temporis exerceri solitos in operibus manuum omnibus diebus, exceptis Dominicis, et similibus festis. Augustinus quoque serm. 251. et Gregorius lib. XI. epist. 3. dicunt, festis diebus vacandum ab opere corporali.
Secundo nota, opus servile posse tribus modis accipi; quaedam enim sunt opera, quibus homo servit cupiditatibus suis, nimirum peccata, et haec non dicuntur proprie operaservilia,sed metaphorice tantum; non enim sunt propria servorum, sed communia omnibus, et maxime divitibus, et nobilibus, qui aliis dominantur: neque prohibentur haec speciali praecepto, sed omnibus praeceptis simul. Alia sunt opera, quibus homo servit Deo, ut immolatio sacrificii, oblatio thuris, et similia, et haec ita servilia sunt, ut sint etiam regalia; nam servire Deo regnare est, et haec non modo non prohibentur, sed etiam praecipiuntur maxime die festo. Alia sunt, quibus homo homini servit, qualia sunt quae per se spectant ad eos, quos proprie vocamus servos, qualia.sunt omnia mechanica artificia, agricolarum labores, et similia, et haec proprie servilia dicuntur, et prohibita in festis intelliguntur.
Tertio, nota quod licet sola ista opera per se prohibeantur in festis, tamen justis de causis quaedam spiritualia, et liberalia interdicuntur etiam; et quaedam corporalia ac servilia permittuntur. Liberalia, quae prohibentur in festis, sunt quatuor, mercatum facere, agere causas, jus dicere, et juramentum solemne in judicio praestare, nisi ob causam pacis, vel aliam necessitatem. Ita enim habetur capit. Omnes dies, capit. Conquestus, de feriis.
Corporalia, quae permittuntur, sunt etiam quatuor. Primo ea, quae ad opera religionis vel spiritualia per se ordinantur. Hoc modo
licet in festis campanas pulsare, et olim licebat mactare oves et boves ad sacrificia, Matth. XII: Sacerdotes in templo Sabbatum violant, et sine crimine sunt. Sic etiam licet scribere in ordine ad intellectum, ut ad parandam lectionem, vel concionem, non tamen licet transcribere, sine necessitate, libros lucri gratia. Secundo, opera illa permittuntur, quai vel propria;, vel aliorum saluti necessaria sunt, ut est labor pharmacopolarum, chirurgorum, coquorum ertc. quomodo etiam Judaeis licebat in Sabbato educere jumenta de fovea, si forte cecidissent, et ducere ad fontem ad bibendum, Matth. XII. Tertio, opera concessa a Praelatis. Quarto, opera quae ex consuetudine facta sunt licita. Numquam enim Ecclesia tam severe praecepit vacare ab opere, quam lex Judaica; et ratio est, quia vacatio apud Judaeos erat figura futurorum, figurae autem debent esse exactae, alioqui non bene significant; nostra autem vacatio etiamsi interdum significat aliquid futurum, tamen non est hic ejus praecipuus finis, sed non impedire opera spiritualia.
Probatur nunc propositio; Primo, omnibus argumentis, quibus alias probavimus, Ecclesiae praecepta obligare in conscientia.
Secundo, jure divino praecipitur, ut aliqui dies festi observentur, et tamen nulli sunt certi dies a jure divino determinati, ergo debuit esse in Ecclesia potestas determinandi certos dies, et obligandi ad eorum observationem: quia alioqui non servaretur jus divinum. Si enim determinatio Ecclesiae non obligat, poterunt fideles non servare diem Dominicum, nec Pascha, nec alia festa indicta, et proinde nulla. Nec enim ulla alia festa sunt, quae servari possint. Festa enim debent esse communia toti Ecclesiae: nulla autem esse possunt communia, nisi quae indicuntur a publica potestate.
Tertio, Mardochaeus et ca;teri Judaei cum Regina Esther instituerunt festum, quod Deus non praeceperat, et obligaverunt, ad illud servandum, Esther IX: Nulli liceat hos duos dies absque solemnitate transigere etc. Ergo idem licebit Ecclesiae. Nam tota causa, cur credant haeretici non licere Ecclesiae obligare fideles ad istam festorum observationem, est, quia Deus haec festa in particulari non praecepit, at nec praeceperat festum illud Sortium, quod Mardochaeus instituit.
