Caput III. Primum hominem gratiam gratum facientem in creatione accepisse
Sequitur nunc altera propositio: «Primus homo non quamlibet animi rectitudinem, sed ipsam etiam gratiam gratum facientem in creatione accepit. » Non desuntquidem theologi, qui justitiam originalem primo parenti in creatione concessam separent a gratia gratum faciente, ac doceant accepisse Adamum initio habitum quemdam, qui partem inferiorem superiori subjiceret, non tamen accepisse gratiam illam gratum facientem, qu<e filios et amicos Dei efficit, quaeque ad vitam aeternum promerendam necessaria est. In qua sententia videtur fuisse Petrus Lombard. in ii. lib. Sentent. dist. 2i. et qui cum sequitur, Joan. Scotus, et alia quidam. Nos Albert. Magnum in commentar, ejusdem distinet, et S. Thom. i. par. quaest. 93. art. I. et alios sequimur, qui justitiam originalem cum gratia gratum faciente ita conjungunt, ut obedientia partis inferioris ad superiorem, a gratia gratum faciente, quae partem superiorem Deo obsequentem reddebat, veluti o fonte, et radice dependeat; sive autem gratia gratum faciens dicenda sit pars originalis justitiae, sive tantum radix, et causa, non multum referre videtur. Quare id solum probare aggrediemur, primum pa¬
rentem nostrum cum gratia gratum faciente conditum fuisse.
Ac primum divinae litterae satis aperte hoc indicant, cum dicunt, nos per Christum renovari ad eam justitiam, in qua initio conditi simus: Renovamini, inquit ApostolusadEphes. iv, Spiritu mentis vestrae., et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. Qui renovari jubetur, fuit aliquando novus; quod si renovatio consistit in eo, ut induamus hominem Christo similem, creatum secundum Deum, in justitia, ct sanctitate veritatis, fuimus igitur aliquando, videlicet in primo nostro parente, homines novi, conditi secundum Deum-in justitia, et sanctitate veritatis. Dicit autem B. Paulus: Renovamini spiritu mentis vestra;, tum ut intelligamus in Adamo non solam carnem, sed etiam mentem nostram fuisse vitiatam per amissionem gratia;; tum quia non renovamur in hoc mundo ad eam innocentiam, qua; fuit in carne primi hominis, sed solum ad eam qua; fuit in mente, expectantes interim redemptionem corporis nostri, ut idem Apostolus ait ad Roman. vra.
Similis locus est in epist. ad Coloss. cap. m: Nolite, inquit B. Paulus, mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus, qui creavit illum. Homo qui renovatur in agnitionem secundum imaginem Dei, ad quam initio conditus fuerat, animus noster est, qui per Christi gratiam quotidie proficit in agnitione Dei, et sanctitate, ac justitia, et eo modo renovatur in eo divina imago, qua; per peccatum obscurata fuerat. Ex quo sequitur ut ante vetustatem, et obscurationem istam, fueritin homine agnitio Dei, ct sanctitas, atque adeo nova, et splendidissima Dei imago. Neque absimilis est locus ille ex posteriore epistola ad Corinth. cap. iv: Sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur: tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem {i).
Praeter ha;c testimonia Scriptura; divina; habemus testimonium concilii II Arausicani, can. 19. in ha;c verba: « Natura humana etiamsi in illa integritate, in qua condita est, permaneret, nullo modo seipsam creatore suo non adjuvante, servaret: unde cum sine gratia Dei salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia po-
(t)Rom. VII, 24; Eccl.XL, I; Job. XIV, 1. - Epii IV, 23. ~ Coi, III, 9.- II Corin.lV.lG,
terit reparare quod perdidit? » Ex quo loro colligimus, nos, cum per Christi gratiam justificamur, id reparare, quod in Adamo perdidimus: reparamus autem gratiam gratum facientem, qua filii Dei per adoptionem efficimur; hanc igitur gratiam perdidimus in Adamo.
Concilium Tridentinum sess. 5. in decret. de peccato originis, sic ait: « Si quis non confitetur primum hominem Adam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem, et justitiam, in qua constitutus fuerat, amisisse etc. anathema sit. » Et paulo infra: « Si quis Adse praevaricationem sibi soli, et non ejus propagini asserit nocuisse, et acceptam a Deo sanctitatem, et justitiam, quam perdidit, sibi soli, et non nobis etiam eum perdidisse etc. anathema sit. » Fuit igitur Adam in paradiso non solum justus, sed etiam sanctus: sanctos autem non facit, nisi Spiritus sanctus per gratiam inhabitans corda hominum, ut S. Basilius docet in lib. de Spiritu sancto ad Amphilochium, cap. 16. Quare habuit Adam in paradiso Spiritum sanctum inhabitantem. Accedant nunc testimonia veterum Patrum.
