Caput IX. De votis quce nuncupantur Sanctis
Erasmus in Colloquio, quod inscribitur Naufragium, miro modo irridet vota, quoe Sanctis nuncupantur. De haereticis autem omnibus nulla esse potest dubitatio, quin nos pro idololatris habeant ob ea vota quae passim Sanctis nuncupamus; et ratio esse potest, quia votum est actus religionis soli Deo debitus, qualis est etiam juramentum, ct sacrificium, ut patet ex divinis litteris, ubi perpetuo vota dicuntur fieri Deo, Numer. XXX. Deuter. XXIII. in Psalmis passim, et praecipue Isaiae XIX, ubi legimus: Colent eum in hostiis, et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent.
Verumtamen, posse aliquo modo Sanctis vota nuncupari, certissimum est. Et probatur testimoniis antiquorum Patrum. Eusebius lib. XIII praeparatione Evangelica cap. 7. loquens de Martyribus, nomine omnium Christianorum: « Nos, inquit, verae pietatis milites, ut Dei amicos honorantes ad monumenta illorum accedimus, votaque illis facimus tamquam viris sanctis, quorum intercessione ad Deum non parum juvari profitemur. » Theodoretus lib. VIII, ad Graecos, ubi dixerat varia a Martyribus peti, subdit: « Pie, inquit, fidcliterque precatos, 'ea maxime consequi quae desiderant, testantur illa, quae votorum rei persolvunt; nam alii quidem oculorum, alii vero pedum, alii manuum simulacra suspendunt ex argento, aurove confecta etc. » Palladius in hist. Lausiaca cap. 113. scribit, sanctum Philoromum ex voto Apostolis nuncupato venisse Romam ad limina Apostolorum, et deinde Alexandriana ad S. Marcum.
Prudentius in hymno de SS. llemeterio et Chelidonio:
Illitas cruore sancto Nunc arenas incolse Confrequentant observantes Voce, votis, munere.
Paulinus natali 1. de S. Felice:
Hunc liceat celebrare diem, pio reddere coram Vota etc.
Coram vota tibi, coram mea corda dicant.
Annua vota mihi remeant, simul annua linguse Debita etc.
Gregorius Turonicus lib. II. hist. Francorum c. 37. meminit voti, quod nomine Clodovei Regis S. Martino fecerunt ministri ejus: « Domino, inquit, gratias agentes, et vota beato Confessori promittentes Iteti nuntiaverunt Regi etc. »
Accedat adversarorium testimonium: nam Faustus apud Augustinum lib. XX. contra Faustum c. 3: « Idola, inquit, vertistis in Martyres, quos votis similibus colitis. » Ex quo Fausti testimonio discimus, usitatissimum in primitiva Ecclesia fuisse, ut Martyribus vota fierent.
Ad argumentum autem, quod nos ipsi proposuimus, respondet B. Thomas in 2. 2. queest. LXXXVIII. art. 3. vota quae fiunt Sanctis, vel Praelatis, includere duas promissiones: unam quae fit Sanctis, et illam non esse forraaliter votum, sed materiam voti: alteram quae fit Deo, et illam esse formaliter votum: ut cum quis dicit: Yoveo B. Mariae me ad ejus domum peregrinaturum; promittit Virgini hanc peregrinationem, sed haec promissio non est votum: et simul promittit Deo, se impleturum promissionem Virgini factam, et haec secunda promissio vere est votum. At ista recte se habent in votis, quae includunt promissionem homini mortali factam; nam qui vovet obedientiam praelato revera votum non praelato, sed Deo facit, licet ipsi praelato obedientiam promittat, non enim illo voto praelatum, sed Deum colere et honorare intendit: similiter qui vovet perpetuo ministrare in Xenodochio, Deo facit votum, non Xenodochio, tametsi in utilitatem et commodum Xenodochii faciat. At qui vovet jejunium vel peregrinationem Sanctis, ipsos Sanctos religiose honorare intendit. Et praeterea Cnjetanus in eum articulum B. Thom. probat ex ipsa professione Fratrum praedicatorum, vota vere fieri Sanctis: Nam dum profitentur, dicunt: « Voveo Deo, et B. Maria*., et omnibus Sanctis, me praelato tali vel tali obediturum, » ubi ex duabus promissionibus una dirigitur
ad praelatum, et illa est materia voti; altera quee est formaliter votum, ad Deum, et Sanctos simul. Cajetanus igitur affert aliam solutionem, ac dicit, vota fieri Sanctis, non ut sunt creaturae quaedam rationis participes, sed ut in cis Deus habitat per gloriam, ita ut vota, quae fieri dicuntur Sanctis, fiant Deo in Sanctis: quomodo maledicta in Sanctos dicuntur blasphemise, quia Deus in Sanctis maledicitur.
