Caput VI
dum, et solvit duo argumenta, ab adversariis nobis objecta ex Joan. IV. et I. Tim. 11. et in quaestionibus fuse explicatis quaest. 40. dicit, ad Ecclesias non oportere accedere propter negotia saecularia, sed causa orationis.
Ambrosius in oratione de tradendis basilicis dicit, se quotidie solitum ire ad Martyres, id est, ad basilicas Martyrum orationis gratia. Hieronymus in Epitaphio Marcellae:
« Apostolorum, inquit, et Martyrum basilicas secretis celebrabat orationibus. » Ruffinus lib. II. hist. c. XXXIII. de Theodosio scribit: « Circuibat omnia orationum loca.» Augustinus lib. XXII. de civit. Dei, cap. 8. meminit multorum, qui in basilicis orantes miracula impetrarunt. Et ibidem dicit, se cum aliis collegis suis quamdam orationis domum dedicasse.
Quarto, probatur ex nomine; nam Ecclesiae a Graecis saepe vocantur ivxrripia, et a Latinis oratoria. Unde Augustinus epist. 109. in oratorio nemo aliud agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit.
Quinto, probatur rationibus. Prima ratio, Deus est in templo magis, quam alibi; nam alioqui non diceret Paulus I.Cor. III: Nescitis quia estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis? Et I. Gorinth. VI. non diceretur: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, quem habetis in vobis; glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Et II. Corint. VI: Fos estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus, quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo (1J. Apostolus enim accipit similitudinem a veris templis; quia enim templum est domus Dei, in qua ipse peculiari modo inhabitat; ideo ipse, ut ostenderet in nobis esse Deum peculiari modo, corpora nostra templum Dei appellavit. Unde Augustinus lib. II. ad Simplicianum quaest. 4. dicit, Davidem orasse ante arcam, quia ibi sacratior, et commendatior praesentia Domini erat. Cum igitur in templis sacratior, et commendatior sit praesentia Domini, ibi certe magis orare expediet, quam alibi.
Secunda ratio, Deus in templo citius exaudit, ut patet ex promissione Dei, III. Reg. IX. quod enim Deus promisit templo Salomonis, sine dubio promisit etiam templis Christianorum; nam quod petiit Salomon cum templum dedicavit, idem petit Ecclesia cum nova templa dedicat, nimirum, ut au¬
res Dei in eo loco sint apertae. Non est autem credibile Deum exaudisse preces Salomonis, et non exaudire etiam preces Ecclesiae suae. Imo hic est modus, quo Deus est in templo peculiariter, nimirum, quia ibi est per exauditionem.
Tertia ratio, quia oratio est res nobilissima, et proinde ei debetur locus nobilissimus, qualis est locus sacer. Ita Basilius lib. II. de Baptismo, quaest. 8.
Quarta, quia in Ecclesia sunt omnia ac-' commodata ad excitandam devotionem, quae orationi maxime necessaria est. Nam altaria, cruces, imagines, reliquiae, ipsi etiam parietes Deo dicati movent ad pietatem; qua? certe alibi non inveniuntur.
Quinta ratio, quia in templis ordinarie praeter Dei praesentiam, quae est ubique, est etiam praesentia mediatoris Christi corporaliter in Eucharistia; quae certe auget spem, et fiduciam orantis; et praeterea non potest non incutere menti religiosae horrorem, et reverentiam; nam, ut Joannes Chrysostomus dicit, homil. 36. in I. ad Corint. ubi est Christus in Eucharistia, ibi etiam non deest Angelorum frequentia; ubi autem est talis Rex, et tales Principes, ibi est coeleste palatium, imo coelum ipsum.
Hinc ad argumenta contraria facile responderi poterit. Ad illud igitur, quod objiciebatur ex Evangelio, respondeo, illa verba: Intra in cubiculum tuum, non posse intelligi simpliciter de cubiculo materiali; nam alioqui Apostolus Domino contradiceret, qui ait: Volo viros orare in omni loco. Et nonne ipse Dominus legitur orasse frequenter in montibus? In cubiculo autem non legitur. Et Ghrysostom. homil. 79. ad popul. dicit, ubique orari posse, etiam in foro; et adfert exempla quorumdam, qui magistratu clamante, et furente pro foribus ejus loci signo crucis muniti, et brevi oratione solo corde ad Deum missa, mox immutaverunt cor magistratus, et propitium habuerunt, quem iratum habituri erant. Dominus ergo Matth. VI. jubet, ut in oratione non quaeramus inanem gloriam, quemadmodum Pharisaei faciebant, qui orabant in angulis platearum, ut viderentur ab ho-* minibus, sed quaeramus Deo placere, et ab illo videri. Quando ergo sic oramus, ut non quaeramus humanas laudes, semper in cubiculo oramus, sive alioqui simus in Eccle-
sia, sive in montibus, sive etiam in ipso foro. Quando autem intramus cubiculum ad orandum, et cupimus videri, tunc sane extra cubiculum orare dicimur, ut pulchre annotat Joannes Chrysostomus in hunc locum.
Porro Ambrosius lib. I. de Cain, cap. IX. Hieronymus in cap. VI.Matth. et Augustinus lib. II. cap. 6. deserm. Domini in monte, intelligunt per cubiculum secretum cordis, ac volunt prohibitas evagationes mentis tempore orationis. Quod verum est. Sed prima expositio est magis litteralis.
Ad secundum dico, Dominum eo loco non loqui de adoratione ratione loci, sed ratione modi. Non enim vult dicere, tempore novaj Legis neminem adoraturum in Hierusalem, vel in montem Garizim, id enim falsum esset; nam Actor. III. Petrus et Joannes etiam post acceptum Spiritum sanctum ascendebant in templum ut orarent, et ab eo tempore usque nunc qui peregrinantur ad loca sancta Palaistinse, adorant Deum in Hierusalem, et in monte Garizim, et in aliis omnibus ejus terne locis.
Sensus igitur verborum Domini est, tempore nova) Legis non adorandum amplius Deum in monte Garizim, id est, non adorandum ritu Samaritanorum, quo utebantur in eo monte adorantes; neque adorandum in Hierusalem, id est, non adorandum ritu Judaico, quo utebantur in templo illo adorantes, sed novo ritu, qui erit in spiritu et veritate, id est, qui non consistet [praecipue in externis, corporalibus et umbraticis caeremoniis, sed in interna et spirituali cognitione, et dilectione Dei; in corde contrito et humiliato. Qua) tamen] adoratio non excludit externum cultum, si ad internum juvandum, vel exprimendum ordinetur. Ita Chrysostomus, Gyrillus, Euthymius, et alii exponunt in commentar, hujus loci; qui illud, in spiritu, opponunt caeremoniis Judaeorum, quatenus corporales erant; illud,
« in veritate, » opponunt iisdem caeremoniis, quatenus umbrae, et figurae erant.
Non male tamen Theophylactus, B. Thomas, et Gajetanus in hunc locum Joannis, illud, In spiritu, opponunt c.ercmoniis Judaeorum corporalibus; illud, In veritate, opponunt errori Samaritanorum, qui adorabant quod nesciebant. Itaque solutio in hoc constitit, quod Domitius velit praecipuum
cultum Christianorum esse spiritualem, et purum ab omni errore: cum praecipuus cultus Judaeorum fuerit externus: cultus autem Samaritanorum fuerit non solun/externus, sed etiam impurus, quia simul Deum Israel, et Deos gentium adorabant.
Sed dices, non videtur verum, prmcipuum cultum Judamrum fuisse externum. Nam Isai. XXIX. arguit Dominus Judaeos, quod labiis orarent, et honorarent Deum, cor autem eorum longe esset ab ipso. Et David Psal. L. sacrificium Deo offert cordis contriti et humiliati.
Respondeo: cultum internum, etiamsi is a Judajis requirebatur, et in quibusdam inveniebatur, esse proprium novi Testamenti, quia internus cultus a spiritu fidei, et charitatis procedit, quae est gratia novi Testamenti, et ex lege veteri nullo modo haberi potest. Sicut enim dicimus, timorem esse legis, amorem Evangelii. et tamen amorem ex toto corde a Judaeis Deus requirebat, et S. Patriarchae et Propheta) Deum ex toto corde dilexerunt, et hac ratione ad novum Testamentum pertinebant. Non enim a littera legis, sed a spiritu gratiae id habebant; ita dicimus cultum externum esse proprium legis, quamvis non placeat [sine interno; cultum internum esse proprium Evangelii, quamvis sine externo esse non posssit; et si aliqui in lege veteri cultu interno Deum coluerunt, ut Deus petebat, id non a lege, sed a gratia novi Testamenti ad quam etiam ipsi pertinebant, habuerunt.
Ad Tertium locum facilis responsio est; cum enim Apostolus ait: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione, vel agit de publica, vel de privata oratione: si de privata, ut Ambrosius, Anselmus, Ilaymo, Thomas, et alii Latini exponunt, tunc sensus est secundum eosdem, non solum in Ecclesia, quamvis ea sit praicipua domus orationis, sed etiam in aliis omnibus locis licitum esse orare Deum, modo turpitudo loci non videatur impedire. Si autem de publica oratione agitur, tunc testimonium hoc pro nobis facit; illud enim, « in omni loco, » significat, in omni loco, ubi ad orandum publice convenitur, id est, in omni Ecclesia.
Quod autem ha:c sit vera expositio, patet Primo ex eo, quod secundum omnes Gra)- cos, et multos Latinos Apostolus ponit illud,
in omni loco, propter Judaeos, qui solum in uno loco, id est, in templo Salomonis orandum censebant. At privatas orationes etiam Judaei ubique faciebant, ut patet ex illo Matth. VI: Amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare: igitur de publica oratione, et de sacrificio agitur, quae solum in templo Salomonis Judaei fieri debere existimabant.
Secundo patet ex eo, quod statim subditur: Similiter mulieres in habitu ornato, etc. quae non possunt intelligi, nisi de ora tione, quae fit in Ecclesia. Cur enim necesse est mulierem convenienti habitu vestiri, cum ad orandum proficiscitur, nisi propter alios, cum quibus orat?
