Skip to the text

Caput XII. De Pascha

Duo dicenda sunt. Primo, quid sit Pascha. Secundo, de erroribus circa Pascha. Quantum ad Primum, aliqui Patrum existimarunt, nomen Paschae deductum esse a verbo niayjtv, id est, pati, quia passionis Domini memoria in Paschate celebratur, juxta illud Apostoli: « Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus; » ita Ambrosius in lib. de mysterio Paschae cap. l.Unde etiam Tertullianus lib. contra Judaeos, dicit, Pascha Domini significare passionem Christi: quorum sententiam refert, et merito refellit Augustinus epist. 119. nam Pascha nomen est Hebraeum, non Graecum. Hebraice autem dicitur 'nDE quod Graeci verterunt niaya, Chaldaeus KnsJ. Hieronymus legit Phase, nimirum secundum alia puncta: sed eadem semper est vox. Dicitur autem Pascha a verbo, nes, quod est transilire. Unde primario non significat immolationem agni, ut auctor commentar, in cap. XIV. Marci apud Hieronymum docet: nec transitum populi per mare rubrum ad terram promissionis, ut docet Nazianzenus oratione 2. de Pascha, et Augustinus tract. 35. in Joannem. Nec etiam significat transitum Angeli per ^Egyptum, ut videntur sonare illa verba: Est enim Phase, id est, transitus Domini. Exod. XII. sed significat transcensionem Angeli, et quasi saltum super domos Judaeorum, ut patet ex ratione, quae redditur Exod. XII. nam ubi dixerat Moses; Est enim Phase, subjungit rationem: Transibo enim per terram jEgypti nocte illa, et percutiam primogenita Aegyptiorum. Erit autem sanguis vobis in signum in cedibus vestris, et videbo sanguinem, et transibo vos, nec erit in vobis plaga. Ubi primum, transibo, est smhyi secundum est inhDEn. et ab hoc dicitur Pascha. Similis ratio ter in eodem capite redditur: ubi semperncs significat transilire, seu transcendere, non simpliciter transire. Unde Josephus lib. II. antiquitat. cap. 13. dicit, Pascha significare transcensionem. Idem docet Hieronymus in cap. XXVI Matth. et Theodoretus ' quaest. 24. in Exod.

Verumtamen hoc ipsum nomen traducitur etiam ad alia tria significanda. Itaque Primo, significat, ut diximus, transilitionem Angeli. Secundo, ipsum, agnum Paschalem, qui per immolationem transibat de vita ad mortem. Unde dicitur Luc. XXII: Necesse erat occidi Pascha. Tertio, transitum populi, qui illa ipsa nocte liberatus a tyrannide Pharaonis transivit per mare rubrum, ut iret in terram promissionis, et hanc significationem agnoscunt Gregorius Nazianzenus orat. 2. de Pascha, et August. tract. 53. in Joannem. Quarto, ipsum festum diem: nam Luc. XXII. dicitur: Appropinquabat dies festus azimorum, qui dicitur Pascha.

Porro haec ipsa quatuor sunt etiam apud Christianos suo modo, id est, ut exemplaria illorum typorum. Nam Angelus transiliens, et occidens primogenita iEgypti, et salvans filios Israel, est Christus magni consilii Angelus, qui, dum transiret de morte ad vitam, salvavit omnes, qui ejus sanguine aspergendi erant, relictis caeteris in manu vastatoris. Agnus Paschalis idem Christus est, pro nobis immolatus. Christum enim repraesentarunt Agnus et Angelus, quia Christus occidi et occidere debuit; Agnus autem occidi poterat, sed non occidere. Angelus occidere, sed non occidi. Transitus per more rubrum, significat transitum populorum per aquas Baptismi; et ideo in Paschale ordinarie olim baptizabantur Catechumeni. Denique, festus dies illorum nostrum festum diem figurabat.

Quantum ad Secundum; Primus, error fuit Aerii, qui Pascha simpliciter negabat esse celebrandum, quod hoc Judaismumsaperet. Refert hunc errorem, et refellit Epiphanius haeresi75, non enim agimus Pascha

Judaeorum, sed quod illo significabatur.

