Skip to the text

Caput I. Proponitur controversia, fuerit necne primus homo cum dono aliquo supematurali conditus

Cum in hac postrema nostri operis parte de gratia humano generi in primo nostro parente collata, deque ejus gratia; per peccatum ejusdem primi hominis amissione; ac demum de gratia; per Jesum Christum Dominum nostrum reparatione propositum nobis sit (Deo bene juvante) disserere: ratio ordinis postulat, ut ab eo, quod primo loco positum est, disputandi principium faciamus.

Igitur de gratia primi hominis disputaturus, ac de gratia triplici, videlicet de gratia aninne, qua; dicitur justitia originalis; de gratia corporis, id est, de corporis immortalitate; et de gratia loci, hoc est, de paradiso; ab ea qua;stione ducemus exordium, qua; natura; ordine eseteras antecedit. Est autem ea qumstio: « Utrum primus homo cum dono aliquo supematurali conditus fuerit. » In qua qua;stione, ex uno eodemque principio Pelagiani, ac Lutherani in contrarias, pugnantes que sententias abierunt.

Pelagiani enim, cum in primo homine nullum supernaturale donum, sed naturales tantum facultates agnoscerent, et simul animadverterent, nihil in homine nunc desiderari, quod ad naturam humanam constituendam requiratur, in eam sententiam venerunt, ut existimarent per Adami peccatum nihil omnino homines perdidisse, talcmquc nunc Tom. V.

quoque humanam esse naturam, qualem initio primus homo de manu Conditoris acceperat.

Contra Lutherani cum pro comperto habeant, hominem per lapsum primi parentis factum esse deteriorem, et cum nulla supernaturalia dona (in quo cum Pelagianis conveniunt) in primo homine fuisse contendant, eo venire compulsi sunt, ut dicant aliquid naturale, quale in primis est liberum arbitrium, natura; hominis nunc deesse.

Porro Catholici Doctores, qui multis supernaturalibus donis primum nostrum parentem initio creationis ornatum fuisse non dubitant, duos illos errores sine ulla difficultate declinant. Docent enim per Ada; peccatum totum hominem vere deteriorem esse factum; et tamen nec liberum arbitrium, neque alia naturalia dona, sed solum supernaturalia perdidisse.

Erroris Pelagianorum testis est S. Augustinus, qui tum in lib. de ha;res. cap. 88. tum apertius in epistola 10G. ad Paulinum scribit, sensisse Pelagianos talem omnino conditum fuisse primum hominem, quales nunc cceteros homines nasci videmus; nasci autem nunc homines sine ullis supernaturalibus donis extra controversiam est.

In eodem principio cum Pelagianis convenire Lutheranos, cmterosque hujus temporis hmreticos facile demonstrabimus. Joannes enim Calvinus in i. lib. Institut. cap. 15. §. 8. describens primi hominis conditionem, nullam mentionem facit supematurali um donorum, in coque ponit discrimen inter naturam humanam, qualis initio fuit, et qualis nunc est, quod initio habuerit liberum arbitrium, nunc eo careat. « Ergo, inquit, animam hominis Deus mente instruxit, qua bonum a malo, justum ab injusto discerneret; ac quid sequendum, vel fugiendum sit, praeeunte rationis luce, videret. Huic adjunxit voluntatem, penes quam est electio. His praeclaris dotibus excelluit prima hominis conditio. » Et paulo post: « In hac integritate libero arbitrio pollebat homo, quo, si vellet, adipisci posset vitam aeternam. »

Hanc autem integritatem fuisse primo homini naturalem, declarat idem Calvinus in verbis sequentibus, ubi describit ejusdem primi hominis lapsum: « Hinc tanta, inquit, Philosophis objecta caligo, quod in ruina aedificium, et in dissipatione aptas juncturas quaerebant. Principium illud tenebant, non fore hominem rationale animal, nisi inesset libera boni et mali electio. Veniebat etiam illis in mentem, alioqui tolli discrimen inter virtutes et vitia; nisi proprio consilio vitam homo institueret. Probe quidem hactenus, si nulla fuisset in homine mutatio, quae dum ipsos latuit, nihil mirum si coelum terrae misceant; qui vero Christi se discipuli esse professi, in homine perdito, et in spirituale exitium demerso, liberum arbitrium adhuc quaerunt, inter philosophorum placita, et coelestem doctrinam partiendo plane desipiunt, ut nec coelum, nec terram attingant. » Quibus verbis dum fatetur Calvinus recte a philosophis indicatum esse non fore hominem rationale animal, nisi inesset libera boni et mali electio, satis aperte significat, ad naturam hominis pertinere, ut insit in eo libertas arbitrii, quemadmodum ad naturam ejusdem hominis pertinet, ut sit animal rationale. Quare cum mutationem, qua} per peccatum facta est, Calvinus in liberi arbritrii amissione constituat, efficitur, ut integritatem illam, in qua primus homo conditus fuit, omnino naturalem fuisse Calvinus affirmet.

