Caput XI. De Dominica die
De Dbminica die tria dicenda sunt. Primo, de ejus antiquitate. Secundo, de ratione institutionis. Tertio, de ritibus antiquis in die Dominica servatis.
Quantum ad Primum, sine dubio festum Dominicae est antiquissimum omnium Christianorum festum; nam Ecclesia Christiana proprie coepit in die Pentecostes. Tunc enim impletis omnibus mysteriis redemptionis, promulgatum fuit publice Evangelium. Post hunc autem diem coeperunt omitti festa Judaeorum; et eis substitui festa Christiana; primus autem dies festus occurrens sine dubio fuit Dominicus; nam festum Natalis Domini, et Pasclue, quae etiam antiquissima sunt, non nisi post aliquot menses occurrerunt. Attestantur autem huic antiquitati primo Scripturae; nam Actor. XX. dicitur, una Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem: et I. Corinth. XVI. per unam Sabbati unusquisque apud se reponat etc.
Magdeburgenses Centuria I. )ib. II. cap. 6. coi. 503. et Calvinus in catena Augustini Marlorati dicunt, haec loca intelligi de die Sabbati, et eum diem a Paulo servatum. Quod etiam probant Magdeburgenses ex Actor. XIII. ubi Paulus die Sabbati disputat in Synagoga. At falluntur manifeste, nam in primis locum illum Actor. XX. Chrysostomus, et Beda exponunt de Dominica die: locum autem I. Cor. XVI. exponunt de die Dominica omnes interpretes Graeci et Latini, Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus etc. nec solum Catholici, sed etiam Petrus Martyr in eum locum. Adde etiam (cui haeretici multum tribuunt) commentarium Erasmi tam Act. XX, quam I. Cor. XVI, Praeterea Marci XVI, dicitur Christus, resurrexisse una Sabbatorum, at constat resurrexisse die Dominica.
Praeterea constat Paulum multis Hebraismis abundare: est autem Hebraismus frequentissimus dicere unum pro primo: ut Genes. I: Factum est vespere, et mane dies unus, id est, primus, nam postea sequitur, dies secundus etc. Denique Paulus arguit Colossenses, et Galatas severissime, quod Sabbatum, et festa Judaeorum servarent. Quomodo ergo credibile est eum servasse Sabbatum Judaeorum? Quod autem Actor. XIII. die Sabbati praedicavit in Synagoga, non id fecit, ut coleret Sabbatum, sed quia non poterat habere alio loco, nec alio tempore Judaeos congregatos.
Habemus praeterea Apocal. I: Ego Joannes fui in spiritu in Dominica Die. Quem locum de nostra Dominica die exponunt fere omnes, ut GEcumenius, Anselmus, Primasius, et alii, et ipsi etiam Magdeburgenses, Cent. I. lib. II. cap. 6.
Ad haec, habemus testimonia Patrum antiquissimorum, Clementis can. 65. Apostolorum, Ignatii epistola ad Magnesianos, Justini Apologia 2. Tertulliani de corona militis, et Apologetici cap. 16. Clementis Alexandrini lib. VII. Strom. Origenis bom. 7. in Exod. Athanasii hom. in illud: Omnia mihi tradita sunt a patre meo, Ambrosii ep. 83. Hieronymi in cap. IV. ad Galat. August. lib. contra Adimantum cap. 16. Gregorii lib. XI. epist. 3. Leonis epist. 81 ad Dioscorum, Hilarii praefatione in Psalm. Quare nullo mo-
do dubitare licet, quin festum Dominicae diei sit vetustissimum.
Quantum ad Secundum, ratio institutionis fuit, ut succederet Sabbato. Nam jus divinum requirebat, ut unus dies hebdomadae dicaretur cultui divino: non autem conveniebat, ut servaretur Sabbatum. Itaque Sabbatum ab Apostolis in diem Dominicum versum est.
Ut autem intelligatur, quam recte id factum sit, notandum est, Sabbatum fuisse festum antiquissimum etpraestantissimum apud Judaeos, et ideo solius Sabbati mentionem factam in Decalogo. Erat autem Sabbatum festum excellentissimum, quia cum omnia festa celebrentur, vel in memoriam beneficii praeteriti, vel ad significandum aliquid futurum, Sabbatum in utroque excellebat. Nam quantum ad praeteritum, colebatur in memoriam primi, et communissimi beneficii, id est, creationis mundi. Nam, ut scribit Philo in lib. de opificio mundi, quemadmodum Reges coli jubent diem natalem filiorum suorum, ita Deus coli voluit diem natalem operis sui, id est, mundi. Quod etiam utilissimum erat ad errorem Philosophorum excludendum, qui dicturi erant, mundum non habuisse principium. Quantum autem ad futurum, Sabbatum figura erat trium beneficiorum Dei, ad quae omnia alia revocantur.