Quarto, antiqua Ecclesia festa cum imperio indicebat, nec fuit unquam ullus praeter haereticos, qui ejusmodi praecepta reprehenderit. Concilium Agathense ante mille annos cap. 47: « Missas inquit, die Dominico saecularibus totas audire speciali ordine praecipimus, ita ut ante benedictionem sacerdotis egredi populus non praesumat. Quod si fecerint, ab Episcopo publice confundantur. » Concilium Laodicenum ante 1200 annos cap. 29: «Non oportet, inquit, Christianos Judaizare, et in Sabbato vacare, sed operari eos in eadem die, Dominicam praeponendo eidem diei. » Concilium Aurclianense III, etiam ante annos mille can. 27. praecepit, ut puniantur, qui diebus festis operantur, et simul tamen damnat cos, qui Judaico more ita vacant, ut non putent licere parare in die Dominico quae necessaria sunt ad victum. Similiter Concilium VI generale can. 8. die Dominica jubet audiri sacrum, et nulla opera corporalia fieri praeter ea, quae ad victum necessaria sunt, et alia similiter necessaria. Nec est iste canon ex Trullanis canonibus. Antisiodorense ante annos 900, cap. 16: « Non licet, inquit, die Dominico, boves jungere, vel alia opera exercere. » Similia habentur in Concilio II Matisconensi cap.l. Concilium Moguntinum ante annos 700, canon. 36 et 37. enumerat festa praecipua totius anni, et jubet omnino ab opere in eis diebus vacare. Vide plura decreta Conciliorum et Pontificum, extra de feriis. Neque argumenta in contrarium concludunt; nam ad primum Magdeburgensium dico, festorum dierum cultum ex se indifferentem esse, sed posita lege esse necessarium. Ad exemplum Pauli, nego illum aliquando coluisse diem Sabbati. Condonabatur enim die Sabbati, quia tunc inveniebat Judaeos congregatos, non quia ipse coleret Sabbatum. Porro in epist. ad Galatas non arguit Pseudoapostolos quod obligarent ad festa, sed quod obligarent ad festa Judaica.
Ad illud Ileshusii, quod si festorum leges obligent, erit jugum Christianorum intolerabilius jugo Judaeorum, cum nos plura festa habeamus, quam illi habuerint. Respondeo Primo cum B. Augustino lib. contra Adimantum cap. 16. servare festa Judaice esse jugum, non autem more Christiano: quia illi non intelligebant finem vacationis, nos intelligimus.
Secundo dico, festa Judaeorum vere fuisse gravia, quia cogebantur singulis Sabbatis
non accendere ignem, non coquere cibos, non iter facere, nisi ad modicum spatium. Item oportebat eos ter in anno ad quaedam festa ire in Hierusalem, etiamsi longissime abessent: item in Paschate cogebantur per dies septem comedere azima insipida, qui Deuteron.XVI. ideo vocatur panis afflictionis, et lactucas agrestes plenas amaritudine, ct alia multa, quae festa onerosa reddebant. At nostra festa nihil laboris habent: quis enim labor audire sacrum, et vacare a quibusdam operibus?
Adde ultimo, quod cum Petrus Actor. XV. legem Judaicam, intolerabile jugum vocavit, non hoc propter festa, sed propter alias innumeras, et minutissimas caeremonias dixit, quas non tantum observare, sed etiam memoria retinere fere impossibile erat. Ad testimonium Socratis dico, Socratem haereticum fuisse Novatianum, neque ejus testimonium in dogmatibus ullius esse momenti.
Quarta propositio: « Non tenemur diebus festis ex praecepto peculiari ad non peccandum, sive ad actum contritionis, vel dilectionis Dei. » Haec est B. Thomae in 2. 2. quaest. CXXII. art. 4. et contra Scotum in dist. 27. et 37. qui dicit, homines teneri die festo ad actum dilectionis Dei internum: et contra Abulensem, ac Lyrannum in cap. XX. Exodi: qui dicunt, hoc praecepto specialiter prohiberi opera servilia, id est, peccata, et proinde omne peccatum factum in die festo esse duplex.