Secundus fuit Blasti cujusdam, qui, teste Tertulliano lib. de Prajscrip. docuit, Pascha necessario debere celebrari ipso die, quo a Judaeis celebrabatur, id est, 14 Luna, sive esset Dominica, sive non. In quo errore fuerunt eodem tempore multi Episcopi Asiae minoris; ut patet ex lib. V. histor. Eusebii c. 24. et 23. uni refertur epistola Policratis Episcopi Ephesini ad Victorem Papam, qua ille auctor asserit, omnes suos praedecessores usque adS. Joannem Evangelistam semper celebrasse Pascha die decima quarta. Nec defuerunt postea multi alii, quibus hic error placeret, quos Epiphanius haer. 50. Quartodecimanos vocari affirmat, quin etiam longo post tempore Audiant, seu Vadiani in eumdem errorem inciderunt, eodem Epiphanio teste haer. 70.

Hic error illo ipso tempore refutatus est a Conciliis fere omnium Ecclesiarum, et a Romano Pontifice, qui omnes communi consensu statuerunt, Pascha celebrandum esse Dominica proxima Lunae quartae decimae post aequinoctium vernum, ut Eusebius idem refert. Deinde Concilium Nicaenum, cum adhuc error ille alicubi duraret, idem statuit, ut testantur Epiphanius haeres. 50, et 70, qui dicit, in Concilio eodem ab Eusebio Caesariensi compositum aureum numerum, qui ostendit Novilunia. De qua re exstat epistola ipsius Concilii Nicaeni apud Theodoretum lib. I cap. 9. histor. et ejusdem rei meminit Athanasius in epistola de Synodo Ariminensi, et Seleuciensi; Ambrosius epistol. 83. et Theophylus lib. I. Paschali; item Imperatoris Constantini epistola ad omnes Ecclesias, apud Eusebium lib. III.de vita Constantini; ubi Constantinus tribus rationibus probat, debere Pascha celebrari die Dominico. Primo, ne concurramus cum Judseis Christi interfectoribus.

Secundo, quia par est, ut in tota Ecclesia sit una ratio Pascha celebrandi, et par est etiam, ut pauciores pluribus cedant. Porro ab antiquis temporibus Romana urbs, Italia, Africa, Gallia, Hispania, Britannia, jEgyptus, Lybia, Graecia, Pontus, Cilicia, et magna pars Asiae celebrant Pascha die Dominico, soli autem pauci Orientales contra totum Meridiem, Occidentem, Aquilonem, et magnam Orientis partem cum Judaeis Pascha celebrant.

Tertio, quia absurdum est, uno anno bis Pascha facere, et alio anno numquara. Atqui hoc accidebat illis, qui Pascha quartadecima die agebant; nam illi non observabant aequinoctium, sed solum menses 12 Lunares, et celebrabant Pascha 14 Luna mensis primi, non curantes, si illa decimaquarta esset ante aequinoctium, vel post. Itaque interdum accidebat, ut uno anno celebrarent Pascha post aequinoctium, et anno sequenti ante aequinoctium, et proinde bis in uno anno.

Adde etiam, quod isti falso fundamento nitebantur. Nam putabant, se sequi legem Judaeorum, et revera sequebantur delirium Judaeorum sui temporis. Nam Lex Judaica Exod. XII, praecipit Pascha fieri post aequinoctium vernum; jubet enim fieri Luna decimaquarta primi mensis; porro mensis primus is erat, cujus decimaquarta dies incidebat in aequinoctium vernum, aut illud proxime sequebatur. Unde etiam Josephus lib. III. antiquit. cap. 13. dicit, Pascha fieri Sole in Ariete existente, et opposito ipsi Lunae. Judaei autem posteriores (ut Epiphanius dicit haer. 70.) non amplius observabant aequinoctium, et eos tamen tamquam duces caecos sequebantur errantes illi Christiani, qui cum Judaeis Pascha faciebant.

