Skip to the text

Caput XV. De reliquis festis Domini

Natalis Domini meminit Clemens lib. Y. cap. 13. Chrysostomus orat, in S. Philogonium, Ambrosius lib. III. de Virginibus, initio; Item Basilius, Nazianzenus, Maximus, Augustinus, Leo et alii, quorum exstant sermones de Natali Domini.

Circumcisionis festum videtur esse satis recens. Nam non solum veteres Patres non meminerunt ejus festi, verum etiam Isidorus, Micrologus, Amalarius, Rabanus, Walfridus Strabo, qui describunt officia omnium festorum, meminerunt quidem officii diei octava) Natalis Domini, sed non sub nomine Circumcisionis. B. Bernardus tamen, et ante eumB. Ivo Carnotensis, sermones habent de ipso festo Circumcisionis.

Epiphania) meminit Chrysostomus orat, de S. Philogonio, Nazianzenus orat, in sancta lumina, Maximus, Augustinus, Leo, et alii recentiores. Observat autem Cassianus collat. X. c. 2. apud Aigyptum una et eadem die celebrari Natalis, et Epiphaniae diem, cum in Occidentis Ecclesiis sint festa diversa.

Dominicae in Albis meminit Clemens lib. V. c. 20. Nazianzenus orat, in novam Dominicam, et Augustinus serm. I. de octava Paschatis; qui etiam lib. XXII. de civit. Dei, cap. 8. meminit trium dierum Paschatis.

Ascensionis festum antiquissimum est, et ab Apostolis institutum, ut docet Clemens lib. V. cap 20. Apostolic. c6nstitut. et B. Augustinus epist. 118. In eodem festo exstant sermones Nysseni, Leonis, et aliorum.

Festum Trinitatis recens est; Nam c. Quoniam, de feriis, Alexander III dicit, suo tempore fuisse quidem in usu apud quasdam Ecclesias, non tamen Romae. Micrologus etiam lib. de observationib. Ecclesiasticis, cap. 60. reprehendit eos, qui hoc festum celebrant; et ne quis objiceret, videri hoc festum antiquum, quandoquidem praefatio de Trinitate est una ex novem, quas Pelagius II, tamquam antiquissimas servari praecepit, monet Micrologus, eam praefationem in Dominicis omnibus cantari solitam: neque esse propriam festi Trinitatis. Postea tamen etiam Romae merito receptum est, et quidem in die octava Pentecostes, ut Deo specialiter agantur gratiae pro mysterio Trinitatis, orbi terrarum Apostolorum ministerio declarato.

Festum Corporis Domini constat ab Urbano IV institutum, post annum Domini 1200, quod festum omnes Lutherani et Calvinistae oderunt, sed immerito; Nam etiamsi non esset vere Christus in Eucharistia (ut Calvinistae dicunt), vel non deberet adorari (ut dicunt Lutherani,) tamen adhuc justum esset, habere certum diem, quo recoleremus memoriam institutionis ejus Sacramenti, quod etiam Lutherani et Calvinistae maximum Sacramentorum esse concedunt.

Festum denique Transfigurationis Domini antiquum esse videtur, Exstant enim de eo sermones S. Leonis, necnon Cyrilli Alexandrini, et Andreae Cretensis apud Surium.

Chapter 62 of 64