Primo, figura erat in sensu allegorico quietis Christi sepulchro. Ut enim Deus Sabbato quievit ab opere creationis, ita Christus quievit Sabbato ab opere redemptionis, ut Apostolus observavit Hebr. IV.
Secundo, figura erat in sensu tropologico quietis mentis humanae ab operibus servilibus peccatorum. Judaei enim, dum Sabbato otiabantur, significabant venturum esse tempus gratiae, quo liberati homines per Christum a servitute peccati, quiete et otio spirituali fruerentur, ut exponit Augustinus tract.
Tertio, figura erat in sensu anagogico
quietis sanctarum animarum, quam post mortem in sinu Abrahae exspectabant, ut Augustinus docet epist. 119. et deducitur ex Apostolo Hebr. IV. Jam vero propter has ipsas causas, quibus Sabbatum fuit olim institutum, decuit, ut post Christi adventum mutaretur in Dominicam. Nam quantum ad memoriam praeteritorum, dies Qominica
longe excellit Sabbato; nam refert nobis memoriam Natalis Christi, et Resurrectionis ejusdem, et Adventus Spiritus Sancti, quo die quodammodo nata est Ecclesia. Nam Christus dic Dominica natus est, ut patet, quia illo anno currebat littera Dominicalis B, ut omnes Mathematici docent, et potest ostendi retrocedendo in Cyclo litterarum dominicalium.Constatautem, litteram B haberi die 25 Decembris, quo die Christus natus est. Quod autem idem Christus resurrexerit die Dominica, ex Evangeliis constat. Quod denique adventus Spiritus Sancti fuerit die Dominica, patet, quia fuit in die Pentecostes, id est. quinquagesimo die a Paschate, qui necessario est dies Dominicus.^ Itaque dies Dominica repraesentat nobis natalem diem Christi, et Ecclesiae, etChristi non simplicem, sed duplicem. Et praeterea dies Dominica repraesentat etiam memoriam creationis mundi, non minus quam Sabbatum. Nam die Dominico coepit mundus fieri, imo eo die sunt factae omnes partes mundi principales, coelum, terra, Angeli, lux etc. Unde Justinus Apologia II. et Leo ep.81. adDioscorum, dicunt, diem Dominicam coli tam ob memoriam mundi creationis, quam ob resurrectionem Christi.
Quantum autem ad futurorum significationem, Sabbatum plane cessare debuit, quia omnia, quae per Sabbatum significabantur futura, jam sunt completa; nam Christus jam in sepulchro jacuit, et quies animorum in Deo jam agitur. Porro quies spirituum defunctorum in sinu Abraham jam est mutata in gloriam et beatitudinem; et/ nunc non amplius exspectamus simplicem illam quietem, sed quietem gloriosam; gloria autem melius significatur per diem Dominicum, quam per Sabbatum. Et idcirco B. Augustinus epist. 119. dicit, Sabbatum recte datum Hebraeis, qui post mortem ibant ad solam quietem; Christianis autem datam esse diem Dominicam, quia jam revelata est gloria resurrectionis in Christo, et quod praecessit in capite, etiam corpus totum exspectat.
Quantum ad Tertium, ritus in Dominica erat quadruplex. Primo, conveniebant in Ecclesiam ad lectionem, concionem, sacrificium, communionem etc. ut ex Justino patet Apologia 2. extrema. Secundo, vacabant ab operibus servilibus, ut patet ex Hieronymo epist. ad Eustochium de virginitate, et Gregorio lib. XI. epist. 3. Tei'tio, non jejunabant, ut patet ex Tertulliano de
corona militis, et aliis, qui passim hoc docent. Quarto, non flectebant genua, sed stantes precabantur. De quo exstat canon 20. Nicseni Concilii. Idem etiam longe antea Tertullianus docuit libro de corona militis: «Die Dominico, inquit, jejunare, nefas ducimus, et de geniculis adorare. » Item Hilarius praefatione in Psalmos, Ambrosius serm. G2. Augustinus epist. 119. cap. 15. et Alexander III, c. Quoniam, extra de feriis idem docent. Ex quo intelligimus, nondum esse quingentos annos, ex quo ritus hic cessavit. Nam tres priores adhuc in universa Ecclesia observantur.
Chapter 58 of 64