Tertio patet, quia cum dicitur: Volo ergo viros, etc. illud ergo, conjungit hanc sententiam cum initio capitis, ubi dictum est: Obsecro primum fieri obsecrationes, orationes, postulationes, etc.. Quae verba B. Augustinus in epist. 59. ad Paulinum, et omnes Graeci intelligunt esse dicta de publica oratione, quae fit in Missarum celebratione. Adde, quod Basilius lib II. de Baptismo quaest. 8. utrumque locum sic exponit, ut velit Christum, et Apostolum docere voluisse, deinceps non fore locum orationis solum in Hierusalem, sed in toto orbe erigenda templa, et oratoria.
Ad Quartum concedo, Deum esse ubique aliquo modo, sed non omnibus modis; nam certe si Deus esset ubique eo modo, quo est in coelis coram beatis, frustra diceremus: Pater noster, qui es in coelis. Ac ut verba ipsa Calvini refellamus, sciendum est, Calvinum lib. III. Instit. cap. 20. §30, sic loqui: «Cavendum est, ne putetur templum propria esse Dei habitatio, ut ibi aures suas propius nobis admoveat, quemadmodum aliquot saeculis ante putatum est. n Jam vel Calvinus vult Deum non ita proprie habitare in templo, ut ibi concludatur: vel existimat nullo modo posse dici, Deum magis in templo habitare, quam alibi; si primum, recte dicit, sed mentitur, cum ait: « Aliquot saeculis aliter putatum fuisse; » numquam enim Catholici tam stupidi fuerunt: si secundum, loquitur omnino contra Scripturas; nam si Deus esset ubique eo modo, quo est in templis, frustra templum diceretur domus Dei, Isaiae LVI. et alibi passim. Frustra Paulus diceret, nos esse templa Dei, quia Deus in
nobis habitat: et si Deus non loquitur, et audit magis in uno loco, quam in alio, cur, quaeso, in Testamento veteri ordinarie responsa dabat solum ex propitiatorio, quod erat super arcam?
Quarta propositio: « Sacrae domus non solum Deo, sed etiam Sanctis recte aedificantur, et dedicantur. » Probatur conclusio ista quarta ex Conciliis, et veterum testimoniis. Concilium Gangrense in epist. ad Episcopos Armeniae, damnat Eustathium tamquam contemptorem basilicarum sanctorum Martyrum, et canon. 20. nominat Martyrum basilicas. Concilium Cabilonense can. ult. Martyrum basilicas appellat. Concilium Carthaginiense V. can. 14.*vetat, ne aedes ulli Martyri mdificentur,nisi ibi sit aut corpus, aut aliquae ejus reliquiae; aut ibi Martyr habitaverit; aut certe in eo loco passus sit: aliquid enim horum requiritur, ut memoria Martyris dici possit locus aliquis.
Praeterea Patres idem docent, ac primum Graeci. Cyrillus catechesi 1G. meminit Ecclesiae Apostolorum erectae in Hierosolymis in loco, ubi Spiritus sanctus descenderat. Athanasius in epist. ad solitariam vitam agentes, nominat templum S. Quirini. Basilius in Psalm. CXIV, in ipso principio vocat sacrum Martyrum templum. Nazianzenus orat. I, in Julianum scribit Gallum, et Julianum aedem sacram Mamae Martyri ingentibus sumptibus erigere coepisse, et laudat Gallum, quia ex amore sincero id faciebat. Gregorius Nyssenus oratione in Theodorum multa dicit de templo ipsi Martyri dicato. Chrysostomus hom. XXVIII ad populum: « Ad veras, inquit, regias Ecclesias dico, et oratorias aedes, et Martyrum templa, etc. » Et hom. G6. dicit, Constantinum post mortem sanctum janitorem piscatoris, quia sepultus erat pro foribus basilicae S. Petri apud Constantinopolim. Theodoretus lib. VIII ad Graecos, templa olim idolorum, nunc Martyrum esse dicit, Eusebius lib. IV de vita Constantini cap. 58, 59 et 60, dicit templum pulcherrimum Constantinopoli Apostolis a Constantino erectum. Sozomenus lib. VI, cap. 18. meminit templi S. Thomae, quod erat Edessae. Socrates lib. I, cap. ult. meminit Ecclesiae Apostolorum. Evagrius lib. II, cap. 3. meminit templi S. Euphemiae, et lib. III, cap. 8. templi S. Theclae amplissime a Zenone exstructi. Ni-
cephoruslib. XIII, c;ip. 37. meminit templi S. Basilisci. Damascenus lib. IV, cap. 16. asserit templa in Martyrum memoriam aedificanda. Denique exstat liber Procopii de aedificiis Justiniani, ubi plurima templa Martyrum, aliorumque Sanctorum enumerat.
Ex Latinis Ambrosius lib. I. epist 5. ad Felicem Episcopum Comensem: « Ortus, inquit, est sermo de basilica, quam condidit Apostolorum nomine dedicanda. » Hieronymus lib. contra Vigilantium: « Ingredere, inquit, basilicas Martyrum, et aliquando purgaberis. » Ibidem, et in epistola praecedente, et alibi passim meminit basilicarum Apostolorum et Martyrum.
Gaudentius Ambrosii sebalis, tractatu de dedicatione Ecclesia;: « Ut venerandas Sanctorum reliquias haberemus, Deus noster tribuit; deinde ut hanc honori eorum fundaro basilicam valeremus, ipse largitus est, etc. »
Augustinus lib. de cura pro mortuis cap. 1, meminit basilicae S. Felicis: « In beatissimi, inquit, Felicis basilica poneretur, etc » Et lib. I. Civit. Dei cap. I:« Testantur hoc, inquit, Martyrum loca, et basilicae Apostolorum, etc. » Et lib. XX. contra Faustum cap. 21: « Populus Christianus memorias Martyrum religiosa solemnitate concelebrat. » Et lib. VIII. Civit. Dei cap. 26. « Sed hoc videtur dolere, quod memoriae Martyrum nostrorum, templis eorum, delubrisque succederent. » Auctor libri de Ecclesiasticis dogmatibus cap. 73, Martyrum basilicas devote adeundas dicit. Paulinus natali I. S. Felicis dicit, se optare, ut possit servire S. Felici in ejus basilica purganda, et custodienda.
Et foribus servire tuis, tua limina mane Munditie curare fines, et nocte vicissim Excubiis servare piis, et munere in isto Claudere promeritam defesso corpore vitam.
Victor Uticensis lib. I. persecutionis Wandalicce scribit, apud Carthaginienses duas amplas basilicas S. Cypriani fuisse. Gregorius lib. II. Dialogor.cap.8. scribit, a S. Benedicto in monte Cassino duo fana Apollinis versa in oratoria Sanctorum, unum Martini, * alterum Joannis. Liber Pontificalis testatur Syl vestrum dedicasse basilicas a Constantino extructas, unam Petro, alterum Paulo,
tertiam Joanni, quartam Laurentio, et alias: Liberium B. Mariae; Damasum aliam S. Laurentio; Innocentium S. Gervasio et Protasi; Sixtum B. Mariae et S. Laurentio; Lednem S. Cornelio; Gelasium S. Euphemiae; Symmachum S. Andrea;; Joannem I, S. Philippo et Jacobo; Pelagium II, S. Laurentio; Gregorium S. Agathae; Bonifacium
IV, B. Mariae, et omnibus sanctis. Qui omnes Pontifices, excepto Gregorio et Bonifacio, ante mille annos floruerunt.
Secundo probatur ratione a simili, ex divinis litteris. Templum Salomonis non solum fuit erectum ad sacrificia, et orationes, sed etiam ad conservandam arcam Domini, ut patet ex lib. I. Paralip. cap. XVII. ubi David volens aedificare templum, dicit ad Nathan: Vides, quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei sub pellibus. Item lib. I. Paralip. cap. XXVIII. David dicit: Cogitavi, ut cedi fi carem domum, in qua requiesceret arca fatderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri Idem patet ex lib. II. Paralip. cap.
V. ubi templo exstructo introduxerunt arcam in illud cum magna celebritate, et ex Ps. CXXXI. ubi dicitur David vovisse votum Deo de aedificanda domo arca; Dei. Ubi etiam legimus, ingredere Domine in requiero tuam, tu et arca sanctificationis tuae.
Sed idem honor, vel etiam major debetur sacris reliquiis Christi, et Sanctorum, quam arcae illi Mosaicae: Nam de sepulehro Domini Hieronymus ait epist. 17. ad Marcellam: « Venerabantur quondam Judaei sancta Sanctorum, quia ibi erat arca. Nonne tibi venerabilius videtur sepulchrum Domini? » Ergo sicut super arcam exstrui potuit aedes, ita etiam super Christi sepulchrum: quod si super Christi sepulchrum, certe etiam super sepulchra Sanctorum: Nam eadem est ratio omnium, solum enim differunt secundum magis et minus. Praeterea, quod reliquiae Sanctorum sint venerabiles eo modo, quo arca Domini, probatur: Nam arca quatenus lignea erat, nullum honorem merebatur, sed ideo venerabatur, quia representabat sedem Dei, et quia per eam Deus loquebatur; At corpora Sanctorum fuerunt vivae sedes Dei, et viva organa, per quae Deus locutus est; Nam I. Corinth. VI. dicitur: Membra nostra templum sunt Spiritus sancti. Et II. Corinth. XIII. dicitur: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? Ergo licebit etiam exstruere sacras ®des ad Sanctorum sepulchra ornanda, et conservanda; et hoc est, Sanctis dedicare basilicas.
Dices; Ergo saltem Angelis, etB. Virgini, et Sanctis, quorum non habemus reliquias, non licebit exstruere basilicas.
Respondeo, nomine reliquiarum non solum intelligi ossa, et vestes, sed etiam loca, ubi Sancti passi sunt, vel ubi habitaverunt, aut aliquid pr®clari gesserunt. Et hoc modo exstructa) fuerunt Cypriano duae basilicae, teste Victore lib. I. una, ubi passus erat; altera, ubi jacebat corpus ejus. Similiter hoc modo exstructae sunt multae Ecclesia) B. Mariae, vel Angelis in locis, ubi apparuerunt, vel miracula aliqua ostenderunt. Addo etiam, posse erigi basilicas ad Sanctorum memoriam conservandam per imaginem, per ipsum solum nomen. Nimirum potest erigi basilica S. Petro, ut qui 'ingrediuntur, admoniti imagine ibi depicta, vel ipso templi nomine, recordentur S. Petri, cumque in eo loco tamquam patronum colant, et deprecentur. Neque hoc est contra Concilium Carthaginiense V, canone 14. quod statuit, ut nulla memoria acceptetur, nisi ibi sint reliquiae ejusdem Sancti, vel constet ibi eum esse passum, aut habitasse; Nam Concilium non vult prohibere simpliciter, ne exstruatur basilica sine reliquiis ejusdem Sancti, cui basilica dicatur sed vult, ut non habeatur pro tali memoria Martyris, in qua credantur esse ejus reliquia), nisi fidelissima historia constet, rem ita se habere.
