Caput VIII. De Peregrinationibus
Disseruimus de templis, nunc de peregrinationibus ad templa, aliaque sacra loca, paucis disserendum est. Error fuit Claudii Taurinensis,apud Jonamlib.III.de cultu imadinum, inanes esse peregrinationes ad loca Sanctorum. Eumdem secuti sunt Petrobrusiani, teste auctore vita} S. Bernardi lib. III. cap. 5. Wiclofistae autem, teste Thoma Waldensi tom. III. tit.Io. idololatria} damnabant eos, qui ad loca sancta peregrinabantur.
Joannes Calvinus lib. IV. Institut. cap. -13. §. 7. peregrinationes votivas ad lpca Sanctorum non solum inanes, sed etiam plenas manifesta impietate esse dicit. Non tamen aliter probat, quam communi suo axiomate, quod omnis voluntarius cultus Deo displiceat.
Magdeburgenses Centur. IV. cap. 6. coi. 438. tempore Constantini coepisse volunt abusum peregrinationum ad loca Sanctorum, sed non diu postea refutatum fuisse longa oratione a Gregorio Nysseno. Quam orationem totam recitant eadem Centur. IV. cap. 10. coi. 936. et sequentibus.
Ex qua oratione sumuntur haec argumenta. Primum Christus Matth. V. inter ea, qua} homines beatos faciunt, non posuit peregrinationes. Secundum, multa sunt pericula spiritualia in itineribus, ac pra}sertim mulierum, ut netum est. Tertium, nihil invenire possumus Hierosolymis, quod in nostra regione non habeamus, nam Deus non magis est ibi, quam alibi, ut patet ex eo, quod homines regionis illius non sunt meliores caiteris, sed forte pejores. Porro res Dei, id est, templa, et altaria ubique inveniri possunt. Poterant addere Hieronymi epist. ad Paulinum de institutione Monachi, in qua multis argumentis probat, non expedire peregrinationem ad loca sancta suscipere;
et adducit exempla S. Antonii, et aliorum Monachorum, qui licet in vicinia Sanctorum locorum habitarent, tamen numquam ad illa venerunt.
Sed nihil horum nos movere debet. Sunt enim peregrinationes ad loca sancta pias, et religiosse, ut Concilium Tridentinum sess. XXV. rectissime docet. Id probatur primum Scripturae testimonio. Deuter. XVI. Deus instituit ut omnes filii Israel ter in anno ad taberbaculum, vel templum Domini peregrinarentur. Quod praeceptum studiose servabat Helcana, et Anna uxor ejus I Reg. I. necnon Christus ipse cum matre sua, et S. Josepho Lucae II. Joann. XII. etiam Gentiles veniebant adorare in Hierusalem propria regione relicta. Actor. VIII, Eunuchus yEthiops ex longinqua regione veniebat adorare in Hierusalem. Actor. XX. Paulus ipse festinabat in itinere, ut in Hierusalem faceret Pentecosten; quem locum adducit Hieronymus, in epist. 17, ad Marcellam, ut ostendat bonum esse ad loca sancta peregrinari. Haec igitur exempla ex Scripturis petita, quae nullo modo reprehendi possunt, satis indicant, non esse inanem peregrinationem.
Secundo probatur1 ex Patribus. Eusebius lib.VI. cap. 9: « Alexander, inquit, Hierosolymam adorandi, et locorum Sanctorum videndi causa properavit. » Idem refert Hieronymus lib. de vir. illustr. in Alexandro. Porro iste Alexander floruit centum annis ante tempora Constantini, et Martyr fuit sanctissimus, quem etiam mirifice laudant Magdeburgenses Centuria III. cap. 10. in principio. Ex quo apparet mendacium esse Magdeburgensium, quod coeperint peregrinationes ad locasancta tempore Constantini. S. Nicolaus quoque adolescens ante Constantini imperium voti causa peregrinatus est in Hierusalem, auctore Simeone Metaphraste. Idem Eusebius lib. III. de vita Constantini, et Ambrosius oratione de obitu Theodosii laudant Helenam, quod religionis causa Ilierosolymam iverit.
Gaudentius Episcopus Brixiensis in serm. de dedicatione templi, scribit, se peregrinatum in Hierusalem, et in itinere, cum transiret per Caesaream Cappadociae, accepisse dono a duabus sanctis mulieribus, neptibus magni Basilii, reliquias XL Martyrum.
