Caput XIII. De Pentecoste
Magdeburgenses Cent. II. cap. 6. coi. 119. non solum dicunt, Apostolos nullam legem de festis instituisse, sed etiam addunt, primis illis saeculis Ecclesiae nihil expresse legi de ullo festo, praeterquam de Paschate. At hoc esse falsissimum, docet nos antiquitas Pentecostes. Nam in primis meminit ejus festi Paulus in priore epist. ad Corint. XVI: Manebo, inquit, Ephesi usque ad Pentecosten. Et Act. XX de Paulo inquit Lucas: Festinabat, ut, si quo modo posset, Pentecosten ageret Hierosolymis. Et quamvis non sit omnino certum, an loquantur hae Scripturo de Pentecoste Judaeorum, an Christianorum: tamen Epiphanius haeres. 75. exponit de Pentecoste Christianorum.
Praeterea meminerunt hujus festi, antiquissimi auctores; Clemens lib. V. constit. cap. 21. Irenaeus apud Justinum quaest. 115; Tertullianus lib. de Corona militis; Origenes lib. VIII. contra Celsum; Hilarius praefatione in Psalm. Theophilus lib. I. Paschali; Hieronymus in epist. ad Marcellam de erroribus Montani, et in cap. IV. ad Gal. Gregorius Nazianzenus, Chrysostomus, Ambrosius, Maximus, Leo, et alii, qui sermones de hoc festo scriptos reliquerunt. Denique Augustinus epist. 118. dicit, festa Passionis Domini, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, et alia, quae in tota Ecclesia celebrantur, sine dubitatione vel a generalibus
Conciliis, vel ab Apostolis instituta: constat autem, non esse instituta in generalibus Conciliis; nam eorum mentio invenitur in Clemente, Justino, Tertulliano et Origene, qui praecesserunt omnia generalia Concilia.
Est autem gravis difficultas, an recte celebretur festum Pentecostes die quinquagesimo a die Resurrectionis. Nam certum est, celebrari hoc festum propter adventum Spiritus sancti, ut Hieronymus dicit in cap. IV. ad Galat. et alii Patres supra citati. Videtur autem Spiritus sanctus advenisse die 49, vel etiam ante 49, a die Resurrectionis Domini, et proinde non die Dominico, sed die Sabbati, aut Veneris, aut Jovis. Nam ut habemus Actor II: Spiritus sanctus venit, dum complerentur dies Pentecostes, id est, ipso die Pentecostes Judaeorum. Non enim ibi Lucas potest intelligi de alia Pentecoste, quam Judaeorum. Pentecoste autem Judaeorum aut erat festum datae Legis in monte Sina, ut dicit Augustinus epist. 119. cap. 16. aut erat fe^Eum Hebdomadarum, ut vult Hieronymus na cap. IV. ad Galat. aut fortasse utrumque simul: at neutrum in diem Dominicam incidisse videtur anno passionis Christi nam festum datse Legis celebrabatur die tertio tertii mensis, ut habetur Exod. XIX. ex quo deducit Augustinus dies 50 numerari ab ipso Paschate Judaeorum, id est, a die 14 primi mensis inclusive; fuit autem dies Paschae Judaeorum, anno passionis Christi, die Jovis: ergo Pentecostes complebatur etiam die Jovis, nimirum triduo ante nostram Dominicam Pentecostes.
Porro festum Hebdomadarum, quod magis proprie dicitur Pentecostes, numerari incipiebat a secundo die azymorum, ut colligitur ex libro Levitic. cap. 23. ubi praecipitur, ut altera die Sabbati offerant manipulos primitiarum, et inde numerent septem hebdomadas, qui sunt dies 49 et sequenti die, id est quinquagesimo, festum diem agant. Porro hoc loco nomine Sabbati intelligitur primus dies azymorum, qui solemnis erat, et generali nomine Sabbatum dicebatur, ut exponunt Lyranus, Abulensis, Cajetanus in hunc locum, et Josephus lib. III. antiquit. cap. 13.
Cum ergo primus dies azymorum tempore passionis Christi fuerit die Veneris, si ab illo die exclusive numeremus dies quinquaginta, inveniemus, Pentecosten completam fuisse die Sabbati, non die Dominica. Neque potest aliquis effugere difficultatem, si dicat,
Spiritum quidem sanctum non advenisse die Dominico, qui est quinquagesimus a Dominica Resurrectionis, tamen Ecclesiam voluisse die Dominico celebrare memoriam hujus adventus. Nam Clemens lib. V. cap. 21. constitut. Theophylus lib. I. Paschalis. Augustinus epist. 119. Leo in serm. de Pentecoste, et alii omnes, docent, revera die decimo ab Ascensione, et quinquagesimo a Resurrectione venisse Spiritum sanctum. Hoc ergo effugio praetermisso, respondeo, festum Hebdomadarum, et festum datae Legis veteris, fuisse unum et idem; et celebrari solitum tum in memoriam datae Legis veteris, ac figuram dandae Legis novae per adventum Spiritus sancti, tum etiam in gratiarum actionem pro collectis frugibus; et hoc unum festum anno passionis Christi incidisse in diem Dominicum, qui fuit quinquagesimus a Resurrectione Domini.