Jam ad argumentum in oppositum dua) solutiones sunt. Prima, quorumdam recentiorum, qui quia non distinguunt inter templum, et basilicam, existimant sacras sedes non posse proprie erigi, nisi Deo, quemadmodum sacrificia non offerentur, nisi Deo. Quia tamen plurima sunt templa, quae dicantur Deo, ut possint inter se aliquo modo distingui, dicunt denominari a Sanctis, non quod cis erigantur, sed quod in illis templis precipue colantur eorum memoriae, et ipsi in illis locis patroni invocentur.
Quando igitur legunt in veteribus, vel audiunt in communi sermone vocari templum, vel basilicam S. Petri, vel Pauli, vel aliorum; dicunt debere exponi hoc modo: haec basilica, vel templum est S. Petri, id est, est
templum dicatum Deo in memoriam et nomen S. Petri; vel dicatum est Deo, ut ibi oretur Deus per intercessionem S. Petri: quemadmodum Missa quaedam dicitur S. Petri, non quod ipsum sacrificium offeratur Petro, sed quod offeratur Deo in gratiarum actionem pro gloria S. Petro collata, et simul interpelletur Petrus tamquam patronus, et advocatus apud Deum. Quae sane pia est expositio, et conformis ritui Ecclesia), qui servatur in consecratione templorum; Nam aliquoties Pontifex in ea ceremonia dum preces fundit, dicit, se consecrare templum in honorem Dei, et nomen talis, vel talis Sancti.
Altera solutio admittit sacras domos ipsis Sanctis vere et proprie aedificari, non tamen sub ratione templi, sed basilicae, vel memoriae, Est enim observandum secundum veterum Patrum doctrinam, templum et basilicam non esse synonima, et licet de eadem domo saepe dicantur, tamen dici sub diversissimis rationibus. Nam sacra aedes proprie templum dicitur, quatenus erigitur ad sacrificia; eadem sacra cedes dicitur basilica, quatenus erigitur ad ornatum sepulcri alicujus Sancti, et commoditatem visitantium ejusmodi reliquias. Basilica enim non dicit relationem ad sacrificia: Nam etiam Regum palatia dicuntur basilicae, ut patet Esther V. imo ea palatia proprie dicuntur basilicae, et inde nomen translatum est ad Martyrum aedes significandas. Quod etiam videmus in altaribus; Nam unus, et idem lapis dicitur altare, quatenus in eo sacrificatur Deo; et idem dicitur tumulus, vel sepulcrum quatenus tegit ossa Martyris alicujus. Omnia enim altaria sunt sepulcra Sanctorum: et sicut lapis ille vere dicatur sancto non sub ratione altaris, sed sub ratione sepulcri: ita domus aliqua vere dicatur sancto non sub ratione templi, sed sub ratione basilica). Et quemadmodum idololatria esset erigere Sanctis altaria, ot tamen non est idololatria erigere illis lapideos tumulos: ita idololatria esset erigere Sanctis templa sub ratione templi; non tamen idololatria est erigere illis Basilicas. Sicut etiam non est idololatria donare Sanctis thecas aureas, vel argenteas quibus includantur reliqui® eorum. Nihil enim aliud sunt basilic®, quam magn® quaedam thec®, quibus minores theca), et ipsa sepulcra clauduntur.
Ex quibus sequitur, aliter dici Missam S. Petri, aliter basilicam S. Petri; nam Missa non offertur ullo modo S. Petro, nec primario, nec secundario: at basilica vere aedificatur S. Petro, si non primario, et saltem secundario.
Esse autem hoc discrimen inter templum, et basilicam, probari potest ex Patribus. Augustinus enim clarissime testatur, templi electionem esse cultum latYiae soli Deo debitum lib. I. contra Maximinum, et lib. contra serm. Arianorum: et idem Augustinus conjungit templum cum altari et sacrificio lib. VIII. de Civitate Dei cap. ult. docens cui convenit unum eorum, et alia convenire, et contra; tamen in iisdem locis Augustinus fatetur, memorias recte Martyribus aedificari, et precipue locus notandus est lib. XXII. de Civit. Dei cap. 10. ubi sic ait: « Nos autem Martyribus nostris, non templa sicut Diis, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus. » Idem Augustinus nusquam dicit templa Martyrum: et tamen passim dicit basilicas Martyrum, quod etiam in aliis Latinis Patribus observare licet.
Porro Graeci dicunt quidem templa Martyribus fabricari, vel dedicari, ut patet ex Basilio in Ps. CXIV. ubi vocat, ispm rc5y iLupTUfiuv, et similiter loquuntur Nyssenus, et alii; tamen certum est eos intelligere materialiter, id est, domum illam, quae dicitur templum, fabricari Martyribus, non tamen sub ratione templi ad sacrificia, sed basilicae, ad ornandam memoriam ipsorum Sanctorum.
Quod autem ipsi etiam intelligant, sacras sedes exstrui Martyribus, efr non solum Deo, in eorum memoriam, sicut sacrificium offertur Deo in eorum memoriam, probatur; nam ipsi simpliciter asserunt sedes exstrui Martyribus, et tamen nusquam dicunt sacrificium offerri Martyribus, imo hoc simpliciter negant, ut patet exTheodoreto lib. VIII. ad Graecos: ergo aliter existimabant sedes, aliter sacrificium ad Martyres pertinere. Neque obstat ritus consecrationis; nam cum dicitur, templum sacrari ad honorem Dei, et nomen Martyris, agitur de consecratione templi, ut templum est.
De dedicatione et consecratione Ecclesiarum.
Magdeburgenses Cent. IV. cap. 6. coi. 407. et sequentibus, tria in dedicationibus reprehendunt. Primo, quod templa a nobis cum ingenti laetitia, et celebritate dedicentur, quod ortum esse dicunt ex *axo£»illa Judaismi, et esse rursum introducere Judaismum in Ecclesiam.
Secundo, quod utamur tot caeremoniis in con#cratione templorum; Nain praeter alias, quaidam sunt quoe non videntur posse excusari a superstitione et magia. Nam primo pinguntpr duodecim cruces, et ante singulas accenduntur singulae lampades; deinde pulsatur templum, et aperitur. Tum describitur in pavimento super cineres ad hoc sparsos, baculo pastorali alphabetum Graecum ab uno angulo ad alium; et rursus alphabetum Latinum ab alio angulo ad alium, ita ut inde crux fiat. Tum fit mixtura ex aqua, vino, sale, et cineribus, et inde aspergitur templum; ac demum templum et ara Chrismate inunguntur.
Tertio arguunt, quod putemus, templa # esse loca sanctiora caeteris: quod etiam reprehendit Calvinus lib. III. Instit. cap. 20.
§ 30. Nos ergo juxta eorum reprehensiones, tres sententias subjiciemus.
Prima sit: « Merito templa Dei, cum ingenti laetitia et solemnitate dedicantur. » Probatur primo ex testamento veteri, ubi legimus celeberrimam dedicationem tabernaculi et altaris, Num VII. Item ter legimus factam templi dedicationem cum ingenti laeti tia et celebritate. Primo a Salomone lib. II. Paralipomen. cap. VII. Secundo ab Esdra, lib. 1. Esdrae cap. VI. Tertio a Machabceis, cum post profanationem iterum esset renovatum, et sanctificatum lib. I. Machab. cap. IV. ad quam solemnitatem, quae annis singulis iterum agebatur, Christum etiam accessisse scribit Joannescap. X.
Sed hoc argumentum adversarii putant esse potius contra nos, quia videmur Judaizare, cum id facimus quod illi faciebant, quantum ad ejusmodi caeremonias attinet. At revera pro nobis est argumentum, siquidem caeremoniae propriae Judaeorum, et quae cessaverunt, nec servari possunt sine peccato, sunt illae, quae institutae erant ad aliquid significandum futurum in Christo, vel in Ecclesia. Illae enim si nunc servarentur, falsam haberent significationem, et proinde falsa; fidei protestationes essent. Ut quia agnus Paschalis significabat Christi passionem futuram, si quis nunc agnum eo ritu immolaret, profiteretur Christum nondum esse passum, quod est contra veram fidem. At casremonioe, quae fundantur in ratione naturali, ut flectere genua, tundere pectus, et similes, non sunt propriae Juda;orum, etiamsi ab illis quoque adhiberentur; nec ad legem caeremonialem, sed ad moralem pertinere videntur.
Porro talem esse templorum dedicationem, patet primo, quia non legitur Deus instituisse hanc caeremoniam: sed Salomon, Esdras et Machabaei, natura duce, putaverunt convenire, ut de perfecto templo gratias Deo referrent, et cum publica laetitia auspicarentur usum templi.
Secundo, quia vere natura hoc docet, ut ad finem magnorum operum homines gaudeant, et Deo gratias agant; et similiter quando incipiunt re aliqua nova uti, Deum invocent, et cum laetitia opus aggrediantur. Iioc autem fit in dedicatione templi: Nam exultamus, et Deo gratias agimus, quod templi fabricam completam videamus, et rursum cum laetitia et faustis imprecationibus aggredimur usum ipsius templi.
Tertio, quia natura docet, celebrandos esse dies natales magnorum virorum; id enim etiam Ethnici faciebant: et apud nos celebratur singulis annis creatio Pontificis Maximi. Unde sunt sermones aliquot B. Leonis in anniversario suae assumptionis. Cur non eodem modo celebrari poterit natalis templi, quae est res publica, et magna, et toti Ecclesiae utilissima?
Adde ultimo, quod Deus ipse exemplum dedicationis dedisse videtur, cum expleto opere suo, in signum laetitiae diem septimum benedixit, et sanctilicavit, et nihil operando festum diem egit.
Secundo probatur ex praxi Ecclesiae et veterum traditione. Eusebius lib. IX. hist. cap. 10:« Festivitates, inquit, a nostris frequentissime gerebantur, cum omni laetitia et exultatione, per urbes, et loca singula Ecclesiarum dedicationibus celebratis. Congregabantur in unum Sacerdotes, nec pigebat etiam longe positos convenire, quia nullum
longum videbatur spatium charitati. » Idem lib. IV. de vita Constantini, scribit, Constantinum ad consecrationem et dedicationem aedis, quam Hierosolymis Martyribus exstruxerat anno imperii sui 30. convocasse universam Synodum, quae Tyri convenerat etc.
