Skip to the text

Caput XIV. De Septuagesima et sequentibus Dominicis

Diximus de Septuagesima, quae celebratur post Pascha; nunc de ea breviter disseremus, qum celebratur ante Pascha. Septuagesimae, Sexagesimae, et Quinquagesimae non invenio mentionem ante tempora B. Gregorii, sed in Antiphonario et Sacramentario Gregorii annotantur expresse officia harum Dominicarum, et earumdem meminerunt multi auctores Gregorio posteriores; nimirum Beda in libello de officiis divinis; Alcuinus in lib. ejusdem argumenti; Amalarius lib. I. c. I. de officiis Ecclesiasticis; Rabanus lib. II. c. 34. de institut. Clericor. Ivo in serm. de Septuagesima; Rupertus lib. IV. c. I. de divinis officiis; et B. Bernardus in serm. de Septuages. Ratio autem horum nominum non est eadem apud omnes; Beda et Alcuinus dicunt, quosdam addidisse unam hebdomadam ad jejunium Quadragesimae, et illam consequenter vocasse Quinquagesimam; alios addidisse adhuc aliam, quia nolebant die Jovis jejunare, et tamen numerum dierum integrum servari volebant. Itaque addidisse unam hebdomadam ante Quinquagesimam, et eam Hebdomadam consequenter vocasse Sexagesimam; alios denique, qui non jejunabant die Jovis, nec die Sabbati, addidisse adhuc aliam, et illam vocasse Septuagesimam.

Sed improbabilis est haec sententia. Nam non est verisimile propter abusum paucorum, qui non jejunabant die Jovis et die Sabbati, Ecclesiam instituisse tam solemnes Dominicas. Et praeterea non invenimus mentionem harum Dominicarum, nisi post tempora Gregorii, quando jam non erat ille abusus.

Alii volunt Septuagesimam dici a numero dierum, quia sunt dies 70, ab ea Dominica usque ad Sabbatum in Albis: Sexagesimam dici, quia sunt dies sexagintaab ea Dominica usque ad feriam post Pascha: Quinquagesimam dici, quia tot sunt dies inde usque ad Pascha. Inepta opinio; nam sic omnis Dominica poterit vocari Septuagesima, si numeremus 70 dies, et non curemus ubi terminentur. Adde, quod per septuaginta dies volunt isti auctores significari captivitatem spiritualem sub Diaboli potestate, cujus typus fuerat captivitas Babylonica 70 annorum. At absurdissimum est, inter dies captivitatis includere diem resurrectionis Domini, qui est dies perfecta) libertatis.

Alii prudentiories dicunt, denominari a Paschate has omnes Dominicas, sed per Synecdochen: nam a Septuagesima usque ad Pascha sunt fere 70 dies, id est, 64. A Sexagesima usque ad Pascha circiter 60 dies, id est, 57. A Quinquagesima usque ad Pascha sunt 50 dies. Sed videtur deficere ista opinio in nomine Sepluagesimse; nam sexaginta quatuor dies magis dici deberent sexaginta, quam septuaginta.

Est ergo sententia Ruperti, quam puto verissimam, ista nomina non esse desumpta a numero dierum, sed a numero Dominicarum; voluit enim Ecclesia, ante Dominicam passionis praemittere septem celebres Dominicas, quibus revocaret nobis in memoriam, spiritualem nostram captivitatem, sicut per Dominicam passionis, et sequentem commemoratur redemptio a captivitate.

Itaque prima Dominica ex septem dicitur Septuagesima quia est prima ex septem Se¬

cunda dicitur Sexagesima, quia est prima ex sex. Tertia dicitur Quinquagesima, quia est prima ex quinque sequentibus. Quarta dicitur prima Quadragesimae eadem ratione. Quinta dicitur secunda Quadragesimae. Sexta dicitur tertia Quadragesimae. Septima dicitur quarta Quadragesima). Deinceps autem non dicitur quinta Quadragesimae, sed Dominica passionis. Et hinc etiam est, quod in Dominica Septuagesima), quia commemoratur captivitas, legitur in officio, ex initio Geneseos, peccatum primi hominis, et omittuntur omnia cantica laeta, et ad Missam incipimus; Circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni invenerunt me. In Dominica autem passionis incipimus: Vexilla ltcgis prod$unt etc.

De Dominicis Quadragesimae et Passionis frequentissima mentio est apud omnes Patres; sed de ea nos disseremus in controversiis de jejunio. Interim vide Epiphanium in compendiaria doctrina, quae habetur ad finem librorum adversus hsereses, Theophylum in epistolis Paschalibus, Cassianum collat. XXI. et Augustinum epist. 118.

Chapter 61 of 64