Sed multo adhuc apertius Martinus Lutherus rem eamdem asseruit in comment. ad 3. cap. Genes. Disserens enim de originali justitia primi hominis, ita concludit: « Quare statuamus justitiam non fuisse quoddam domum, quod ab extra accederet, separatum a natura hominis, sed fuisse vere naturalem, ut natura Ada1 esset diligere Deum, credere Deo, agnoscere Deum, haec tam naturalia fuere in Adamo, quam naturale est, quod oculi lumen recipiunt. » Et infra: « Porro, inquit, haec probant, originalem justitiam esse de natura hominis, ea autem perpecca-. tum amissa non mansisse integra naturalia, ut Scholastici delirant. »

Neque opus erit in aliorum hajreticorum sententiis referendis laborare, tum quod Lutherum, vel Calvinum pene omnes pro summis doctoribus habeant, tum etiam quoniam quotquot sunt ab Ecclesia Catholica ob Lutheri dogmata separati, luctam illam carnis ac spiritus, quam omnes experimur, vere proprieque peccatum esse definiunt, quamvis homo sit justus, et concupiscentiae motibus strenue repugnet.

Ex eo vero id sequitur, ut non potuerit homo ex eorum sententia talis initio condi, qualis nunc nascitur; quia videlicet semper ac necessario ex ipsa sui institutione peccaret, ac per hoc ejus peccata in auctorem naturae Deum refunderentur. Originalis igitur justitia, quae rebellionem illam carnis coercebat, ex adversariorum sententia, ad naturalem hominis constitutionem, non ad dona supernaturalia pertinebat. Huc etiam referri debent articuli quidam ante paucos annos a duobus summis Pontificibus damnati, Pio V. et Gregorio XIII. Sic enim habet art. 21: « Humana} natura} sublimatio, et exaltatio in consortium divina} natura}, debita fuit integritati primae conditionis, ac proinde naturalis dicenda est, non supernaturalis. » Et art. 26. ita se habet: « Integritas primae conditionis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis ejus conditio. »

Hominem non esse initio conditum, qualis nunc nascitur, sed multo feliciorem.

Nuncadversus contrarios illos errores, quatuor propositiones adferre, ac probare decrevimus.

Prima propositio. Homo non fuit creatus qualis nunc nascitur, pronus ad malum, infirmus, ignorans; sed rectus, justus, sapiens, sine concupiscentia, et difficultate, quam ipsi in nobis assidue experimur.

Secunda. Primus homo non quamlibet animi rectitudinem, sed ipsam etiam gratiam gratum facientem in creatione accepit.

Tertia. Primus homo justitia originali, et habitu gratia} gratum facientis ornatus, non eguit auxilio illo speciali, quo excitaretur ad bene operandum, vel ad vitanda peccata.

Quarta. Integritas illa, cum qua primus homo conditus fuit, ct sine qua post ejus lapsum homines omnes nascuntur, non fuit naturalis ejus conditio, sed supernaturalis evectio.

Prima igitur propositio, qua; adversus Pelagianorum errorem pugnat, ex divinis litteris satis aperte colligitur. Nam quod legimus in i. cap. Geneseos: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, communis expositio Patrum, ita accipiendum esse docet, ut imago 'ad naturam intelligentia}, et voluntatis, similitudo ad sapientiam et justitiam referatur. Ex quo sequitur, ut primus homo non solam naturam in creatione acceperit, cum qua nunc etiam homines nasci videmus, sed etiam ornamenta quantam sapientia}, et justitia}, quibus sine dubitatione caremus. Sed Patrum sententias audiamus.