Athanasius in Apologia ad Constantium:
« Illud, inquit, et a beatae memoriae Alexandro, aliisque Patribus. actum est, qui populi conventus habuere, et absoluto opere agendis Deo gratiis dedicationem celebraverunt. Hujus ergo dedicationis te, Imperator, auctorem esse oportet. Locus enim ille exa;dificatus praesentiam tuse pietatis requirit; hoc enim ei solum deest ad plenum ornatum. Hoc igitur ut adimpleas, ut vota tua Domino, cui hanc domum construxisti, reddas, omnium vota optant et suspirant etc. » Ibidem pro dedicatione Ecclesiae adfert exemplum Esdrae ex Testaimento veteri.
Basilius In Psal. CXIY. initio reddit causam, cur serius venerit ad Ecclesiam dedicandam, ubi populus a media nocte usque ad meridiem exspectaverat: « Si vero, inquit, oportet, etiauu nos pro nobis ipsis rationem reddere morse ac longioris nostrae absentiae, causam adferimus, quod alteram huic aequalem Dei Ecclesiam non modico intervallo a vobis distantem, ministerio nostro curantes, tempus hoc diei consumpsimus. » Hunc locum, qui forte ambiguus posset videri, fatentur Magdeburgenses Gentur. IV! cap. 6. coi. 408. de templi dedicatione intelligendum.
Gregorius Nazianzen. orat, in novam Dominicam sic incipit:«De encoeniis honorandis lex vetus est, eaque praeclare constituta.». Chrysostomus quoque sermonem habuit in encoeniis, tom. III. Sozomenus lib. IY. c. 13. scribit, Basilium Ancyranum ad templi' dedicationem plurimos Episcopos invitasse.
Ambrosius lib. I. epist. 3. ad Felicem, dicit, s’e et ipsum Felicem ad Basilicae dedicationem a Bassiano invitatum. Et in epist. ad Sororem, quae habetur inter sermones, num. 92:« Cum, inquit, Basilicam dedicassem, multi tamquam uno ore interpellare coeperant, dicentes: Sic in Itomana Basilica dedices. Respondi, faciam, si Martyrum reliquias invenero etc. »
Gaudentius tractatu de dedicatione, dicit, convenisse multos Episcopos ad celebritatem dedicationis Ecclesia;, quae Brixiae erecta fuerat in honorem reliquiarum Jo annis Baptista;, Andrea;, Thomae, Lucae, Gervasii,
Protasii, Celsi, et quadraginta Martyrum.
Augustinus quinque sermones ad populum habuit in celebritate dedicationis templi, qui sunt inter sermones de tempore 231, 252, 253, 254, 255, et 256.
Gelasius Papa epist. I. ad Episcopos Lucaniae et Aprulii, cap. 6:« Basilicas, inquit, noviter institutas, non petitis ex more praeceptionibus dedieare non audeat. » Item cap. 27. alia quaedam constituit in dedicatione Ecclesiarum servanda. Felix IY, qui etiam ante mille annos sedit, in epistola sua decretali prolixe de hac re disserit, ac inter alia sic ait: « Solemnitates vero dedicationum Ecclesiarum per singulos annos celebrandae sunt etc. »
Prosper par. III. cap. 38. de promissionibus Dei, testatur se interfuisse cum apud Carthaginem dedicaretur insigne quoddam templum, quod olim Gentilium fuerat; in cujus frontispicio divinitus scriptum invenerunt magnis atque aeneis litteris: Aurelius Pontifex dedicavit. Quod praesagium omnes mirabantur, cum viderent ab Aurelio Episcopo Carthaginiensi fieri, quod tanto antea praedictum fuerat.
Gregorius lib. III. Dialogorum, cap. 30. scribit, tempore suo dedicatam Basilicam non sine divinis miraculis, quibus indicaretur, Deo placuisse eam dedicationem. Bernardus sex sermones habuit de dedicatione templi. Rupertusin cap. XXVIII. Genes, probat, rectefieri festivas dedicationes. Ilugo de S. Victore, lib. II. de Sacramentis, par. 5. cap. 2. et 3. Isidorus lib. I. de officiis, cap. 35. Rabanus lib. II. c. 45. de institutione Clericor. Amalarius in lib. de ordine Antiphonarii, B. Ivo in serm. de consecrat, templi, et Walfridus de rebus Ecclesiasticis, cap. 9. qui omnes de dedicatione Ecclesioe tractant, tamquam de re antiquissima, cum tamen etiam ipsi antiqui sint auctores.
Secunda propositio: « Merito ab Ecclesia variis precibus et caeremoniis templa consecrantur. » Probatur Primo Scriptura? testimonio. Siquidem ex Scriptura habemus consecrationem templi, vel altaris, in statu natura?, legis, et gratia?. In statu naturae, Jacob cap. XXVIII. Genescos, erexit lapidem, ut ibi sacri fi caret, eumque consecravit fundens oleum desuper, et inde eum locum appellavit Bethel, id est, domum Dei; et c. XXXV, monitus a Deo, ut faceret altare, rursus ibidem erexit lapidem, eumque inungendo consecravit, et libavit super eum
libamina. Certe hoc non pertinet ad magiam, cum laudetur hoc factum ab omnibus, et constet placuisse Deo. Nec etiam pertinet ad caeremonias legis, qua? adhuc data non fuerat. Cur ergo non liceat nobis idem facere?
Deinde in statu Legis videmus Mosem consecrasse oleo sacro, aliisque caeremoniis tabernaculum, altare, et omnia ejus vasa. Exodi cap. XL. et Num. VII. quas etiam ca?remonias certum est non fuisse magicas. Et licet caeremonia? fuerint veteris legis, tamen quia non erant propriae ejus, quippe quae in oratione fundantur, nihil obstat, quominus a nobis etiam assumi possint.
In statu Evangelii non habemus tam expressa testimonia Scripturae, interim tamen ex eo, quod Paulus in priori epistola ad Corinthios cap. XI, Corinthios arguit tamquam Ecclesiae contemptores, quia in Ecclesia comedebant, satis innuitur, tunc etiam Ecclesiam aliquo modo sacratam fuisse. Cur enim Ecclesiam contemnere dicitur, qui in ea actionem alibi licitam exercet, nisi propter aliquam ejus loci consecrationem? Et confirmatur ex Dionysio Areopagita, qui tempore Apostolorum vixit; et lib, de Ecclesiastica hierarchia, cap. 5. par. 1. aperte docet, altaria sacro oleo inungi, et consecrari ab Episcopo debere.
Secundo, probatur ex decretis Conciliorum antiquorum. Nam Concilium Carthaginiense V, can. 6. sic habet: « Siraiter et de Ecclesiis, quoties super earum consecratione haesitatur, agendum est, id est, ut sine ulla trepidatione consecrentur. » Item Agathense Concilium cap. 14:« Altaria placuit non solum unctione Chrismatis, sed etiam sacerdotali benedictione sacrari. » Idem patet ex Concilio II Bracarensi can. G. Item ex decretis Pontificum Gelasii et Felicis IV, supra citatorum, et Joannis I. in epist. ad Episcopos Italiae, Alia decreta vide apud Gratianum de consecr. dist. I. ubi etiam adfertur canon Nicaeni Concilii; et alius Concilii Hipponensis, quod plenarium totius Africae fuisse testatur Augustinus lib. 1. Retractat, c. 17. quamquam isti canones modo non exstant, nisi apud Gratianum.
Tertio, probatur ex Patribus citatis in priore conclusione; nam major pars eorum meminit etiam consecrationis, et caeremoniarum, quibus uti solemus in consecratione templi et altaris.
Quarto, probatur ratione desumpta ex fine illarum caeremoniarum. Finis enim pnecipuus est ad significandum templum illud Deo et sacris actionibus dedicari, neque esse domum profanam, sed sacram. Nam etiamsi ista dedicatio essentialiter consistat in voluntate, et intentione dedicationis: tamen necesse est, ut hsec intentio et voluntas signis externis prodatur aliis hominibus. Quomodo etiam humani contractus consistunt in intentione et voluntate contrahentium: tamen ut innotescat voluntas, et ut firma et rata sint, non solum proferuntur verba, sed etiam multse adhibentur caeremoniae ut patet in nuptiis, in coronatione Regum, in militia etc.
Quoniam ergo templum dedicatur Christo, ideo ad hoc significandum pingitur signum ejus, id est, crux. Pinguntur autem cruces num. 12. ita inter se distantes, ut totum templum occupent; et ad singulas, lampades singulae accenduntur, ad significandum, quod Apostoli 12 hoc vexillum Christi per totum orbem terrarum portaverunt, et sua praedicatione mundum illustrarunt.
Et quia templum non debet esse profana et communis domus, sed sacra; ideo ad hoc significandum inungitur. Oleum enim est communissimum et evidentissimum symbolum consecrationis. Quia enim est liquor nobilissimus, quippe qui omnibus supereminet, et maxime omnium penetrat, et sanat, ac roborat. Ac demum res illustres facit: ideo placuit omnibus Gentibus, et ipsi etiam Deo, illo uti ad consecrationem significandam.
Quia rursus templum destinatur divinis sacrificiis, et orationibus, aliisque sanctis et puris actionibus, non autem sordibus, et tenebris negotiorum saecularium, ideo ad hanc munditiem et claritatem significandam aspergitur aqua, thus adoletur, cerei accenduntur.
Quia sacratur etiam templum ad concionandum, et docendam fidem, quae est fundamentum totius justitiae; ideo describitur alphabetum in pavimento. Describitur autem Graece et Latine, quia illis linguis praedicata est fides, et illis lipguis utebatur tota fere Ecclesia eo tempore, quo hae caeremoniae sunt institutae.
Et quia in templo non solum docentur homines, sed etiam moventur et •inflammantur ad virtutem, et vitae novitatem; idcirco sit illa mixtio aquae, cineris, salis, et vini, ut infra dicemus.
Quia denique ex templo Diabolus ejicitur, neque ibi habitare sinitur, sed e contrario oratur Deus, advocantur Angeli, aliique Sancti, ut in eo loco habitare dignentur; ideo pulsatur ostium, et jubetur Diabolus recedere, et rcliquire Sanctorum introducuntur.