Joannes Chrysostomus homil. 66. ad populum Antiochenum, circa finem, comparans sepulchra Martyrum cum sepulcris
Regum: « Itaque, inquit, quo regias quidem aulas videat, nullus unquam peregrinatus fuerit: multi vero Reges plerumque hujus spectaculi gratia peregrinati sunt; futuri namque judicii vestigia, et signa Sanctorum ajdes exhibent, ubi daemones flagellantur, corriguntur homines, et liberantur. »
« Longum est, inquit, nunc ab ascensu Domini usque ad praesentem diem per singulas aetates currere, qui Episcoporum, qui Martyrum, qui eloquentium in doctrina Ecclesiastica virorum venerint Ilierosolymam, putantes minus se religionis, minus habere scientiae, nec summam, ut dicitur, manum accepisse virtutum, nisi in illis Christum adorassent locis, de quibus primum Evangelium de patibulo coruscaverat. » Item epist. 27. de obitu Paulae: « Cujus, inquit, gentis homines ad loca sancta non veniunt? » In epist. 46. ad Rusticum qui voverat peregrinari ad loca sancta Palaestinae: « Redde, inquit, quod praesente Domino spopondisti, incerta est vita mortalium ne ante rapiaris, quam tuam impleas sponsionem. » Denique epist. 154. ad Desiderium, hortatur illum, ut veniat ad loca sancta, et inter alia dicit: « Certe adorasse ubi steterunt pedes Domini, pars fidei est. »
Sulpitius lib. II. sacrae historiae describens acta Helenae dicit, illud esse mirandum Hierosolymis, quod in loco, unde Dominus coelum ascendit, adhuc serventur pedum ejus vestigia, et cum ad eum locum undique fideles confluant, et rapiant aliquid calcati pulveris,damnum tamen arena non sentiat.
Paulinus epistol. 11. ad Severum: « Non aliter, inquit, affectus homines ad Hierosolymam rapit, nisi ut loca, in quibus corporaliter praesens fuit Christus, videant, atque contingant. » Et natali 3. S. Felicis scribit, turbas innumerabiles ex remotissimis locis peregrinari solitas ad corpus S. Felicis.
Prudentius in hymno de SS. Hemeterio et Chelidonio:
Exteri necnon et orbis Huc colonus advenit.
Fama nam terras in omnes Praecucurrit proditrix Hic patronos esse mundi,
Quos precantes ambiant.
Augustinus epist. 137. ad clerum, et populum Hipponensem: « Elegit, inquit, aliquid medium, ut certo placito se ambo constringerent, ad locum sanctum se peregrinaturos. »
Cassianus lib. IV. de institutis renuntiantium c. 31. meminit Monachorum, qui orationis causa ad loca sancta pergebant: « Quidam, inquit, fratrum ad loca sancta de iEgypti partibus orationis causa convenerant. »
Socrates lib. VII. cap. penultimo scribit, Eudociam Theodosii junioris uxorem ex voto Hierosolymae peregrinationem suscepisse. S. Alexium peregrinatum ad nobiliores Ecclesias mundi, scribit Simeon Metaphrastes in ejus vita.
Beda lib. V. hist. cap. 7. scribit Regem Ceeduallam peregrinationem ad limina Apostolorum suscepisse, cupientem ibi Baptismum suscipere, et mox a Baptismo ex hac vita migrare. Quorum utrumque impetravit; nam iu Sabbato S. a Papa Sergio [baptizatus, in ipsa hebdomada Paschae in albis positus, levi morbo correptus migravit ad Dominum. Item cap. 20. scribit Regem Ccenredum relicto regno peregrinationem ad Apostolorum limina suscepisse, et apud eadem limina in jejuniis et precibus usque ad vitae finem permansisse.
Nicolaus I, in epist. ad Michaelem scribit, multa millia hominum ex omnibus terrae finibus confluere solita ad limina Apostolorum religionis causa.
Palladius in hist. Lausiaca cap. 113. scribit Philoromum, Presbyterum bis voti causa peregrinatum Hicrosolymam, et item ex voto peregrinatum Romam ad limina Apostolorum, et Alexandriana ad reliquias S. Marci. Idem cap. 118. scribit Melaniam Hierosolymae occupatam in suscipiendis peregrinis ex toto orbe venientibus.
His adde Concilium Cabilonense sub Carolo Magno celebratum, quod can. 43. docet eorum devotionem omnibus probari debere, qui poenitentia} causa ad limina Apostolorum, vel alia sancta loca peregrinantur.