Ad auctoritatem autem S. Joannis Evangelistae, quam pro se adferebant illi Quarlodecimani, respondet Beda lib. III. hist. cap. 23. Joannem celebrasse Pascha 14 die, ut se accommodaret in illis initiis Judaeis ad fidem conversis, sicut etiam propter eamdem causam Paulus circumcidit Timotheum: tamen Apostolum Petrum Romae instituisse, ut Pascha die Dominico fieret: et hoc magis esse sequendum.

Tertius error fuit quorumdam Cappadocum, qui, teste Epiphanio haer. 50. semper Pascha celebrabant die 25 Martii, sicut Natalem Domini semper celebramus die 25 Decembris: quia putabant, Christum eo die passum fuisse, et ipso die passionis Pascha agendum credebant. Similis fuit error Gallorum in principio Ecclesiae, qui, teste Theophylo Caesariensi apud Bedam lib. de ratione temporum cap. 45. semper Pascha celebrabant 25 Martii, quod putarent, eo dieChristum resurrexisse. Idem error summopere placet Luthero in lib. de Conciliis part. 2. Ubi vellet eodem die celebrari ista festa, et non observari cursum Lunae, ne videremur judaizare.

Caeterum iste error refellitur Primo, ex consensu totius Ecclesiae, quae semper die Dominico Pascha celebrandum statuit. Secundo, quia secundum quosdam nititur falso fundamento, Christus enim ut illi docent, non potuit resurgere 25 Martii, nec etiam pati; nam passus est die Veneris, et resurrexit die Dominico, secundum Evangelia omnia. Constat etiam, Christum passum et resurrexisse anno aetatis suae 33, vel 34, secandum alios. Porro anno Christi 33, die 25. Martii, non fuit feria 6. nec dies Dominica, sed feria 4. Anno autem Christi 34. die 25. Martii, fuit feria 5. ut ex littera Dominicali patet. Nam anno Christi 33. currebat littera D; anno 34. littera C; die autem 25 Martii, semper est G.

Ultimo, refellitur a B. August. in epist. 419. ubi ostendit, hoc interesse inter diem Natalis et diem Resurrectionis; quod ille celebratur solum ob memoriam, et ideo semper ipsa die 25 Decembris: at iste celebratur ob memoriam et Sacramentum, et ideo variatur. Vide ibidem pulcherrimam explicationem mysteriorum Paschae.

Quartus error fuit Britonum et Scotorum apud Bedam lib. III. hist, cap. 25. et lib.V. cap. 22. qui contra communem totius Ecclesiae usum Pascha celebrabant prima Dominica post Lunam 13 Martii, ita ut aliquando ipsa 14 Luna Pascha celebrarent, in quo neque Judaeis, neque Christianis consentiebant. Nam Judaeis primus dies solemnis erat Luna 15, sed incipiebant festum a vespera praecedente, id est, Luna 14 ad vesperam; istis autem primus dies solemnis erat decimusquartus, et cum etiam ipsi inciperent a primis vesperis, necessario incipiebant Luna 13. sed hic error non eget alia refutatione; nam fundabatur in sola imperitia; existimabant enim, ita sanctum Joannem celebrare solitum.

Quintus error estNovatianorum, qui, teste Socrate lib. V. hist. c. 20. decretum ediderunt, quod appellarunt a Sizyopov, quia in eo statuerunt, liberum unicuique esse debere, agere Pascha quando velit. Quem errorem satis constat placuisse etiam Magdeburgensibus ex Cent. I. lib. II. cap. 6. coi. 504. et Cent. II. cap. 6. coi. 119. ubi dicunt, nec Apostolos, nec Apostolicos viros ullam legem dedisse Ecclesiae de celebratione Paschae, sed reliquisse Christianis integram libertatem. Et ibidem aurguunt Romanos Pontifices, quod propter rem indifferentem excommunicaverint Asianos.

Iste autem error refellitur. Primo, ex canon. 8. Apostolorum, ubi jubentur deponi Episcopi, vel Presbyteri, qui Pascha egerint ante aequinoctium cum Judaeis.