Alius finis harum caeremoniarum est, ad significandum Christum, et Ecclesiam. Ecclesia enim materialis, Ecclesiam spiritualem designat: altare vero significat Christum; hinc igitur altare fit ex lapide, et inungitur, et summo loco ponitur, et sub ipso absconduntur reliquiae: quia Christus dicitur petra, I Corinth. X. et unctus fuit Spiritu sancto, prae consortibus suis, Psal. XLIY: Et caput est totius Ecclesiae, Coloss. I.' Et in ipso abscondita est vita et gloria Sanctorum. Coloss. III. Unde etiam in coelo vidit Joannes animas Sanctorum sub altari. Apocal. YI.
Porro caeremoniae, quse fiunt in ipsa consecratione, totum, progressum fidelium demonstrant. Nam primo loco pulsatur, et aperitur templum baculo pastorali ab Episcopo, quia praedicatores potestate a Christo accepta, corda infidelium pulsant, et ad fidem suscipiendam aperiunt.
Secundo, ingressus Episcopus eodem baculo describit in pavimento cinere consperso alphabetum, quia praedicatores eadem potestate in cordibus pcenitentium inscribunt rudimenta fidei, eosque Catechumenos faciunt.
Tertio, aspergitur templum aqua, et cerei accenduntur, quia post Catechismum sequitur Baptismus, quod est Sacramentum illuminationis.
Quarto, in parietibus pinguntur et inunguntur cruces (nam etiamsi cruces ante initium consecrationis factae sunt, tamen hoc tempore fieri debuissent; sed antea factae sunt propter commoditatem, nimis enim diu exspectaretur, si in ipsa consecratione pingerentur) ad significandam confirmationem, quae post Baptismum cruce et chrismate perficitur.
Quinto, fit mixtio quaedam aquae, cineris, salis, et vini, quia tota vita fidelium consumi debet in mortificandis vitiis, et vitae novitate quaerenda, et retinenda. Nam aqua significat hominem, qualis est ex se post peccatum; est enim frigidus et insipidus. Cinis significat poenitentiam et mortificationem vitiorum. Sal saporem. Et vinum laetitiam et fervorem novae vitee.
Sexto, agitur dies festus cum laetitia, finita consecratione, quia post finem hujus vitae fideles intrabunt in gaudium Domini, ubi perpetuo laetabuntur. Haec et similia vide apud Augustinum et Bernardum in sermonibus de dedicatione; et apud Hugonem, Ivonem, et Rabanum supra citatos, qui sigillatim explicant rationes harum caeremoniarum.
Tertia propositio: « Templum consecratum, merito sanctum et venerabile, ac divina quadam virtute praeditum existimari debet. » Probatur, Primo, ex relatione ad Deum; Templum est dedicatum Deo, ergo est res Dei, ergo sanctum est; nam omnis res Deo dicata, eo ipso est sancta, Levit, ult.: Animal quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit. Et infra: Quidquid semel fuerit consecratum Domino, sanctum Sanctorum erit. Matth. XX111: Yce vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est; qui autem juraverit in auro templi, debet. Stulti, et cceci, quid enim majus est aurum, an templum, quod sanctificat aurum? Ubi Dominus vult templum lapideum nobilius esse ipso auro, quod videlicet auro communicet sanctitatem; nam licet lapides sint absolute inferiores auro, tamen ratione relationis ad Deum, lapides illi, qui templum efficiunt, sunt longe nobiliores etsanctiores auro. Unde Augustinus lib. IV. cont. Cresconium, cap. 40: « Deo, inquit, omnipotenti, parietes consecratos, Ecclesiam venerandam, quasi quadam obsessione credidit retinendam. »
Secundo, probatur ex precibus et benedictione Episcopali; nam ut ait Apostolus, I Tim. IV: Nihil abjiciendum est, quod cum gratiafum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Jam si cibi sanctificantur per verbum Dei et orationem, cur non etiam templa sanctificabuntur, quae per sacras’ personas publicis precibus et benedictione consecrantur? Praeterea sanctificante Salomone templum, Deus etiam sanctificavit, ut ipse dicit, III Regum IX: Exaudivi, inquit, orationem tuam, et sanctific.avi domum hanc, equam cedi f casti. At non minus efficaces sunt preces Ecclesiae, quam Salomonis.
Tertio, probatur ex iis, quae sunt in templo; nam locus rerum sanctarum, sanctus quoque sit necesse est, ut patet ex illo, Exod. III: Locus, in quo stas, terra sancta est.
Jam vero in templis sunt multae res sanctae. Primo, crux, et imagines Christi et Sanctorum. Secundo, reliquiae Sanctorum. Tertio, praesentia corporis Domini in Eucharistia. Quarto, praesentia Angellum; credibile enim est, aut semper, aut frequentissime in templis Angelos adesse. Quare Josephus lib. VII. de bello Judaico, cap. 12. scribit, in templo Salomonis paulo ante, quam everteretur, auditas voces: Migremus hinc, quas Angelorum fuisse, deserentium eum locum, communis opinio est. Et B. Chrysostomus homil. 1. super illa verba Isaiae: Vidi Dominum sedentem etc. dicit, Angelorum multitudine vallari sacram mensam in Ecclesiis. Quinto denique, adest Deus ipse per singularem quamdam protectionem et virtutem, in cujus rei signum quando tabernaculum a Mose dedicatum est, Exod. ult. mox caligo, seu nubes quaedam gloriae Domini tabernaculum texit. Similiter fecit, cum templum a Salomone dedicatum est: Nebula enim glorice, implevit domum Domini. Idem etiam suo tempore accidisse Ecclesiae consecratae scribit Gregorius lib. III Dialogor. cap. 30: « In magna, inquit, serenitate aeris super altare Ecclesiae nubes ccelitus descendit, suoque illud velamine operuit, omnemque Ecclesiam tanto terrore ac suavitatis odore replevit, ut parentibus januis nullus illuc praesumeret intrare. » In lib. quoque II. Machab. cap. 3. legimus, dixisse Heliodorum: « In loco illo est vere Dei virtus quaedam; nam ipse qui habitat in coelis, visitator et adjutor est loci illius. »
Quarto, probatur ex absentia Daemonis; nam sicut templa Gentilium polluta sunt, et immunda, quia sunt domicilia Daemonum, ut patet ex Gregorio lib. III. Dialogor. cap. 7. ita e contrario, templa Dei sancta sunt, quia Daemonibus carent. Idem enim Gregorius lib. III. cap. 30. Dialogor. scribit, post consecrationem templi, quod antea Arianorum fuerat, Diabolum inde egressum sensibiliter in specie suis, maximo strepitu excitato. Et sicut domus Principum asyla sunt, nec ibi lictores ulli manus injicere audent, ita etiam in templo Dei, Daemones non sinuntur grassari eo modo, quo in aliis locis.
De ornatu templorum.
Ornatus templorum partim in ipsa fabrica consistit, partim in imaginibus, crucibus, calicibus, vestibus, aliisque i(l gsnus ornamentis. Reprehendunt hunc ornatum, tam veteres Petrobrusiani, et Wiclefistse, quam etiam Lutherani et Calvinistaj, locis initio notatis. Argumenta illorum haic Sunt.
Primum, ex Hierem. VII: Nodte confidere in verbis mendacii dicentes, templum Domini, templum Domini. In quem locum ita scribit Hieronymus: « Prajcepit, inquit, et tunc populo Judaeorum, et hodie nobis, qui videmur in Ecclesia constituti, ne fiduciam habeamus in aediliciorum splcndqre, auratisque laquearibus, et vestitis paridibus marmorum crustis, et dicamus, temjlum Domini, templum Domini est. »
Secundum, ex Hieronymo in epist. adNepotianum: « Multi aedificant parjetes, et columnas Ecclesiae substruunt; narmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur. » Et infra: « N’eque mihi aliquis opponat dives in Judaei templum, mensam, lucernas, thuribula, pitellas, scyphos, mortariola, et caetera, exauro fabrefacta. Tunc haec probabantur a Domino, quando Sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecudum erat redemp;io peccatorum; nunc vero cum pauperhtem domus suae pauper Dominus dedicarit cogitemus crucem ejus, et divitias lutum lutabimus. » Et infra: «Aut aurum repudienus cum caeteris superstitionibus Judaeorun, aut si aurum placet, placeant et Judan )tc. »
Tertium, ex Ambrosio lib. 11. de officiis, cap. 28: « Melius fuerat, iaqut, ut vasa viventium servares, quam metallirum. His non potest responsum referri. Quid tnim diceres? timui ne templo Dei ornatus desset. Responderet, aurum Sacramenta noriiquaerunt, neque auro placent, quae auro ion emuntur; ornatus Sacramentorum redenptio captivorum est. »
Quartum, ex Aeacio, de qur Socrates lib. VII, cap. 21. refert, qui cun; accusaretur,
quod sacra vasa vendidisset propter pauperes, respondit: « Deus noster neque discis, neque calicibus eget, quia non comedit, neque bibit. »
Quintum, ex Hilario in epist. contra Auxentium: « Male, inquit, parietum vos amor coepit, male Ecclesiam Dei in tectis, aedificiisque veneramini. »
Sextum, ex Lactantio, qui lib. II, cap. 4. laudat Persium, quod scripserit, non debere aurea vasa templis inferri: « Egregie, inquit, sapienterque sensit. »
Septimum, ex Bernardo, in Apologia ad Gulielmum Abbatem prope finem: « 0 vanitas vanitatum, sed non vanior, quam insanior: fulget Ecclesia in parietibus, et in pauperibus eget: suos lapides induit auro, et suos filios nudos deserit. »
Octavum, ex Chrysostomo, qui homil.51. et 81. in Matth. docet, melius esse dare eleemosynam, quam ornare templum, et refellit argumentum, quod pro nobis fieri solet.
His addunt rationes. Prima ratio est, quia Christus semper amavit et docuit paupertatem.
Secunda, quia otiosum et supervacaneum est aurum in templis; nam nec ipsi parietes sentiunt ornatum illum, nec eo indigent ad finem, ad quem exstructi sunt. Unde Persius:
Dicite Pontifices, in sancto quid facit aurum?
Tertia, quia non tantum non prodest, sed etiam obest splendor ille templorum; nam avocat mentem, et distrahit a spiritualibus cogitationibus.