Sed objiciet fortassis aliquis. Aut vota, quai fiunt Deo in Sanctis, terminantur ad solum Deum, quomodo sacrificium soli Deo offertur, licet in memoriam, et honorem Sanctorum: aut terminantur etiam ad ipsos Sanctos, ita ut revera ipsis vota fiant, quomodo eleemosyna, quae datur Christo in paupere, vere datur ipsi pauperi: si primum accipiatur, ergo non vere fiunt vota Sanctis. Si secundum, ergo idololatra} videmur.
Respondeo, secundo modo fieri vota Sanctis, nec tamen nos esse idololatras; nam non eadem ratione fit votum Sanctis, et Deo; et solum votum quod fit Deo, est cultus latria}. Animadvertendum est enim, inter omnes convenire vere et proprie Sanctis aliquid promitti; sicut vere et proprie aliquid promittitur Deo: id enim et B. ThomaS concedit, et per se patet; nam si licet Sanctis a}dificare sepulchra, et basilicas, ornare eorum reliquias, accender£ coram eis cereos, ut supra ostensum est, cur non liceat eis ista promittere?
Rursum, inter omnes Catholicos convenit aliter promitti munus Deo, aliter Sanctis; Nam Deo promittitur in signum gratitudinis ei*ga primum principium omnium bonorum, et in recognitionem boneficii ab ipso, tamquam a primo auctore accepti, et proinde illa promissio est cultus latriee; at Sanctis promittitur aliquid in signum gratititdinis erga mediatores, et intercessores, per quos a Deo beneficia accepimus; et proinde illa promissio non est cultus latriae, sed dulise.
Solum videtur dubium esse, an ista promissio facta Sanctis possit dici votum, id est, an votum sit nomen generale, quod dicatur analogice de promissione facta Deo et Sanctis, quomodo nomen orationis, et nomen cultus se habent: an vero sit nomen speciale, quod solum dicatur de promissione Deo facta, sicut sacrificium non dicitur nisi de munere, quod offertur Deo. Etsi autem controversia vocabuli, cum de rc constat, nos
torquere non debet; existimo tamen secundum usum Ecclesiai nomen voti esse generale; nam nullus dicere auderet, sacrifico Deo,etB. Mariae; vel etiam absolute, sacrifico B. Mariae; et tamen dicimus, voveo Deo, et B. Mariae; et etiam simpliciter, voveo B. Mariae.
Praeterea nomen voti ita est conjunctum cum nomine orationis, ut Graece dicatur votum sV^vi, oratio vero irpovevxi), ut notat Gregorius Nyssenus or. 1. in orationem Dominicam; Latine autem saepissime accipitur votum pro oratione. Et ratio est, quia ut ibidem docet Nyssenus, vota ordinantur ad orationem; solemus enim cuVn impetrare aliquid volumus, prius votis conciliare eum, a quo volumus petere, deinde petere id, quod volumus. Unde est illud VI yEneidos: « JE- nea cessas in vota, precesque? » Sicut ergo orationis nomen non solum dicitur de illa petitione, qua a Deo postulamus beneficia, quaeque est actus latriae; sed etiam de illa, qua postulamus a Sanctis, ut nostram orationem juvent, quam fundimus ad Deum: ita etiam voti nomen non solum conveniet promissioni, quae fit Deo, quaeque est actus latriae, sed promissioni, quae fit Sanctis, et quae non est actus latriae. Neque his repugnat, quod in Scripturis nomen voti semper accipiatur pro promissione facta Deo; nam cum scriberentur Scripturae sanctae, nondum coeperat usus vovendi Sanctis.
Sed objicies; si promissio facta Sanctis mortuis potest dici votum; cur non etiam promissio facta Sanctis adhuc viventibus nobiscum?
Respondeo primo, quia promissio facta Sanctis cum Christo regnantibus, est similior promissioni quae fit Deo, quam sit promissio homini mortali. Nam quemadmodum id, quod promittimus Deo, non est illi utile, sed nobis, et solum fit in signum honoris, et gratitudinis; ita etiam quod promittimus Sanctis in coelo regnantibus, non est illis utile, sed nobis; neque enim illi nostris rebus indigent, cum sint beati, et solum ista illis promittimus et offerimus in signum memoriae, honoris et gratitudinis. At quae hominibus hic viventibus promittimus, illis utilia sunt, vel certe esse possunt, cum ipsi multis rebus egeant.
Secundo, quia votum non convenit Sanctis nisi quatenus sunt Dii per participatio¬
nem; at Sanctos, cum Christo regnantes certo scimus esse tales; de viventibus nobiscum non scimus certo, sed suspicamur tantum.
Tertio, quia Sancti in coelo jam sunt reipsa beati, et gloriosi, et filii Dei, ac Dii quidam per participationem, quia sunt confirmati in illo statu, neque excidere possunt. At Sancti, qui vivunt nobiscum, modo sunt Sancti, modo non sunt, et magis in spe, quam in re sunt beati, et gloriosi. Recte igitur quae mortalibus promittuntur, non dicuntur vota; dicuntur autem, si beatis hominibus in coelo degentibus promittantur.
Chapter 56 of 64