Secundo, probatur, quia eos, qui pertinaces fuerunt in opinione Asianorum, id est, quod necessario Pascha deberet agi Luna 14 cum Judaeis, veteres Patres semper habuerunt pro haereticis, ut patet ex Tertulliano de praescrip. Epiphan. haeres. 50. August. haeres. 29. et Theodoreto lib.III. de haereticis fabulis, et Damascen. lib. de haeres. Et ne putemus eos esse haereticos alia de causa, imposuerunt illis nomen Tessarescedecatitas, id est, Quartodecimanos. Non ergo sine causa Romani Pont, excommunicarunt Asianos.

Tertio, si esse deberet res libera, et indifferens celebratio Paschae, numquam fuissent sancti Patres multum solliciti de hac re: at semper maxime solliciti fuerunt; nam in ipso initio hujus controversiae, ubique celebrata sunt provincialia Concilia pro hac re, ut apparet ex lib. V. hist. Eusebii cap. 23. et 25. quod est signum magnae sollicitudinis. Adde, quod in illis Conciliis non rem adiaphoram esse voluerunt: nam lib. V. cap. 23. sic ait Eusebius: « Unum, inquit, omnes Ecclesiasticum dogma confirmant, ne liceat aliquando nisi in die Dominica, qua Dominus resurrexit, Dominicum Paschae celebrare mysterium. » Et c. 25. dicit, hunc fuisse finem decreti Concilii Cesariensis de Paschate illo ipso tempore habiti: « Epistolae autem nostrae exemplaria per omnes Ecclesias transmittantur, ut ne rei efficiamur animarum, quae diversis erroribus immerguntur. »

Quarto, Concilium Nicaenum post quaestionem de fide contra Arium nihil putavit magis dignum diligenti discussione et determinatione, quam de die Paschae, ut patet ex epistola Constantini apud Eusebium lib. III. de vita Constantini. Imo Athanasius in epistola de Synodis Arimini et Seleuciac, non procul ab initio, dicit, Concilium Nicaenum propter duas causas convenisse; primo, propter controversiam de Pascha; secundo, propter haeresim Arii, Epiphanius etiam haeres. 70. dicit: Constantinum duo maxima bona contulisse in Ecclesiam; unum, quod congregari curavit Synodum Nicaenam; alterum, quod in ipsa Synodo curaverit de¬

terminari quaestionem de Paschate. Quod autem Nicaenum Concilium plane praeceperit celebrari Pascha die Dominico, et non solum cohortationem adhibuerit, ut Socrates dicere videtur, patet ex Athan. quiin epist. de Concil. Arimini et Seleuciae, sic ait: « In negotio de Paschate non abhorruerunt ab ista appendice, visum est, ut omnes obtemperarent. »

Quinto, probatur ex Concilio Antiocheno cap. I. ubi excommunicantur, qui legem Nicaenam de Paschatis die non servant.

Sexto, idem probatur ex magna sollicitudine, quam semper habuerunt Patres, ne erraretur in celebrando Paschate. Nam tempore B. Ambrosii, cum nata esset difficultas quaedam, et ignoraretur, quae esset dies Paschae secundum Nicaenum Concilium, undique mittebantur litterae Episcoporum ultro citroque. Unde etiam exstatprolixa epist. 83 Ambrosii de hac re.

Deinde tempore Innocentii I, cum orta esset similis difficultas, scripsit Innocentius epistolam, quae est 11. ad Aurelium Episcopum Carthaginis, ut ipse quoque coacta Synodo, quaestionem illam discuteret, et ad se scriberet Concilii sententiam, ut ipse postea diem Paschatis de more omnibus praescriberet.

Rursum tempore Leonis, cum similis orta esset difficultas, scripsit inde S. Leo ad Imperatorem Martianum, ad Eudoxiam Augustam, ad Episcopos Galliae et Hispaniae, et alios. Vide epist. 63, 64, 65 et 95.

