Skip to the text

Caput II. An templa, sint erigenda

Qui templa simpliciter erigi nolunt, nihil pro se afferre possunt, nisi Scripturas illas, auce Deum dicunt non habitare in locis manufactis, ut Matthaei V: Coelum Dei sedes est, terra autem scabellum pedum ejus. Et Act. VII: Sed excelsus non in manufactis templis habitat. Et Actor. XVII: Nec in manufactis templis habitat, aut manibus humanis colitur. hinc enim Manichaei (ut testatur Augustinus lib. contra Adimantum cap. 10.) probabant Deum Testamenti veteris, qui jusserat sibi aedificari tabernaculum et templum, non esse verum Deum, sed malum principium, et pugnare cum Deo Testamenti novi. Sed refelluntur elegantissime ibidem ab Augustino; nam Manichaei dicebant, Deam Testamenti veteris voluisse templa: Deum Testamenti novi non voluisse.

At e contrario legimus in Testamento veteri, Isaiae LXVI, dicentem Deum: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum, et quam domum aedificabitis mihi? Et contra in Testamento novo, Joan. II, dicentem Christum de templo manufacto: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Et Matth. XXI: Domus mea, domus oimtionis vocabitur. Deus igitur unus et idem in utroque Testamento approbat templa, in quibus adoretur, et non approbat templa, quibus putetur includi: quomodo idola, id est. Dii gentium vere in templis continebantur, nec inde poterant exire, nisi qui eos affixerant parieti - bus, inde detrahere et asportare vellent. Sed de hoc plura in cap. 4.

Chapter 50 of 64