Quarta, quia melius est templa viva ornare, quam mortua; numquam autem desunt pauperes, qui templa sunt viva, et qui egent non solum ornatu, sed etiam necessaria sustentatione.
Quinta, quia in judicio non damnabitur, qui templum non ornaverit auro et argento, sed qui in paupere Christum non aluerit. Haec sunt igitur illorum argumenta, quae etsi magnam vim habere videantur, nihil tamen adversus veritatem poterunt; nihil enim potentius veritate. Porro solutiones horum argumentorum in hoc eodem capite, post explicatam, et confirmatam sententiam Ecclesiae ad ferentur.
Sit igitur prima propositio: « Opus bonum et pium ex genere suo est, ingentibus sumptibus templa Dei radilicare aut ornare. » Probatur Primo, ex Testamento veteri; nam Deus voluit, tabernaculum ornatissimum esse, ita ut omnia fere instrumenta sanctuarii aurea essent, usque ad emunctoria Lampadum. Cortinas autem tabernaculi, et vestes Sacerdotis esse voluit pretiosissimas, ex serico, bysso, purpura, gemmis etc. et ne deessent artifices, donavit sapientiam et artem ad omnia illa facienda certis quibusdam viris. VideExod. XXV, XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX, XXX, XXXI, XXXV, XXXVI, XXXVII, XXXVIII et XXXIX. Deinde Num. VII. singuli Principes obtulerunt in ornatum tabernaculi immensa donaria auri et argenti. David paravit in sumptus templi, tantum auri, argenti, et lapidum pretiosorum, ut incredibile videatur. Lege I. Paralipom. cap. ult. et penult. et lib. II, cap. 3, 4 et o. At certe rationes, queo fiunt contra ornatum templorum nostrorum, si quid valerent, militarent etiam contra tabernaculum Mosis, et templum Salomonis. Nam tunc etiam non deerant plui’imi pauperes: tunc etiam parietes non sentiebant ornatum suum: tunc etiam distrahere poterant mentes orantium; et tamen non propterea cessatum est a magnificentissima radificatione templi, et tabernaculi.
Secundo, ex Testamento novo; nam in primis Marci XII, Christus laudavit viduam, quse in gazophylacium templi misit duo minuta, id est, omnem victum suum. Si ergo vidua illa recte fecit, in donaria Dei expendens omnem victura suum; quomodo argui possunt, qui donant saltem partem bonorum suorum, ad ornandam Dei domum? Item c. XIII. dicentibus Apostolis: Magister aspice, quales lapides, et quales structuros?' Dominus occasionem habuit optimam reprehendendi magnificentiam illam templi, vel saltem instruendi discipulos, dicendo, licuisse in Testamento veteri ornare templa, at in lege Evangelica nOn fore licitum. At Dominus nihil tale dixit. Item cap. XIV, cum Judas re? gre ferret, quod Magdalena in unctionem capitis Domini tantos sumptus faceret, ac diceret: Ut quid perditio ista unguenti facta est? poterat enim unguentum istud venumdari plusquam trecentis denariis, et dari pauperibus, Dominus respondit; bonum opus operata est in me. At si licuit praetermissis pauperibus tanto sumptu inungere caput Domini,
cur non liceat etiam magno sumptu aedificare domum ipsi Domino?
Tertio, probatur ex vaticinio Isaiie; nam cap. LX. ubi fatentur praecipui expositores ad litteram agi de Ecclesia Christiana in terris existente, sic legimus: Domum majestatis mece glorifcabo. Et infra: Me enim insula? exspectant, ut adducam filios tuos de longe: aurum eorum, et argentum eorum nomini Domini Dei tui. EI infra \ yE di ficabunt filii peregrinorum muro! tuos, et Reges eorum ministrabunt tibi. Et infra: Gloria Libani ad te veniet, abies, et luxus, et pinus, simul ad ornandum locum sanctificationis mea •, et locum pedum meorum giorificabo Quae prophetia ad litteram impleta est tempore Constantini, aliorumque P.uncipum, qui Ecclesias magnificentissimas exstruxerunt, et ornarunt.
Quarto. probatur ex Patribus. Eusebius lib. IX. histor. cap. 10: « Ex quo aderat, inquit, cinctis velut divino munere infusa laetitia, maxime videntibus ea loca, quae paulo ante impiis tyrannorum machinis fuerant destructa, rediviva constructione clariora, et celsiora consurgere, tcmplaque excelsa pro humilibus conventiculis elevari. »
Cyrillus:atechesi 14: « Isti qui nunc sunt Reges, inqiit, pietatis ergo argento induentes et aun sanctam hanc Ecclesiam resurrectionis, ii qua nunc sumus, exstruxerunt, et argentei: monumentis splendida meffecerunt. »
Athanasiis in Apologia ad Constantium indicat, ab ipso Constantio exstructam Alexandriaj tan ingentem basilicam, ut ea sola capere poss;t populum, quem alite capere non poterart. Neque reprehendit, sed laudat hanc ejus nagnificentiam.
GregoriusNazianzenus orat. I. in Julianum, cum dxisset a Gallo et Juliano exstrui coepisse maxrnis sumptibus basilicam sancto Martyri Mana?, subjungit munus Galli Deo acceptissimun fuisse, ut quondam fuit sacrificium Abel.
Gregorius^yssenus orat, in Theodorum, dicit, tcmplun S. Theodori magnificentissimum, et ornitissimum picturis et sculpturis fuisse: et loc ad gloriam sancti maxime pertinere, ub aperte laudat usum erigendi talia templa.
Joannes Clrysostomus homil. 60. ad populum Anliothenum: « Servorum, inquit, crucifixi sepuchra regiis aulis sunt clariora, non magnitudine et pulchritudine aedificiorum (nam et in hoc superant) sed quod multo majus est, convenientium studio. » Idem hom. 51. in Matth.: « Nec prohibeo, inquit, magnifica templa condere etc. »
Cyrillus initio libri de recta fide ad Reginas: (( Valde sapienter, inquit, operam datis, ut quee Christo probantur, et sentiatis, et faciatis: partim operibus, et irreprehensibili conspicua fide, et vestras, et Regum aulas virginitatis gloria decoratis: partim sumptuosissima Christo templa erigitis; concessum enim et hoc est cum aliis, ab ipso, vestris animabus. »
Theophylactus in c. XIV. Mare.: « Confundantur, inquit, hoc loco, qui pauperes Christo praeferunt. » Et infra: « Audiant igitur quomodo Christus praeferat sui curam pauperibus. Christi autem corpus proprie, quod in disco aureo, et sanguis, qui in poculo. Qui igitur abstulerit discum pretiosum, et cogit, ut corpus Christi in viliori ponatur, prajtexens scilicet pauperes, sciat cujus partis sit. »
Jam ex Latinis. Optatus lib. VI. testatur, suo tempore habuisse Ecclesiam pretiosa vasa Sacramentorum, quae Donatistac diripientes conflarunt et vendiderunt.
Ambrosius lib. II. de officiis, c. 21: « Et maxime Sacerdoti, inquit, hoc convenit, ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu aula Domini resplendeat. »
Hieronymus in epist. ad Demetriadem, postquam dixerat: « Aliiaidificent Ecclesias, vestiant parietes marmorum crustis etc. » subjungit: « Non reprehendo, non abnuo; sed tibi aliud propositum est etc. » Et in c. VIII Zacharia:, refert in gloriam Ecclesiae, et laudem Principum, quod cum aliquot Imperatores Ethnici Ecclesias everterint, rursum alii basilicas exstruxerint, et exaltaverint, summa fastigia, et laquearia, ac tecta auro decorarint, et parietes diversi marmoris crustis vestierint.
Augustinus in Psalm. CXIII: « Sed et nos, inquit, pleraque instrumenta et vasa ex auro et argento habemus, in usum celebrandorum Sacramentorum, qua} ipso ministerio consecrata sancta dicuntur. »
Prudentius in hymno de S. Laurentio inducit sic loquentem tyrannum:
Hunc esse vestris orgiis Moremque et artem proditum est,
Hanc disciplinam foederis,
Libent ut auro antistites.
Argenteis scyphis ferunt Fumare sacrum sanguinem,
Auroque nocturnis sacri3 Adstare fixos cereos.
Aurea nunc niveis ornantur limina velis etc.
Prosper in lib. de promission. et prrediction. par. 3, cap.38. dicit, templum amplissimum Deo vero consecratum suo tempore, cujus tanta erat magnitudo et excellentia, ut etiam plateam haberet, quas ad ipsum ducebat, duorum milliumpassuum longitudinis totam pretioso pavimento, et columnis ac muris ornatam.
Quinto, probatur ex pietate eorum, qui Ecclesias fedificarunt; nampracipui fuerunt quatuor, Constantinus, Justinianus, Carolus Magnus, et Carolus IV. De Constantini templis vide Damasum in vita Sylvestri, et Eusebium lib. III et IV. de vita Constantini. De templis a Justiniano erectis, videProcopium in lib. de mdificiis Justiniani. De templis Caroli Magni, vide Abbatem Urspergenscm in Chronico. De templis Garoli IV, vide Joannem Cochlamm initio lib. I. historiae Hussitarum. Constat autem Constantinum sanctum Imperatorem fuisse; nam in Calendario Graecorum ejus nomen inter Sanctorum nomina habetur: et ab Ambrosio in oratione de obitu Theodosii, abEpiphanio haeresi 70. quae est Audianorum, a Cyrillo, catechesi 14. et aliis Patribus passim sanctus et beatus appellatur.
Similiter Carolus Magnus tamquam sanctus colitur praecipue Parisiis, et Aquisgruni, et ab omnibus historicis mirifice laudatur. Justinianus, excepta haeresi, in quam incidit in extrema aetate, laudatissimus Princeps fuit. Porro Gurolum IV, optimum et religiosissimum fuisse, putet ex iis, quae adfert Cochlaeus loco notato. Multas item aedificarunt et ornarunt Basilicas sanctissimi Pontifices, Julius, Damasus, Leo, Symmachus, et alii, qui et ante mille annos floruerunt, et vere sancti scriptorum omnium consensu habiti sunt. Non est autem credibile, ita pios Principes, tum Ecclesiasticos, tum politicos, in ejusmodi opera conspirare potuisse, si ea Deo non placerent.
Probatur ultimo rationibus. Prima ratio ex magnitudine Dei; nam domus quo majori Principi aedificatur, eo debet esse major. Quis autem Deo major? Quare Salomon lib. II. Paralip. cap. II: Domus, quam aedificare cupio, inquit, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes Deos (i).