Ut autem ista omnia explicentur, consideranda sunt duo illa loca, Exod. XIX. et Levit. XXIII. Quantum ad Primum locum, sciendum, non posse evidenter colligi ex Scriptura, quo die data sit Lex vetus. Nam Script-ura dicit, venisse Mosem cum populo in desertum Sinai mense tertio egressionis ab iEgypto, ac deinde tertia die datam Legem; sed non explicat quo die mensis tertii venerit in desertum Sinai; et proinde non certo scimus, unde numerentur tres illi dies, de quibus dicitur: Estote parati in diem tertium.
Invenio autem quatuor sententias. Prima est, B. Augustini epist. 119. cap. 16. et quaest. 70. in Exod. ubi dicit, venisse populum in desertum Sinai prima die mensis tertii, et tertia ejusdem datam esse Legem, et illam diem esse quinquagesimam a die primi Paschatis. Sed contra sunt argumenta.
Primum, quia si ita numeremus, non coincidet festum datae Legis cum festo Hebdomadarum, quod proprie dicitur festum Pentecostes: nam festum Pentecostes est dies quinquagesimus a secundo die azymorum, non a festo Paschatis, et tamen debent coincidere, vel nullum erit festum datae Legis, quod est absurdum, et contra ipsum Augustinum, qui ipsum festum datae Legis, vult esse festum Pentecostes.
Secundum, quia revera non tollifur nostra prima difficultas; nam si Lex data est die quinquagesimo a Paschate Judaeorum, et illa die est festum Pentecostes, et Spiritus
sanctus venit in die Pentecostes, certe sequitur, Spiritum sanctum non venisse die Dominico, sed die Jovis.
Tertium, quia B. Augustinus non videtur recte numerare; ipse enim accipit ex primo mense dies septemdecim, ex secundo mense dies triginta, ex tertio mense dies tres, et sic efficit dies quinquaginta. At non potuit accipere ex primo mense dies septemdecim, et ex secundo dies triginta. Nam menses lunares, quales erant Judaeorum, non omnes constant ex triginta diebus, sed unus ex triginta, alius ex viginti novem; ergo debuit accipere Augustinus ex primo mense dies septemdecim, ex secundo dies viginti novem; vel ex primo diessexdecim, ex secundo dies triginta, etsic non efficit quinquaginta, sed quadraginta novem. Adde etiam, quod Moses non dicit, mense tertio Paschatis, sed mense tertio " egressionis de AEgvpto: egressio autem non fuit decimoquarto die, sed decimoquinto, ut habetur Num. XXXIII.
Quartum, quia si tertia die mensis tertii data est Lex, oportebit, prima die mensis multo plura esse facta, quam patiatur tempus unius diei: nam in primis dicuntur filii Israel mense tertio pervenisse in desertum Sinai; ex quo apparet, aliquam partem diei illius primae consumptam in itinere: Non enim credibile est, eos pervenisse summo mane, cum non consueverint noctu iter facere. Deinde, ubi pervenerunt, fixerunt tabernacula sua, in quo plurimum temporis consumebatur, cum essent in illa multitudine supra mille millia hominum. Deinde post fixa tabernacula, ascendit Moses in montem Sina, qui altissimus erat, et cum Deo locutus, descendit, et convocavit omnes majores natu, et concionem habuit ad illos, et per illos ad omnem populum. Deinde rursum in montem secundo ascendit, et iterum descefldit, et cum populo locutus jussit, ut omnes lavarent vestimenta sua: Cumque lavissent vestimenta sua, inquit Scriptura, dixit eis Moses: Estote parati in diem tertium. Quis porro credat, una, atque eadem die tabernacula erecta, et Mosem bis ascendisse ad montem, bis descendisse, bis populo eoncionatum? Quod si id credibile non est, certe sententia illa S. Augustini aegre defendi potest.
Alia expositio est Ruperti et Abulensis in cap. XIX. Exod. qui dicunt, Legem quidem
datam die tertio tertii mensis, sed eum diem non esse quinquagesimum, ut Augustinus dicebat, sed quadragesimum nonum a Paschate, et ideo-festum Pentecostes non celebrari propter Legem datam, sed propter fcedus ictum inter Deum et populum, quod factum est die quarta tertii mensis, ut dicitur Exod. XXIV.
Hmc expositio minus placet, quam prior; nara in primis valent contra hanc sententiam argumenta jam facta, excepto tertio; et praeterea peribit figura pulcherrima nostra; Pentecostes, quam.tamen Augustinus, Leo, et alii agnoscunt, nimirum quod Pentecoste- Judaeorum fuerit festum daUe Legis veteris, et nostra Pentecoste sit festum datae Legis novae.
Tertia sententia est Cajetani, qui dicit, Mosem venisse in desertum Sinai prima die mensis tertii, sed illa verba: Estote parati in diem tertium, dicta esse die quarto mensis, tt proinde Legem datam die sexta ejusdem mensis, qui fuit quinquagesimus a secundo die azymorum inclusive, et hoc modo coincidit hoc festum eum festo Hebdomadarum, et omnia cohaereat.