Praeterea idem arguit generalis providentia Ecclesiae; nam ut scribit Leo epist. 64. ad Martianum, delegata fuerat Episcopo Alexandrino cura semper supputandi et indagandi diem Paschatis, quem ille Apostolicae sedi Romanae indicabat; ac deinde Apostolica sedes universae Ecclesiae diem illum praescribebat; cujus moris meminit etiam Concilium Arelatense I. cap. I. et Innocentius I. epist. 11. ad Aurelium.

Ultimo, probatur ex divino testimonio, quod refert Paschasinus Episcopus Lilibetanus in epistola ad Leonem, et est 63. inter epistolas sancti Leonis. Scribit autem ille, tempore Zozimi Papa) ortum quaestionem de Paschate, quod Occidentales dicerent, Pascha celebrandum illo anno 25 die Martii. Orientales autem 22 Aprilis. Porro in quadam Ecclesia Siciliae solebat singulis annis sacer fons divino miraculo per se repleri ipsa nocte Paschatis, qua Catechumeni baptizandi erant. Illo autem anno, cum ex proscripto Zozimi Pascha ageretur 25 Martii, fons inanis et aridus mansit: deinde 22 Aprilis fons repletus est; atque ex eo intellectum est, errasse occidentales in celebratione Paschae. Quale miraculum contigisse etiam anno Domini 573, scribit Sigebertus in Chronico. Siquidem annotavit eo anno fontem baptismalem in Hispania divinitus impletum fuisse in Sabbato veri Paschatis, quod tunc Galli recte servabant, Hispani autem male. At certe si res esset omnino indifferens, numquam Deus tali miraculo commissum errorem demonstrasset.

Magdeburgenses Cent. V. cap. 6. coi. 692. dicunt, fabulas, et nugas esse, quae iste Paschasinus scribit. At constat, hunc Paschasinum fuisse Episcopum celeberrimum, quippe qui nomine S. Leonis praesedit Concilio Chalcedonensi 630 Episcoporum. Constat etiam eum scribere rem sibi notissimam, nimirum quae acciderat suo tempore, et in loco sibi vicino. Constat denique rem illam scriptam gravissimo Pontifici S. Leoni, cui certe fabulam et nugas pro divino miraculo numquam venditasset magnus ille Episcopus.

Ultimus em>r est, in quem a multis jam annis saepe incidimus, scientes quidem, et advertentes, sed tamen inviti. Sciendum enim est, Concilium Nicaenum tres regulas constituisse ad inveniendum Pascha} diem. Una fuit, ut semper Pascha ageretur post diem 21 Martii, quia illo die erat aequinoctium veris, et Pascha post aequinoctium agi debet. Altera fuit, ut post 20 Martii exspectaretur Luna 14, et post eam diem quaereretur Pascha. Pascha enim agi debet in tertia hebdomade Lunae, id est, a Luna 14 exclusive, usque ad 22 exclusive. Et ad inveniendam Lunam, composuerunt Cyclum aurei numeri. Ubicumque enim in Calendario invenitur aureus numerus illius anni, ibi est Novilunium. Tertia regula fuit, ut post Lunam 14 occurrentem, post vigesimum diem Martii, exspectaretur dies Dominicus, et ille esset Pascha.

Istae regulaj illo tempore et sequentibus annis multis optimae fuerunt. Vere enim tunc erat aequinoctium 21 Martii, et vere aureus numerus tunc indicabat diem Novilunii. At a multis jam saeculis experientia docet, aequinoctium non esse fixum, vigesimaprima

Martii, sed semper anticipare: nunc enim est decimo Martii. Similiter experientia docet, aureum numerum antiquum non indicare amplius Novilunia fideliter. Nunc enim Novilunium invenitur quatuor diebus ante ipsum aureum numerum. Ex quo intelligimus, tempore Concilii Nicaeni non fuisse exacte deprehensum motum nec Solis, nec Lunae: Ecclesia autem semper antiquas illas regulas servat, et inde saepissime cogitur errare, etiamsi nolit. Sicut anno superiore, id est, 1579 celebratum est Pascha 19 die Aprilis, cum debuisset celebrari 15 Martii.

Chapter 59 of 64