Probatur Primo, quia jus divinumpraecipiebat solum abstinere ab opere servili. Si dicas, opus servile est peccatum. Contra, quia praecepta debent intelligi proprie, non metaphorice, peccata autem nonsuntopera servilia, nisi metaphorice. Secundo, Ecclesia determinavit tempus, et modum observandi jus divinum de observatione praeceptorum: at Ecclesia nusquam praecipit actus illos internos. Tertio, id habet communis sensus fidelium. Nulli enim sunt, qui putent se novum peccatum commisisse, si die Dominico non habuerint contritionem. Quarto, actus ille internus est finis hujus praecepti, non autem finis, sed media proprie imperantur. Quinto, cultus internus praeceptus jam erat in primo mandato; nam hic est ordo primae tabulae; in primo praecepto mandatur cultus cordis, in secundo cultus oris, in tertio cultus operis. Sexto, praeceptum de colendo Sabbato est praeceptum religionis; at contritio est actus poenitentiae, non religionis. Septimo, quia alioqui esset valde noxium tot festa multiplicare; esset enim tendere laqueos animabus.
At objiciunt; Primo, fornicari, vel occidere hominem in loco sacro est homicidium, et sacrilegium, ergo similiter occidere, vel fornicari in die festo.
Respondeo, circumstantiam loci, et temporis semper aggravare peccatum, sed non semper ita aggravare, ut censeatur novum peccatum. Tunc enim solum fit novum peccatum, quando circumstantia loci, vel temporis est essentialis, et intrinseca peccato, id est, quando violatur ipsum tempus, aut locus sacer, verbi gratia, qui fornicatur, aut homicidium facit in templo, committit sacrilegium, quia per ea peccata tollitur sanctitas loci. Violatur enim templum per effusionem seminis, aut sanguinis voluntariam ex lege Ecclesiastica: At qui in templo mentitur etiam perniciose, aut blasphemat, non committit proprie sacrilegium, quia mendacium, et blasphemia non tollunt templi sanctitatem. Idem dico de tempore sacro. Non enim violatur tempus sacrum per quaecumque peccata, sed solum per ea, quae opponuntur ipsi tempori sacro, qualia sunt, non audire sacrum, et operari corporaliter, quae sunt specialiter prohibita.
Secundo objiciunt testimonia Augustini, qui dicit, praecepto Sabbati prohiberi opera servilia, id est, peccata. Sic enim loquitur Augustinus tract. 3. in Joannexn, et in Psal. XXXII. concione 1. Respondeo, cum loqui de praecepto Sabbati, ut est generale praeceptum, spiritualiter significatum per Sabbatum Judaeorum.
Tertio objiciunt Augustinum, qui lib. de decem chordis cap. 3. dicit: « Melius faceret Judams in agro aliquid utile, quam in theatro seditiosus existeret: et melius feminee Judaeorum domi lanam facerent, quam tota die in Neomeniis suis impudice saltarent. »
Respondeo, Augustinum non velle dicere absolute esse melius, seu minus malum, die festo operari aliquid utile, licet prohibitum tali die, quam aliud peccatum facere. Potest enim fieri, ut aliquando sit melius, aliquando pejus; Nam minus malum est die Dominico operari in agro, quam blasphemare Deum: sed e contrario, majus malum est, operari in agro die Dominico, quam mentiri officiose. Et tamen Augustinus videtur velle, minus malum esse die festo ope¬
rari aliquid ex genere suo utile, quam peccatum aliquod committere. Augustinus ergo vult dicere, magis pugnare quaelibet peccata cum fine sanctificationis Sabbati, quam opera ex se utilia, quae tamen prohibentur in Sabbato; nam finis est quies mentis in Deo, cui quieti magis repugnat quodlibet peccatum, quam distractio operis corporalis, et ideo magna est caecitas Judaeorum, quia abutuntur otio Sabbati ad multa peccata committenda, ut Augustinus dicit.
Objicies, si peccata magis repugnant fini hujus legis, quam opera servilia, ergo omnia peccata prohibentur hoc praecepto magis, quam opera servilia; nam hoc praeceptum positum est ad removenda impedimenta cultus divini interni. Respondeo, omnia peccata prohibita esse, et magis quam opera servilia; nam peccata in nullo casu permittuntur: opera autem servilia etiam in festo saepe permittuntur. Non tamen omnia peccata prohibentur hoc praecepto speciali de Sabbato, quia non erat necesse; nam jam antea prohibita erant. Opera autem servilia prohibentur hac speciali lege, quia antea prohibita non erant.
Chapter 57 of 64