Quarta sententia est Iiabbi Salomonis, et Lyrani, qui dicunt Mosem, venisse in desertum Sinai die tertia mensis tertii, ac deinde die quarta dixisse: Estote parati in diem tertium, et tandem die sexta datam Legem. Quae sententia coincidit cum sententia Cajetani quoad diem datae Legis, de quo erat praecipua quaestio. Videtur autem haec sententia magis conformis litterae; nam sic habet textus: Mense tertio egressionis filiorum Israel de sEgypto, in die hac venerunt in solitudinem Sinai; ubi illud: ln die hac, videtur referri ad numerum antea nominatum, nimirum ad tertium, ut sit sensus: Mense tertio, et die ipsa, id est, ejusdem numeri, hoc est, tertia. Quamquam potest etiam satis commode illud, In die hac, referri ad initium mensis; ut sensus sit: In mense tertio, in die hac, id est, in ipso initio mensis. Maneat igitur, ut sexta die mensis tertii data sit Lex, sive populus in desertum Sinai venerit die prima, sive tertia.
Quantum ad secundum locum ex Levit. XXIII. duae sunt expositiones. Prima est Isichii et Ruperti in eum locum, qui volunt, per alteram diem Sabbati, intelligi primam Sabbati, id est, Dominicam, quae immediate sequitur post Sabbatum, et sensum Legis esse, ut dies Pentecostes numerentur a prima Dominica, quae occurrit post festum Paschae, quae sententia si vera sit, nobis maxime favet. Nam eo modo semper Judaeorum Pentecoste venisset in Dominica die, et quia anno passionis Christi prima Dominica post Pascha Judaeorum fuit Dominica resurrectionis, inde eo anno necessario dies Pentecostes complebantur die quinquagesimo a die resurrectionis Domini.
Altera sententia estLyrani, Cajetani, Abulensis, Rabbinorum omnium, et ipsius Josephi lib. III. antiquitatum cap. 13. qui intelligunt per alteram diem Sabbati primam diem post festum azymorum. Et sane movet me multum auctoritas Josephi, quipp# qui noverat praxim ejus Legis, cum ipse quoque esset Sacerdos, et vixisset in Hierusalem, cum adhuc Lex illa servaretur. Sed hac sententia, tamquam vera, admissa, sequitur, dies Pentecostes anno Passionis Christi numerari coepisse in Sabbato; Sabbatum enim eo anno proxime occurrebat post festum azymorum. Ex quo sequitur, ut dies Pentecostes complerentur etiam in Sabbato.
Quomodo igitur nos Pentecosten in Dominica celebramus? Respondet Rupertus, ubi supra, etiam hac sententia admissa, non potuisse Pentecosten incipere, aut compleri in Sabbato, quia Judaei habebant quamdam consuetudinem, ut numquam celebrarent duo festa duobus diebus continuis, et ideo si quando occurreret primus dies azymorum feria 6. solitos Judaeos illum diem festum tranferre in sequentem; et dic Sabbati, celebrare tam festum Sabbati, quam festum azymorum. Atque ita anno passionis Domini diem primum azymorum celebratum a Judaeis non feria 6. sed Sabbato, et proinde dies Pentecostes coepisse numerari die sequenti, qui fuit Dominicus.
Sed quia haec sententia passim refelli solet, neque vacat nunc eam discutere: dicam quod sentio; ct licet auctorem meae sententiae non habeam, spero tamen eam non facile improbandam, cum certa ratione niti mihi videatur.
Respondeo igitur, ordinarie quidem coepisse numerari dies Pentecostes a secunda die azymorum, sed tamen secunda illa dies esset Sabbatum, tunc coepisse numerari a tertia die azymorum: neque ullus hoc arguere potest; Nam causa, cui illi dies 50 non inciperent a die primo azymorum, sed a
secundo, est, quia oportebat illo die multa opera servilia facere, quse die festo erant prohibita, nimirum oportebat metere manipulum frumenti, et exsiccare, et adferre ad Sacerdotem. At ista omnia magis prohibita erant die Sabbati, quam die primo azymorum: ergo non licebat in secunda die azymorum, quando ea die erat Sabbatum, incipere dies illos quinquaginta. Et hanc esse puto causam, cur Scriptura dixerit, Altera die Sabbati; et non, altera die Paschae, vel azymorum, quia nimirum voluit generatim includere festa, quae immediate occurrerent post Pascha, sive esset unum, sive plura. Itaque illud: Altera die Sabbati, significat prima die profana post festum Paschaj. Et quia ut plurimum post Pascha non occurrebat festum, nisi primo die azymorum, ideo rion male Josephus loquens de eo, quod ut plurimum accidebat, scripsit incipere Pentecosten Luna decimasexta, quamquam anno. Christi passionis coeperit Luna decimaseptima, quia videlicet Sabbatum fuit Luna decimasexta. Quod si Dies Pentecostes eo anno numerari ceperunt Luna decimaseptima, qui dies erat Dominicus, sequitur, ut complerentur dies Pentecostes etiam die Dominico. Atque hoc est quod quaerebatur.
Chapter 60 of 64