Skip to the text

Caput III. De fonna

De forma Ecclesiarum Christianorum non est quod multa dicamus, cum adhuc antiquissimae Ecclesiae visantur. Duo tamen notanda sunt. Unum ad similitudinem templi Salomonis, in quo erat atrium, sancta, et sancta Sanctorum, Ecclesias fere omnes habuisse tres partes. Primo porticus ante ingressum in templum, quem locum Graeci Trpdvaov, nostri vestibulum dicunt: ubi manebant pcenitentes. Deinde erat v«o?, id est, templum, sive navis. Ultimo /3-fljxa, sive Upbtsiov, hoc est, sacrarium, sive sanctuarium, sive adyta, quae erat pars interior templi, ubi erat altare, quaeque divisa erat a reliquo templo gradibus, cancellis et velis, sive aulaeis: neque eo penetrabant alii, quam sacerdotes cum suis ministris clericis.

Praeter has templi partes erat etiam domuncula annexa templo, quae dicebatur aedicula salutatoria, ubi sedebat Episcopus cum se pararet ad sacra facienda. Vide Eusebium lib. 111 de vita Constantini, ubi describit templum quod Hierosolymis ad sanctum sepulchrum Constantinus exstruxit: item Theodore tum 1. IV hist. c. 20. ubi meminit sacrarii, aulaeis separati a reliquo templo, quo introduxit Valentem Imperatorem: ita lib. V, c. 17. ubi meminit tam sacrarii, quam sedicu-», lae salutatoriae. Vide etiam Hieronymum in epistola de obitu Nepotiani, Augustinum lib. XXII de Civit. Dei, cap. 8. in fine, et Walfridum Strabonem lib. de rebus Ecclesiasticis, cap. 4 et 6.

Alterum est, Ecclesias Christianorum, ut plurimum ad Orientem conversas fuisse, et quatuor latera habuisse, quibus quatuor mundi partes aspicerent, exceptis quibusdam, quae propter loci commoditatem aliter constitutae sunt. Id partim experientia constat:partim etiam testimoniis veterum. Nam Tertullianus lib. contra Vulentinianos, non procul ab initio, dicit, Ecclesias Christiano¬

rum Orientem amare solitas. Walfridus Strabo lib. de rebus Ecclesiasticis, cap. 4. dicit, majorem partem Ecclesiarum ita fabricari, ut qui in eis orant, Orientem respiciant: idem Paulinus epist. 12.

Idem testantur Justinus quaest. 118; Epiphanius hceresi 19. quae est Essenorum; Origenes homil. 5. in Numer. Basilius lib. de Spiritu sancto cap. 27. Gregorius Nyssenus orat. 5. de Oratione Dominica; Augustinus lib. II de serm. Domini in monte c. 5. Germanus in lib. de theoria rerum sacrarum; Joannes Damascenus lib. IV de fide cap. 13. et omnes illi veteres, qui scribunt Apostolicam esse traditionem, ut oremus conversi ad Orientem: id enim praecipue servari par est in solemnibus precibus, quae funduntur in templis.

Rationes autem hujus caeremoniae sunt quinque. Prima, quia ad Orientem erat Paradisus, Gen. II secundum versionem LXX, ubi enim habet vulgata editio: Plantaverat Deus Paradisum a principio, Graeca habet, lijpuTSvtrsv ^apaSetffov svSiv y.txrx avaro^a?, et certe verbum Hebraeum utroque modo recte verti potuit: significant enim Ante, et Orientem, quae est pars mundi anterior. Unde etiam noster Interpres, Gen. IV, vertit idem nomen, ad Orientalem plagam. Oramus igitur conversi ad Orientem, quia profitemur nos peregrinos, et ad patriam nostram, unde ejecti sumus, suspiramus: ita Gregorius Nyssenus.

Secunda ratio est, quia ab Oriente coelum surgere et moveri incipit, estque propterea pars illa totius mundi corporalis excellentissima. Ideo autem orantes convertimus faciem corporalem ad corpus excellentissimum, tum, ut ait Justinus, quia Deo sunt danda semper meliora, tum etiam ut admoneamur convertere faciem spiritualem animae ad spiritum excellentissimum, qui est Deus: ita B. Augustinus.

Tertia ratio est, quia Christus, quem oramus, est lux mundi, Joan. VIII: Et vir Oriens nomen ejus, Zachar. VI. Ut igitur significemus, nos in oratione illustrari a Christo sole justitiae, sicut illustrantur a sole corpor-eo, qui ad Orientem respiciunt, ideo hac caeremonia utimur: ita Walfridus.

Quarta ratio est: quia Dominus ipse raoriens in cruce, Occidentem respiciebat, nos ad Orientem oramus, ut quasi in faciem crucifixi intueamur: et quia ipse ascendit in coelum coelorum ad Orientem, Ps. LXVII, nos atl Orientem convertimur, ut quasi eum ascendentem votis ac precibus deducamus. Ac demum quia ipse ab Oriente venturus creditur ad judicium, Mattii. XXIV: Sicut fulgur exit ab Oriente, et patet usque in Occidentem, ita erit adventus filii hominis{ 1): nos ad Orientem precamur, quasi venturum judicem exspectantes: ita Damascenus.

Possumus addere Quintam rationem, quia Judaei orabant, et orant ad Occidentem, ut patet Exodi XXVI, ubi dicitur, ostium tabernaculi ad Orientem versum fuisse, et Ezechielis VIII, ubi dicitur: Ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri, dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad Orientem, et adorabant ad ortum solis. Reprehendit enim Scriptura quosdam, qui contra ritum ejusdem temporis adorabant ad Orientem. Nos igitur ad Orientem respicimus dum Judafi respiciunt ac Occidentem, ut significemus, eorum esse litteram occidentem, nostrum autem spiritum vivificantem: et velamen adhuc manere super cor eorum, nos autem conversos ad Dominum deposuisse velamen.

Chapter 51 of 64