Skip to the text

Caput XVI. De festis Sanctorum

Festa Sanctorum adversarii non parum oderunt. Primo, quod idololatriam sapere videantur, nam Sabbata sanctificare, est praeceptum primae tabulae, et proinde ad cultum Dei pertinet.

Secundo, quia aliqua falso fundamento nitantur, ut Conceptionis B. Mariae festum, quod festum beatus Bernardus nominatim reprehendit in epist. 174. ad Canonicos Lugdunenses, ubi dicit, errorem et supersti tionem sapere hoc festum, quia eo vel peccatum honoratur, sine quo conceptio ista non fuit, vel falsa inducitur sanctitas. Et praeterea apud nos etiam non est certum, an B. Virgo sine peccato originali concepta fuerit; Ecclesia enim utramque opinionem permittit: ergo saltem dubium est, an recte hoc festum celebremus.

Tertio, quod plurima sint nova, ac praesertim festa B. Virgini dicata: nec enim ante Justiniani tempora exstabant.

Quarto, quod multa ab Imperatoribus saeculi instituta sint. Nam festum Purificationis instituit Justinianus, ut scribunt Paulus Diaconus lib. XVI. rerum Romanarum, et Nicephorus lib. XVII. cap. 28. Festum Assumptionis instituit Mauritius, qui Justiniano posterior fuit, iit idem Nicephorus ibidem refert.

Quinto, quia eousque prolapsus est abusus festorum, ut etiam Imperatoribus non sanctis festi dies instituti sint, ut de Justiniano refert Nicephorus lib. XVII, c. 31. Ilae sunt objectiones Tilmanni Heshusii, lib. de erroribus Pontificiorum tit. 26. ct- Magdeburgens. Gent. VI, cap. 6. coi. 342. 343. et 344.

Verumtamen pium et bonum esse colere festos dies Sanctorum, facile demonstrabimus auctoritate primum, deinde ratione. Auctoritas est totius Ecclesiae Catholicae, quae omni tempore id servavit. Ac ut solum inspicianrus quinque prima saecula, primo saeculo, id est, Apostolorum tempore, habemus Clementem lib. VIII, constitut. cap. 39. ubi jubet servari festa Apostolorum et Martyrum.

Secundo saeculo, habemus testimonium Ecclesiae Smyrnensis, cujus epistolam refert Eusebius lib. IV. hist. cap. Io. in ea epist. habentur haec verba: « Quo in loco etiam nunc, praestante Domino, solemnes agimus celebresque conventus, maxime quidem in die passionis ejus; sed et cum eorum memoriam, qui prius passi fuerant, celebramus, ut sequentium animi ad praedecessorum viam exemplis insignibus excitentur. »

Tertio saeculo, Origines hom. 3. in diversos Evangelii locos, dicit, festum Innocentium puerorum recte in Ecclesia celebrari, propterea quod fuerunt illi Martyrum primitiae. Item Tertullianus lib, de corona militis dicit, unam ex antiquis traditionibus esse, annuas oblationes facere pro natalitiis. Et clarius, B. Cyprianus lib. III. epist. 6: « Dies, inquit, eorum quibus excedunt, annotate, ut commemorationes eorum inter memorias Martyrum celebrare possimus. » Et lib. IV. epist. 3:« Sacrificia, inquit, pro eis semper, ut meministis, offerimus, quoties Martyrum passiones, et dies anniversaria commemoratione celebramus. »

Quarto socculo, Basilius oratione in Gordium Martyrem; Nyssenus oratione in Theodorum Martyrem; Nazianzenus orat. I. in Julianum, paulo ante medium; Ambrosius serm. 66. 77. et 78. Hieronymus in cap. IV. ad Galat. et epist. 19. ad Eustochium; Prudentius in hymno de Sanctis Petro et Paulo, festorum dierum in Sanctorum memoriam et honorem institutorum apertissime meminerunt.

Quinto saeculo, Chrysostomus hom. 66. ad populum; Theodoretus lib. VIII.de Martyribus; Augustinus in Psal. 63 et 88. et alibi; Paulinis natali 2 et 3 S. Felicis. His accedunt Leo, Gregorius, Beda, et alii omnes posteriores, quorum libri testimoniis plenissimi sunt.

Probatur hoc etiam ex antiquis Conciliis diversarum Ecclesiarum. Concilium Laodicenum in Oriente celebratum ante annos 1200, can. 31. vetat, in Quadragesima celebrari festa Sanctorum; ex quo sequitur, extra Quadragesimam fuisse in ea provincia celebrata. Concilium Carthaginense III, ante annos 1100, can. 47: « Liceat, inquit, legi passiones Martyrum, cum anniversarii, dies eorum celebrantur. » Concilium Toletanum in Hispania III, can. 23. jubet, ut in diebus festis Sanctorum populi non dent operam turpibus saltationibus. Concilium

Lugdunense in Gallia, ut habemus can. Pronuntiandum, de consecr. dist. 3. enumerat inter festa Ecclesiae festum sanctorum Apostolorum, Assumptionem et Nativitatem B. Mariae, festum S. Sylvestri, S. Martini, et aliorum. Idem ex Germania habemus in Concilio Moguntinensi cap. 36.