S. Irenaeus lib. v. adversus haereses, cap.

6: «Si defuerit, inquit, animae spiritus, animalis est vere, qui est talis, et carnalis derelictus imperfectus erit, imaginem habens in psalmate, similitudinem vero non assumens per Spiritum. »

S. Cyprianus in serm de bono patientiae, non procul ab initio: « Sic, inquit, perfectos dixit fieri filios Dei, sic consummari ostendit, et docuit,.coelesti nativitate reparatos, si patientia Dei Patris maneat in nobis, si similitudo divina, quam peccato Adam perdiderat, manifestetur, et luceat in actibus nostris. »

S. Ambrosius in lib. de dignitate conditionis humanae, cap. 2, docet, imaginem Dei sitam esse in natura trium facultatum animae rationalis, memoriae, intelligentia}' voluntatis. Deinde cap. 3. docet, similitudinem in justitia, et probitate consistere: « Quas virtutes, inquit, quanto plus quisque in se ipse habet, tanto propius est Deo, et majorem sui conditoris similitudinem gerit. »

S. Basilius homil. 10. Examer. quaerit cur Moses cum dixit: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, adjungat continuo: Creavit Deus hominem ad imaginem suam, et nihil dicat de similitudine. Respondet hujus rei causam esse, quoniam imago, qua? est ipsa natura mentis, ct voluntatis a solo Deo fieri potuit: similitudo autem, quae in virtute, et probitate consistit, a nobis

quoque, Deo juvante, perficitur. Ac inter alia de differentia imaginis, ct similitudinis ita loquitur: Per imaginem animae impressam meae, obtinui rationis usum: verum Christianus effectus, utique similis efficior Deo. »

S. Hieronymus in commentar, ad cap. 28. Ezechielis, explicans illud: Tu signaculum similitudinis: « Et notandum, inquit, quod imago tunc facta sit tantum, similitudo in Baptismate compleatur. » Quae verba u-no sic accipienda sunt, quasi in ipsa creatione non acceperimus in primo nostro parente similitudinem Dei. Id enim contrarium esset Scripturae, #quae dicit, ad similitudinem Dei creavit illum, Genes, v. et ipsius etiam Hieronymi sententiae repugnaret, qui paulo superius dixerat hominem per Christum recipere similitudinem, quam vitio suo ante perdiderat. Itaque in verbis citatis significare voluit, nos ex prima creatione imaginem solum habere, quae, ut ipse idem elocet in epistola ad Damasum de filio prodigo, in natura liberi arbitrii potissimum sita est, similitudinem autem non ex prima creatione, sed ex Baptismi regeneratione percipere. Nam tametsi Adam initio illam habuerat, tamen peccando, et sibi, et nobis amiserat.

S. Joannes Chrysostomus homil. 9. in Genes.: « Sicut, inquit, imaginem dixit ob principatus rationem, ita et similitudinem, ut pro viribus humanis similes fiamus Deo, mansuetudine, inquam, et lenitate, et virtutibus Deo similes efficiamur, quod et Christus dicit: Similes estote Patri vestro, qui in coelis est. »

S. Augustinus in lib. contra Adimantum, cap. 5: « Filii, inquit, Dei sunt homines renovati ad ejus imaginem, et similes facti usque ad dilectionem inimici. » Quo loco S. Augustinus similitudinem in virtute ponit. Dicit vero hominem renovari ad imaginem, non quod imago perierit, sed quia di {formata per peccatum, et obscurata fuerat amissa perfectione, quae illi ex virtutibus accedebat; quam perfectionem imaginis, similitudinem appellamus.

Eucherius lib. i. in Genes.: « Inter similitudinem, inquit, et imaginem hoc interest. Imago Dei, omnium; similitudo, paucorum. Hic namque imago ab excellentia divina} similitudinis distat, quod imago Dei anima peccatrix esse non desinit: ad Dei autem similitudinem, nisi anima sancta fuerit, non pervenit, quia illa anima creata est per naturam, haec dabitur conformari per gratiam.

S. Joannes Damascemus lib. ii. de fide orthodoxa, cap. 12: «Ilis, inquit, verbis, ad imaginem, vis intelligendi, arbitriique libertas significatur: his autem, ad similitudinem, virtutis quoad ejus fieri potest, expressa similitudo. »

S. Bernardus serm. 1 de Annuntiatione:

« Ad imaginem, inquit, et similitudinem De» factus est homo; in imagine, arbitrii libertatem; virtutes, habens in similitudine. Et similitudo quidem perit; verumtam^n in imagine pertransit homo. Imagofciquidem in gehenna uri poterit, non exuri; ardere, sed non deleri. Similitudo non sic, sed aut manet in bono, aut si peccaverit anima, mutatur miserabiliter jumentis insipientibus similata. » Similia habet idem auctor in tractatu de gratia, et libero arbitrio.

