Skip to the text

Praefatio

DE IIS REBUS, QUIBUS SUPERNA HIERUSALEM AB ECCLESIA IN TERRIS

Etsi sequentes quaestiones de templis, votis, peregrinationibus, festis, et vigiliis, quae fiunt in honorem Dei, et Sanctorum, non solum ad hunc locum, sed etiam ad multa alia pertinere possunt, visum est tamen hoc loco eas integre disputare; tum quia dispitationes ita conjunctae sunt, ut non facile inter se disjungi possint; tum etiam, quia id, quod non est proprium hujus loci, hinc peti poterit, cum alibi opportunitas de ea re disputandi dabitur. Excipio tamen vota, de quibus hoc loco non nisi brevissime disseritur, quia jam alibi res tractata est.

Ut igitur a templis ordiamur, septem erunt partes hujus disputationis. Primum enim explicabimus, quae fuerint haereses de hac re. IE An sint templa erigenda. III. Qua forma. IY. Quos ob fines. V. De consecratione templorum, et dedicatione. VI. De ornatu eorumdem. VII. De iis, qua^ in templis benedicuntur, ut aqua, oleo, cereis, palmis etc.

Chapter 48 of 64