Ultimo probatur ratione, quae fundatur in divinis litteris. Festi dies recte instituuntur ad recolenda divina beneficia, ut patet de festo Sabbati et festo Sortium apud Judaeos, et de festis Domini apud Christianos. Unde Augustinus lib. X. de Civ.Dei cap. 4: « Beneficiorum, inquit, Dei, solemnitatibus, festis, et diebus statutis dicamus, sacramusque memoriam, ne volumine temporum ingrata subrepat oblivio. » Sed non est parvum Dei beneficium beata consummatio alicujus Sancti, et praecipue per martyrium; inde enim datur toti Ecclesiae militanti exemplum fortitudinis, et unus novus patronus apud Deum. Datur etiam toti Ecclesiae triumphanti novum gaudium de accessione unius civis: denique tunc agitur novus et perfectus triumphus de Diabolo.

Confirmatur; Nam omnes causae, propter quas homines etiam profani celebrant festos dies, concurrunt in obitu Sanctorum. Homines enim festa celebrant ob diem natalem Principum: item ob assumptionem alicujus ad summam aliquam dignitatem: denique ob partam victoriam. At cum Sancti moriuntur, tunc vere nascuntur, et nascuntur Principes coelestes, unde ab Ecclesia eorum obitus natalitia dicuntur. Item tunc assumuntur ad summam dignitatem, quae hominibus conferri queat, id est, ad aiternam beatitudinem: denique tunc perfectam victoriam referunt de Diabolo, et triumphum agunt.

Neque rationes adversariorum aliquid efficiunt. Ad primum de idololatria dico primo, festa Sanctorum Deo dicari, sed in Sanctorum memoriam, quemadmodum templa sacrantur Deo in memoriam Sanctorum. Secundo dico, honorem dierum festorum immediate, et terminative pertinere etiam ad Sanctos, quemadmodum diximus de basilicis, de votis, et de ipsa invocatione: sed talem honorem dicimus esse cultum duliaj, non latrise, et proinde religionis quidem cultum, sed religionis, non ut est nomen specialis virtutis, quae hominem erga Dei cultum bene disponit, sed ut est nomen generale.

Ad secundum de festo Conceptionis, quod falso fundamento niti videtur, dico primo, in majori parte Ecclesiae pie credi B. Virginem sine peccato originali conceptam, quod etiam ex adversariis fatentur Lutherus et Erasmus; ille in sermone de festo Conceptionis; iste in Apologia ad Albertum Pium Carpensem.

Dico secundo, fundamentum hujus festi praecipuum non esse Conceptionem immaculatam, sed simpliciter Conceptionem ma-, tris Dei futurae. Qualiscumque enim fuerit illaconceptio,eo ipso quod conceptio fuit matris Dei, singulare gaudium atfert mundo ejus memoria. Tunc enim primum habuimus pignus certum redemptionis, praesertim cum non sine miraculo ex matre sterili concepta fuerit. Itaque hoc festum etiam illi celebrant, qui putant Virginem in peccato conceptam.

Dices, hoc modo etiam Joannis Baptistae conceptio celebrari posset. Respondeo, posset sane, ut Graeci faciunt. Nam inKalendario Graecorum die 23 Septembris annotatur festum conceptionis Joannis Baptistae: sed Ecclesiae Latinae non est visum tot festa multiplicare. Et praeterea magnum est discrimen inter matrem Dei, et praecursorem ejusdem, et inter utriusque conceptionem. Nam quia major pars Ecclesiae pie credit immaculatam conceptionem, inde habuit eadem Ecclesia occasionem instituendi hoc festum, quam occasionem non habuit ad instituendum festum de conceptione Joannis Baptistae.

Porro B. Bernardi sententia nobis favet, ille enim reprehendit Canonicos Lugdunenses, quod sine exemplo vel praecepto Romanae Ecclesia1, novum festum instituissent. Si ergo nunc B. Bernardus videret ex auctoritate Romanae Ecclesiae festum celebrari, etiam ipse libentissime celebraret.

Ad orationem autem Bernardi dico, nos nec peccatum honorare, nec inducere falsam sanctitatem, etiamsi Virgo in peccato concepta esset, sed honorare officium matris Dei, ad quod ab ipsa conceptione designata fuit. Nam idem Bernardus ibidem dicit, merito celebrari nativitatem Joannis Baptistae, quia sancta fuit, et tamen ibidem dicit, se non audere asserere sanctificationem Joannis in utero delevisse originale peccatum, licet hoc pium sit credere. Si ergo ita adversus Bernardum argumentaret: Colis festum nativitatis Joannis, quem ' Tom. III.

non audes asserere natum sine peccato, ergo vel honoras peccatum, vel inducis incertam sanctitatem. Responderet Bernardus, nec peccatum se honorare, nec inducere incertam sanctitatem, sed honorare officium praecursoris, ad quod sanctificatus fuit adhuc in utero matris existens: Idem ergo respondeo illi de conceptione B. Mariae.