Secunda ratio ex ipso genere operis; nam exstruere Deo splendidum templum, est ex genere suo actus duarum excellentium virtutum, religionis ac magnificentiae; proinde bonus ex genere suo.
Tertia ratio, quia non solum est actus illarum virtutum, sed etiam est exercitium et signum aliarum. Nam qui magnificum templum erigit, magnificum testimonium edit fidei suae, et charitatis erga Deum: necnon pietatis et gratitudinis, et quia pecuniae summopere diligi solent, qui eas liberaliter ad honorem Dei expendit, indicat se vere diligere Deum super omnia.
Quarta ratio ab utilitate; Nam templum magnifice ornatum, multas habet utilitates. Primum enim attrahit homines facilius ad res pias, quae in templis geruntur: nec enim obscura et sordida loca libenter frequentantur. Deinde conservat majestatepr Sacramentorum, et reverentiam, quae rebus divinis debetur; Nam quando videmus altare splendidum et ornatum, facile erigimus mentem, et cogitamus magnum esse Deum, cui talia exhibentur: et e contrario facile contemnitur, quod sine apparatu proponitur. Tertio juvatur pietas et devotio, maxime simplicium, quorum maximus est numerus.
Accedit etiam corporalis utilitas, quod magnifica templa diutius conservantur, et magno splendori sunt civitati. Multitudo quoque aureorum, atque argenteorum vasorum, saepe fuit saluti toti Reipublicae, dum in communi captivitate, fame, aut peste, Ecclesiae thesaurus multis millibus miserorum opem tulit, ut quasi in id tempus divinitus datus, et servatus videretur.
Quinta ratio a contrario: ^qui Ecclesias vastaverunt, aut diripuerunt, semper sacrilegi et perditi habiti sunt, ssepe etiam divinitus puniri, ut patet de Balthasare, Daniel Y. de Heliodoro, II. Machabaiorum III. de Antiocho, II Machabaeor. IX. Scribit etiam S. Joannes Chrysostomus hom. 4. in Matth. quo tempore Julianus Apostata jussit diripi templorum ornamenta, et praecipue sacra vasa, mox quaestorem regium per medium diruptum exspirasse, et Juliani avunculum a
II. Paralip. II, o. — Osec. VI, 6.
vermibus corrosum interiisse. Scribunt quoque Gedrenus et Zonaras, Leonem filium Constantini Copronymi, cum abstulisset a templo insignem coronam, quam Mauritius Imperator donaverat ad ornatum templi, mox sensisse in capite suo ignitos carbunculos, inde concepta febre ardentissima periisse.
Secunda propositio: « yEdificare, vel ornare templa, licet sit opus pium et bonum, potest tamen ejusmodi opus ex defectu circumstantiarum facile vitiari. » Probatur; quatuorenim sunt circumstantiae praecipuae, ex quarum defectu malum erit ornare templa, nimirum tempus, locus, modus, et persona. Nam in primis quando quis tenetur juvare proximum, ac praesertim parentes, aut filios, et non potest simul providere proximo, et donare templo: tunc non recte facit, si neglectis parentibus, vel proximis aedificet templa. At enim Dominus Osce YI. Misericordiam volo, non sacrificium. Et Mare. VII. reprehenduntur Pharisaei, qui docebant filios familias offerre templo donaria, cum detrimento parentum. Patet [id etiam ex Paulo ad Roman. 111. qui docet, non esse facienda mala, ut veniant bona. Denique ex praxi Sanctorum, qui tempore magnae necessitatis pauperum, conflarunt calices, et vendiderunt, ut patet ex Ambros. lib. II. de officiis cap. 28. Si enim tempore necessitatis recte pastores detrahunt Ecclesiae ornamenta, certe multo rectius non dantur Ecclesias, quae essent auferenda, si data fuissent.
Neque obstat factum viduae, quae tribuit in Donaria Dei omnem victum suyrn; Nam non tribuit victum patris, aut filiorum, sed suum; et suum non multorum dierum, sed unius tantum; neque enim duobus minutis poterat diu sustentari.
Deinde quantum ad locum, certum est, non omnia loca aequalem ornatum requirere; Nam in magnis urbibus, ad quas multi confluunt, splendida templa esse debent; at in locis desertis, ubi soli Monachi versantur, non videtur convenire, ut tot sumptus fiant in aedificiis templorum. Et hoc est, quod B. Bernardus praecipue reprehendit in Apologia ad Gulielmum, quod videlicet Monachi Gluniacenses vellent habere oratoria sua tara magna, et tam ornata, ut aequarent, vel superarent splendorem Episcopalium Ecclesiarum: ubi etiam merito reprehendit, quod in
pavimento sculperent, vel pingerent Sanctorum imagines, et cogerentur, qui in eorum Ecclesiis spuere necesse haberent, in faciem Angelorum, vel aliorum Sanctorum humi depictorum spuere.
Quantum admodum, peccatur, cum ornamenta templorum sunt vana, ac potius curiositati, quam religioni deservientia: qualia erant in oratoriis Cluniacensium, quse B. Bernardus reprehendit in Apologia ad Gulielmum: « Quid facit, inquit, illa ridicula monstruositas? Quid ibi immundae simiae? quid feri leones? quid monstruosi centauri? quid semihomines? quid maculosae tigrides? quid milites pugnantes? quid venatores tubicinantes? Videas sub uno capite multa corpora, et rursus in uno corpore capita multa. Cernitur hinc in quadrupede cauda serpentis, illinc in pisce caput quadrupedis: ibi bestia praefert equum, capram trahens retro dimidiam: hinc cornutum animal equum gestat posterius. Tam multa denique, tamque mira diversarum formarum ubique varietas apparet, ut magis legere liceat in marmoribus, quam in codicibus, totumque diem occupare singula ista mirando, quam in lege Dei meditando. »
Quantum ad personam, peccatur, quando quis supra suum statum et conditionem vult ornare templa. Nam si qui paupertatem profitentur, et victum ab aliis emendicant, vellent aedificare templum marmoreum, et auro, ac gemmis ornare, etiamsi forte possent eleemosynis, hinc inde conquisitis, id facere, tamen non decere eorum professionem; magniilcentia enim non est 'Monachorum, sed Principum. Quare hinc etiam merito arguit S. Bernardus Cluniacenscs in illa Apologia, quod cum Monachi essent, tamen sumptibus, ac magnificentia Reges aequare vellent.
Superest, ut ad argumenta initio proposita respondeamus. Ad illud igitur, quod objiciebatur ex Hieremia: Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: templum Domini, templum Domini, respondeo, a Propheta eo loco argui Judaeos, qui confidentes in externo templo, putabant apud se esse Deum, et se diligi a Deo, nec esse ventura ea mala, quae praedicebantur a Prophetis, quia templum Dei apud se habebant, etiamsi ipsi interim male vivendo essent templa Diaboli. Nihil autem efficit ista reprehensio adver¬
sum aedificationem, ornatumque templorum; Nam etsi reprehenditur nimia fiducia in externo templorum cultu, praesertim cum negligitur cultus animi, tamen non propterea non sunt aedificanda, atque exornanda templa ad honorem Dei et Sanctorum memoriam. Id ipsum respondendum est ad testimonium S. Hieronymi: ipse enim reprehendit eos, qui non curantes fieri templa Dei bene vivendo, putant sibi omnia tuta esse, si templum externum aedificent, aut ornent.
Ad secundum, quod ex Hieronymi verbis sumptum est, ut commode respondeatur, quaedam antea praenotanda sunt. Observa igitur primo, propositum Hieronymo esse, ut reprehendat eos, qui majorem curam habent templi materialis, quam spiritualis, id est, qui aedificia mirabiliter ornant, et tamen non curant an ad sacra ministeria eligantur idonei, vel non idonei. Sic enim incipit Hieronymus eam reprehensionem ornatus templorum: « Multi, inquit, aedificant parietes, et columnas Ecclesiae substruunt; marmora nitent; auro splendent laquearia; gemmis altare distinguitur; et ministrorum Christi nulla electio est. » Haec ille, quae verissima sunt, et fuerunt semper.
Secundo nota, ornatum tabernaculi, et templi Judaeorum aliquo modo typicum et caeremonialem fuisse; tabernaculum enim, et templum cum omni sua supellectili figurae fuerunt Ecclesiae Christianae, ut patet ex Jacobi concione Actor. XV. ubi de Ecclesia exponuntur verba Amos cap. IX: Post heee revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta ejus recedi fi 'cabo, et erigam illud. Item ex Paulo I. Corinth.X: Omnia contingebant illis in figura. Denique idem patet ex illa accuratissima descriptione templi, quae habetur Ezech. XL. et sequentib. et ex eo, quod dictum est Moysi, ut faceret omnia accurate ad exemplar, quod in monte viderat Exod. XXV. Quia ergo tabernaculum et templum figurae erant, ideo necesse erat, ut essent talia qualia fuerunt, nec poterant aliquid minus vel magis habere, quia alioqui non recte repraesentassent. Ut etiam in Scriptura, si una littera mutetur, non amplius significat id, quod antea significabat.
Et quoniam figurae Testamenti veteris jam sunt completae, et lex caeremonialis abrogata est: ideo qui nunc existimaret esse necessarium tale templum, quale fuit Judaeorum,
superstitiosus esset, ut hoc tempore Judaei vere superstitiosi sunt, dum existimant non licere saorificare nisi in templo tali, quale fecerat Salomon. Et in hoc sensu reprehendit Hieronymus templorum ornamenta; Nam etiamsi modo nulli sunt inter Christianos, qui revera existiment templa necessario requirere illum ornatum, ut existimabant Juda?i, tamen dum anteponunt curam fabrica? materialis ipsi electioni ministrorum, et nidificio spirituali, videntur factis aliquo modo affines superstitioni Judaeorum. Quod etiam notavit B. Bernardus in Apologia ad Guliclmum Abbatem: « Mihi, inquit, quodammodo reprasentant antiquum J udeeorum.»