Ex his igitur tot Patrum testimoniis cogimur admittere non esse omnino idem imaginem, et similitudinem, sed imaginem ad naturam, similitudinem ad virtutes pertinere: proinde Adamum peccando non imaginem Dei, sed similitudinem perdidisse, et quia nunc homines nascuntur Adamo similes in eo quod erat, cum filios gigneret post peccatum, non in co quod fuerat ante peccatum: propterea recte concludimus, non fuisse primum hominem creatum quales nunc homines nascuntur, sed conditionis longe melioris, et felicioris.

Deinde Genes, ii, legimus de primis nostris parentibus: Erant autem ambo nudi, et non erubescebant (i). Hujus rei causam Patres assignant, quod primi nostri parentes ante peccatum carerent pudenda illa rebellione membrorum, ob quam nunc erubescimus, si nudi conspiciamur.

S. Augustinus lib. xiv. de civit. Dei, cap. 17: «Sicut, inquit, scriptum est, Nudi erant, et non confundebantur: non quod eis sua nuditas esset, incognita, sed turpis nuditas ■nondum erat quia nondum libido membra illa praeter arbitrium commovebat: nondum ad hominis inobedientiam redarguendam sua inobedientia caro quodam modo testimonium perhibebat. »

S. Bernardus serm. 1. de Annuntiatione:

« Nonne, inquit, contrariam legem invenerant in membris suis, quos de novo pudere coeperat nuditatis?» Neque his dissimilia scribunt Chrysostomus, Eucherius, Rupertus et alii in commentario ii. cap. lib. Gencseos, Gregorius Nazianzenus orat. 2. de Pascha, et Cyrillus Alexandrinus lib. m. in Julianum. IIuc etiam pertinet illud Apostoli Iloman. vii: Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Yocat enim peccatum rebellionem carnis, quia ex peccato nata fuerat. Ex quo sequitur ut Adam ante peccatum rebellione illa caruerit, sine qua nullus jam hominum nascitur. Praeterea, Creavit Deus initio hominem rectum, ut legimus Eccles. vii, et secundum se vestivit illum virtute, Eccl. xvii.. Nunc autem sumus natura filii irse, ut ait Apostolus ad Ephes. ii. (i), non igitur tales nunc nascimur, qualis initio primus homo conditus fuerat.

Adhasc, Fecit Deus hominem inexterminabilem, Sapient, ii, et ideo ad praecepti custodiam, poenam illam comminatus fuerat: Quacumque die commederis, morte morieris, Genes, u. Quare cum nunc ex ipso ortu mortis debitum circumferamus, neque ullus sit, qui mortis imperium effugere queat, certe sequitur longe deterioris conditionis esse hominum propagationem, quam fuerit prima creatio.

Denique plane felicem fuisse vitam duorum illorum hominum, qui paradisum voluptatis ante peccatum securi incolebant, breviter indicat Scriptura divina in n. cap. lib. Genes, quod paulo fusius his verbis explicat S. Augustinus lib. xiv. de civit. Dei, c. 10: «Quid, inquit, timere vel dolere poterant illi homines in tantorum affluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur, nec ulla corporis mala valetudo, necaberatquidquam, quod bona voluntas adipisceretur, nec inerat, quod carnem, animumvc hominis feliciter viventis offenderet?» Et infra: « Quam felices erant primi homines, et nullis agitabantur perturbationibus animorum; nullis corporum laedebantur incommodis: tam felix universa societas esset humana, si nec illi malum, quod in posteros trajicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitatem committeret, quae damnationem reciperet, o

Vide copiosiorem descriptionem felicitatis primorum hominum apud Prosperum in H. lib. de vita contemplativa, cap. 18. At nunc tantam experimur omnes corporis, ammique niseriam, ut Apostolus exclamet Roman. vil: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et ante eum Ecclesiasticus, c. XL: Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium. Et Job adhuc antiquior: Ilomo, inquit cap. XIV, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis, qui quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. Vide plura de hac re in tertio libro de peccato originali, ubi disserimus de poena, et consequentibus malis peccati originalis.

Chapter 1 of 17