Quod si ipse quaereret, unde habeamus B. Mariam ab ipsa conceptione sanctificatam, saltem ad hoc, ut esset mater Dei designata, responderem, inde nos hoc didicisse, unde ipse dicit, B. Mariam ab ipsa nativitate sanctam fuisse. Asserit enim ibidem, ex eo, quod Ecclesia jam tunc celebrabat B. Virginis ortum, se nihil dubitare, quin ortus ille sanctus fuerit; et nos ergo ex eo quod Ecclesia celebrat festum Conceptionis, nihil dubitamus, Conceptionem illam sanctam aliquo modo fuisse, ac saltem ratione officii, ad quod assumebatur.

Ad tertium dico duo; Primo, non esse absurdum, quod aliqua festa sint recentia, quandoquidem etiam saepe sunt recentia Dei beneficia, propter quae festa instituuntur; vel saltem occasio festorum instituendorum potest esse recens. Unde etiam tempore Judaeorum vario tempore varia sunt festa instituta, praeter ea, quae Deus ipse per Mosem instituerat, ut patet de festo Sortium propter liberationem tempore Esther; et de alio festo ob victoriam Judith, et de festis dedicationum tempore Salomonis, et postea tempore Esdrae, et ultimo tempore Machahaeorum, quod festum, licet recentissimum, Christus ipse honoravit, Joan. X.

Dico secundo, festa Sanctorum antiquissima esse, ut jam ostendimus. Fatemur tamen prius coepisse celebrari festa Martyrum, quam Confessorum; et nonnulla etiam festaB. Mariae recentia esse. Nam festum Conceptionis tempore beati Bernardi coepit, sed non fuit publice receptum a tota Ecclesia, nisi post decretum Sixti IV. Pontificis, quod habetur in Extravaganti; Cum prseexcelsa, de reliquiis, et veneratione Sanctorum. Similiter festum Visitationis in Ecclesia Latina novum est. Fuit enim institutum ab Urbano Papa VI. atque a Bonifacio IX. primum confirmatum. Deinde etiam a Concilio Basileensisess. 43. quamquam utrumque festum jam antea erat in Calendario Graecorum.

Festum Nativitatis B. Mariae longe antiquius est. Meminit enim ejus Petrus Damianus, qui tres sermones de eo festo scripsit,

et ante eum B. Gregorius, qui in Antiphonario, et Sacramentario annotavit officium, 8. die Septembris pro Natali B. Mariae.

Festum Annuntiationis adhuc est antiquius. Exstat enim oratio S. Athanasii de sancta Deipara, ubi expresse meminit hujus festi.

Festum Purificationis est etiam antiquissimum. Siquidem hujus celebritatis exstant orationes Amphilochii, Gregorii Nysseni, Chrysostomi, Cyrilli Alexandrini, et Andrese Cretensis apud Aloysium Lipomanum, et Laurentium Surium.

Denique festum Assumptionis est etiam antiquissimum. Nam ejus meminit Gregorius in Antiphonario, et Sacramentario, et ante Gregorium Andreas Cretensis in oratione de hoc festo, quae exstat apud Lipomanum, et Surium. Atque ante Andreae tempora exstat inter opera 13. Hieronymi insignis sermo de festo Assumptionis, qui quidem vel ipsi Hieronymo, vel ejus aequali Sophronio tribuitur.

Ad objectionem ergo ex Nicephoro, et Paulo Diacono, dico, eorum verba non posse intelligi de prima institutione horum festorum, nisi illi apertissime mentiantur. Quomodo enim instituit Justinianus festum Purificationis, et Mauritius festum Assumptionis, si utrumque festum erat institutum tempore Hieronymi, et Chrysostomi, qui ducentis annis Justiniano antiquiores fuerunt? Praeterea iidem auctores ibidem dicunt, a Justino Imperatore institutum festum Nativitatis Domini. At constat ex Ambrosio, Augustino, Leone, et aliis, qui Justinum praecesserunt, festum Nativitatis longe esse antiquius. Solum ergo Imperatores illi addiderunt aliquid ad celebritatem, et fortasse praeceperunt civilibus legibus, ne ullus operaretur in illis soleninitatibus, cum tamen etiam antea legibus Ecclesiae dies illi festi sancti essent.

Ad quartum, patet responsio. Non enim Imperatores festa instituerunt, sed instituta jam festa ab Ecclesia, legibus etiam suis adjuverunt, et ornarunt.

Ad quintum respondeo, Nieepliorum non dicere, institutum fuisse festum diem Justiniano, sed solum quotannis Episcopum quemdam Constantinopolitanum solitum celebrare ejus memoriam. Id quod non cogimur intelligere de aliquo festo die, sed solum de laudatione Justiniani, quam illo Episcopus admiscebat concioni suae, propterea quod Justinianus multa pia opera, et Ecclesiae utilissima fecisset. Addo praeterea, quidquid illud fuerit, sive festus dies, sive simplex laudatio, fuisse unius privati Episcopi factum, quod non immerito reprehendi posset, praesertim cum ejus successores mox omiserint ejusmodi celebritatem.

Chapter 63 of 64