Probatur ultimo ratione, sumpta ex utilitate peregrinationum; nam tria bona adferunt. Primo cedunt in honorem Dei et Sanctorum non mediocrem. Est enim manifestum signum, Deum, et Sanctos a nobis magni fieri, cum laborem, et pericula itinerum sponte suscipimus, ut Sanctorum reliquias invisamus. Secundo, est opus poenitentia}, et satisfactionis, quia laboriosum, et poenale. Tertio, auget devotionem; Nam
praesentia loci Sancti vix dici potest, quantum incutiat horrorem, quantam excitet reverentiam; et licet ubique sint aliqua sancta loca, tamen saepe alibi sunt loca sanctiora, ad quae utile est peregrinari, vel si non sint sanctiora, sunt tamen alia ab his, quae in nostra patria inveniuntur, et ipsa novitas juvat ad excitandam devotionem, saepe etiam peculiari amore ferimur erga Sancti alicujus memoriam, quae procul abest a nobis, et eo accedere non parum juvat, licet habeamus domi memorias celebriores.
Ex his ad argumentum Calvini dico, cultum voluntarium dici eum, qui sine ratione suscipitur, ut si quis voveat se non iturum ad mensam, nisi bis laverit nfanus. At cultus qui exhibetur Deo per actus virtutum, non dicitur voluntarius, licet non sit praeceptus, ut patet Num. XXX. ubi Dominus jubet impleri vota rerum non praiceptarum.
Ad Magdeburgenses dico duo. Primo, forte non esse Nysseni illam orationem; nam nec habetur in operibus ejus, nec scitur quis illam verterit in sermonem Latinum, et forte etiam Graece non invenitur.
Secundo dico, in ea oratione non reprehendi absolute peregrinationem in Hierusalem, sed reprehendi ejusmodi peregrinationem in certis personis, id est, Monachis, et sanctimonialibus; Nam de talibus solum eo loco agitur. Quamvis autem peregrinatio sit bona, tamen non omnibus convenit, quidam enim sunt quibus non convenit peregrinari, quales sunt mulieres, nisi magnum, et tutum habeant comitatum; item Monachi, qui in claustris in silentio, precibus, ac jejuniis exercentur, illorum enim majus bonum impediretur minore bono peregrinationis. Et hoc modo Jonas lib. III. respondet ad calumnias Claudii contra Abbatem Theodemirum: dixerat enim Claudius Abbati laudanti peregrinationes ad urbem: « Quare tu Monachos tuos retines in monasterio, et non mittis omnes Romam? » Respondet Jonas pro Abbate, « quia peregrinatio est bona, sed non convenit Monachis; sicut et nuptiae bonae sunt, sed non conveniunt professoribus continentiae. » Sic etiam Hieronymus, qui tam multa dixit in laudem peregrinationum, tamen Paulinum Monachum dehortatur a peregrinatione, quia proposito ejus magis conveniebat quies, et stabilitas monasterii. Ubi etiam recte monuit idem Hieronymus, S. Antonium, quia Monachus
erat, numquam peregrinatum ad loca sancta. Hilarionem autem quia in Palaestina degebat, semel tantum loca sancta invisisse, ne videretur contemnere religionem eorum locorum, quae in vicinia erant. Sic ergo et Gregorius Nyssenus facit: nam alioqui quomodo credibile est Nyssenum voluisse reprehendere, quod sciebat factum a S. Alexandro Martyre, suae regionis homine, et quod non ignorabat laudari ab omnibus Doctoribus suae aetatis.
Sed diluamus objectiones. Ad primam rationem dico, ea probari solum, peregrinationem non esse opus necessarium ad perfectionem, vel ad salutem. Et ad hoc solum probandum adfertur a Gregorio; nam Monachi illi putabant se non posse esse perfectos, nisi viderent loca sancta, quod certe falsum erat.
Ad secundam dico, illa pericula recte probare, peregrinationem non esse omnibus accommodatam, sed solum viris maturis, et quibus parum aut nihil periculi immineat. Gregorius igitur recte argumentatur, quia de sanctimonialibus agit, cum dicit propter pericula debere omitti ejusmodi peregrinationes; nulli enim hominum generi magis cavenda sunt pericula tentationum, quam sanctimonialibus, quibus et sexus, et professio cautionem maximam dicit.
Ad tertiam dico, nihil esse Hierosolymis quod non possit alibi inveniri, si agamus de rebus essentialibus, et necessariis ad religionem; Deus est ubique, Sacramenta, templa, altaria ubique etiam inveniri possunt: et hoc sufficiebat Gregorio, ut suaderet Monachis, et virginibus, ne solliciti essent pro itinere Hierosolymitano: tamen interim negari non potest, quin aliquid sit Hierosolymis, quo devotio juvari possit, quod alibi non invenitur, nimirum sepulcrum Domini, et loca illa sancta, quse toties Dominus calcavit, et in quibus tot mirabilia operatus est. Sed haec non tanti facienda sunt, ut propterea oporteat deserere majora bona.
Chapter 55 of 64