Nota tertio, tabernaculi et templi Judaeorum ornatum non solum caeremonialem et typicum fuisse, sed etiam moralem; Nam etiamsi nullius rei figura fuissent, tamen ratio ipsa naturalis dictasset, domum Dei ornatam esse debere: et hoc modo recte trahimus ornatum tabernaculi, et templi Judaeorum, in exemplum nostrorum templorum. Neque hoc unquam reprehendit Hieronymus, imo diserte dicit in epistola ad Demetriadem: « Non abnuo, non reprehendo. »
Ad tertium ex Ambrosio (quod Calvinus adfert in epistola praefixa institutioni) dico, in verbis Ambrosii multa esse contra adversarios, nihil contra nos. Nam primo Ambrosius dicit, aurea vasa Ecclesiae non debere alienari, nisi in magna pauperum necessitate; Ecclesia igitur eo tempore utebatur aureis vasis. Secundo dicit, si necesse sit alienare vasa Ecclesiae, esse diligenter quaerendum, an non sint aliqua nondum initiata, et si talia inveniantur, non esse ullo modo attingenda vasa initiata; ergo tunc certo ritu vasa consecrabantur. Tertio dicit, si necesse sit vendere vasa initiata, non debere vendi integra, sed prius conflari, et deinde per partes vendi: Id quod fieri debere nos libenter admittimus, atqui hac omnia pugnant adversus haereticos hujus temporis, qui nec pretiosa, nec certo ritu consecrata, et sancta, vasa Sacramentorum esse volunt.
Quod ergo Ambrosius ait (aurum Sacramenta non quaerunt) non significat, Sacramenta nullo modo aurum requirere, sed non requirere ex necessitate, quamvis requira.nl ex decentia, quando haberi potest, et quod subjungit (nec auro placent, quae auro non emuntur) non significat, in auro displicent, vel nullo modo placent magis in auro, quam in alia materia; sed
non ideo principaliter placent, quia ministrantur in auro. Si enim in auro displicerent, vel non magis placerent, quam in alia materia, Ambrosius non servasset illa vasa usque ad eam necessitatem, sed numquam illis usus fuisset.
Ad quartum, de Aeacio, dico, verba illius Episcopi habere eumdem sensum; Nam cum Ecclesia illa abundaret ejusmodi vasis aureis (ut ibidem scribit Socrates) et occurrisset summa quadam necessitas redimendi captivos, ille sanctus Episcopus vendidit partem vasorum et redemit captivos ad quinque millia. Illa autem ejus verba (Deus noster non eget discis, neque calicibus, quia non comedit, neque bibit) significant, ista vasa nullam Deo utilitatem adferre, sed haberi in Ecclesia ad honorem Dei, et nostram utilitatem, et ideo quando occasio se offert, q,ua possint esse utiliora nobis, si vendantur, debent vendi, quia hoc etiam erit Deo gratius, et magis honorificum. Nam, ut Ambrosius ait, valde pulchrum, et honorificum Christo est, cum dici potest: hos pauperes Christus redemit; vel etiam calix Christi non solum sanguine, quem continet, captivos redimit, sed etiam pretio valoris: calix enim redimit ab hoste quos sanguis redemit a peccato.
Ad quintum, ex Hilario, testimonium Hilarii non est ad propositum; non enim agit ille de ornatu templi, sed eos reprehendit, qui in templo haereticum Episcopum, id est, Auxentium audiebant, eo quod existimarent ibi tantum esse veram Ecclesiam, et verum Episcopum, ubi erat templum Deo sacrum: et non considerabant templa saepe ab hareticis occupari, et veros Catholicos vel in cryptis, vel in desertis seepe versatos.
Ad sextum, ex Lactantio, Lactantius probare volebat, inepte a Gentilibus offerri munera idolis, id est, Diis non sentientibus: « Frustra, inquit, homines auro, ebore, gemmis, Deos excolunt et exornant, quasi vero ex his rebus ullam possint capere voluptatem. Quis usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? » Hoc autem probat ex Persio, qui vere sapienter scribit, non debere aurea vasa templis inferri, quasi illis delectentur Dii lignei et marmorei, cum nihil sentiant; sed potius oporteret Diis viventibus offerri, ut ipse dicit:
CompoBi tum jus, fasque animi, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto.
Itaquenon reprehenditur aurum templi, quando bonum usum habet, id est, excitandi ad pietatem; sed solum reprehenditur, quando sic offertur Deo, quasi is corporeus sit, et iebus ejusmodi corporaliter delectetur.
Ad septimum, ex Bernardo, dico, Bernardum non reprehendere simpliciter^ ornatum templi, sed ornatum, quem templis suis Monachi Cluniacenses adhibebant. Nam ut ex Apologia illa colligitur, reprehendit S. Bernardus Primo, quod Monachi, professione pauperes, erigerent oratoria in immensam altitudinem, quod eorum professioni non conveniebat. Secundo, quod dum templa sua ita ornarent, f&terentur se esse carnales et infirmos. Ornatus enim templorum illis Ecclesiis potissimum convenit, ad quas populus confluere solet, quia simplices homines egent ejusmodi rebus. Unde ibidem ait: « Et quidem alia causa est Episcoporum, alia Monachorum. Scimus namque quod illi, sapientibus et insipientibus debitores cum sint, carnalis populi devotionem, quia spiritualibus non possunt, corporalibus excitant ornamentis. » Tertio reprehendit, quod quaestus causa ornarent templa, nimirum ut plures confluerent ad offerendum. Quarto, quod cum injuria Sanctorum humi sculperent imagines. Quinto, quod bona, quae acceperant distribuenda pauperibus, insumerent in illa ornamenta, quando pauperes valde indigebant. Sexto, quod ornamenta vana adhiberent templis, qua> solam curiositatem pascere, non autem pietatem excitare valerent. Porro haec omnia merito reprehenduntur.
Ad octavum ex Chrysostomo, dico, eum non negaro, licitum esse templa magnifice exstruere, et ornare; sed solum anteponere huic ornatui curam pauperum: cujus oppositum docet Theophylactus Chrysostomi discipulus in cap. XIV. Mare, sed possunt facile conciliari. Sciendum igitur, absolute melius esse honorare Deum in seipso, quam in pauperibus; Nam charitas Dei semper anteponi debet charitati proximi. Verumtamen quia Deus nulla re indiget, et qua} illi offerimus, vult nobis utilia esse, non sibi: ideo tunc Deus magis honoratur, et fit illi' res gratior, quando quod illi offerimus, est hominibus utilius. Hinc igitur quando alicubi templa satis bene se habent, pauperes autem notabiliter patiuntur egestatem: tunc
melius est dare pauperibus eleemosynam, quam templo addere ornamenta; et in hoc casu loquitur Chrysostomus. Videbat enim homines pronos admodum ad offerenda Ecclesia} donaria, et negligentes in cura pauperum, in quo sensu etiam videtur dixisse Oseas cap. VI: Misericordiam volo, non sacrificium, id est, malo misericordiam, quam sacrificium.
At e contrario, si alicubi pauperes mediocriter tractentur, sed templa sint inculta, et deserta, et propterea decrescat pietas, et devotio: tunc melius est ornare templa, quia id est utilius etiam proximo, cujus pietas, et devotio juvatur illo ornatu: et in hoc casu loquitur Theophylactus. Quando autem esset &'qualis indigentia et templorum, et pauperum, modo non sit extrema, videretur melius dare templo quam pauperi, quia pluris facienda est indigentia spiritualis, quam temporalis, et quia ornatus templi est bonum durabilius, et communius, quam sit eleemosyna data pauperibus: et quia magis immediate datur Deo.
Ad primam rationem dico tria. Primo, Christum fuisse pauperem, nec requisivisse propter se ullam pompam, vel delicias in hoc mundo: tamen non recusasse interdum sumptuosa obsequia, quibus videbat ali, et augeri piorum devotionem, ut patet de ingressu ejus in Hierusalem super asinum; in quo libenter admisit, ut multi sternerent vestes suas in via, quse pedibus jumenti illius conculcabantur, et forte etiam lacerabantur Matth. XXI. patet etiam de unguento pretiosissimo, quo caput suum, et pedes inungi passus est Matth. XXVI. et Joan. XII.
Secundo dico, quod Christus fuerit pauper, et stabulum, ac pannos, et viles cibos amaverit, ideo factum esse, quia ista congruebant tempori mortalitatis ejus. Venerat enim ut pateretur, et per labores, ac dolores, mundum redimeret: At nunc post mortem, et resurrectionem, cum gloriosus regnat in effilo, convenit illi domus magnifica, et splendidissima.
Adde tertio, templa dicari Christo pramipue ratione divinitatis: qua ratione serhper fuit dives Iiex Regum, et Dominus dominantium. Itaque rectissime exstruuntur illa templa magnifica, qualia Deo conveniunt, licet ipse idem in forma servi, humilitatem et paupertatem verbeq et exemplo docuerit.
Ad secundam dico, non esse otiosa ornamenta, quia sunt signa reverentiae, et pietatis nostrae erga Deum, et excitant in animis hominum devotionem. Unde interroganti Persio:
Dicite Pontifices, in Sancto quid facit aurum?
Respondendum est, multa bona facit, quae jam enumeravimus.
Ad tertiam dico, ornamenta illa non fieri, ut distrahant, sed ut excitent devotionem. Quod si aliqui distrahuntur, est vitium illorum, qui abutuntur rebus bonis: nisi forte ornamenta sint omnino vana, et inepta, quae et nos reprehendimus.
Ad quartam dc pauperibus alendis, jam responsum est. Adde, quod si propter ordinarios pauperes non licere*t exstruere, vel ornare templa, multo minus liceret ornare palatia, instruere convivia, habere apparatum ullum equorum, famulorum, curruum etc. quod si ista licita sunt ad tuendam dignitatem magnarum personarum, non obstante pauperum multitudine, cur non liceat etiam ad conservandam rerum sacrarum majestatem templa exornare, non obstante pauperum multitudine?
Ad quintam dico, Matth. XXV, numerari opera minora, ut inde colligamus quid de majoribus sentiendum sit; dicitur enim: Ite in ignem aeternum, quia esurivi, et non dedistis mihi manducare: et non dicitur, ite in ignem aeternum, quia rapuistis aliena, sed hoc a majori deducitur ex illo. Ita etiam non dicitur, ite in ignem aeternum, quia non aedificastis templum, sed deducitur hoc a majori. Si enim damnabitur qui non fecit eleemosynam, quando eam facere tenebatur: multo magis damnabitur qui non aedificavit, vel non reparavit, aut non ornavit templum, quando id facere tenebatur. Qui autem teneantur, et qui non, alia qua-stio est, atque ad rem nostram nihil facit.
Chapter 53 of 64