S. Irenaeus lib. m. contra hsereses, cap. 37. Adamum ita loquentem inducit: « Quoniam eam, quam habui a Spiritu sanctitatis, stolam amisi per inobedientiam etc. » Et in eodem lib. cap. 20. ante dixerat: « Ut quod perdideramus in Adam, in Christo Jesu recuperemus. » Stola sanctitatis a Spiritu sancto accepta non videtur aliud significare posse, nisi gratiam, qua: infunditur in cordibus per Spiritum sanctum. PrEesertim cum heee sit sanctitas, quam per Christum recuperamus Et Irenaeo teste, id recuperamus per Christum, quod perdidimus in Adamo.
S. Cyprianus serm. 3. qui est de bono patientia:: « Adam, inquit, contra praeceptum coeleste cibi lethalis impatiens in mortem cecidit, nec acceptam divinitus gratiam patientia custode servavit ». Idem in epist. ad Ponpeium exponit illa verba Geneseos: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, de gratia Spiritus sancti, a Deo in animam primi parentis infusa. Quemadmodum etiam ante ipsum eumdem locum exposuerat S. Irenaeus lib. v. contra hsereses.
S. Basilius homil. in Psalm. lxviii. explicans illud: Homo cum in honore esset, etc.: <i Insufflavit, inquit, in faciem, hoc est, propriae
gratia: partem aliquam homini immisit, ut per simile simile cognoscat. » Idem in lib. de Spiritu sancto ad Amphilochium, cap. 15: «Per Spiritum sanctum, inquit, contingit restitutio in paradisum, reditus in adoptionem filiorum etc. » Fuimus igitur ante peccatum Adse (S. Basilio teste) filii Dei per adoptionem. Et homil. Quod Deus non sit auctor malorum, de Adamo sic loquitur: « Quod vero erat ei praecipuum bonum? assessio Dei, et conjunctio per dilectionem etc.» Yide totum hunc locum.
S. Ambrosius lib. vi. Examer. cap. 7. ubi cum multa dixisset de imagine gratia:, ac inter crctera docuisset secundum hanc imaginem animam nitere gratia virtutum, et luce pietatis, sapentia: atque justitia:, subjungit: « Secundum hanc imaginem Adamante peccatum, sed ubi lapsus est, deposuit imaginem coelestis, sumpsit terrestris effigiem». Idem lib. vii. in Luc. cap. 47. explicans parabolam Samaritani: « Qui sunt, inquit, hi latrones, nisi angeli noctis, et tenebrarum? Hi ante despoliant, qua: accepimus indumenta gratia: spiritalis, et sic vulnera inferre consueverunt. Cave ergo ne ante nuderis sicut Adam ante nudatus est. » Habuit igitur Adam ante peccatum indumenta gratia: spiritalis.
S. Gregorius Nazianzenus in orat, de Pascha, enarrans primi hominis creationem, dicit, eum fuisse angelum terrestrem, eumdem spiritum, et carnem, spiritum propter gratiam, et ut cum Deo maneret, ac benefactorem glorificaret.
S. Joannes Chrysostomus homil. 16. in Genes: « Videns igitur, inquit, super terram angelum terrestrem, et invidia tabescens da:- mon malorum auctor, magna usus est machinatione, ut et hominem gratia Dei privare, et ingratum factum tantis bonis per divinam bonitatem ipsi concessis nudaro posset ».
S. Augustimus lib. de correptione et gratia, cap. 11: «Quid ergo? Adam non habuit Dei gratiam? imo vero habuit magnam, sed disparem. » Et infra: «NecipsumDeusesse voluit sine sua gratia, quem reliquit in ejus libero arbitrio». Et lib. xi. de Genes, cap. 31. et lib. xm. decivit. Dei, cap. 13: « Mox, inquit, ut prteceptum transgressi sunt, intrinsecus gratia deserente omnino nudati in sua membra oculos injecerunt. » Quod autem idem S. Augustinus scribit libro de correptione et gratia, cap. 10, sic Deum condidisse Angelos, et primum hominem, ut prius in eis ostenderet, quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratia; beneficium, justitia;que judicium, non significat, Angelos, et primum hominem initio, sine gratia Dei fuisse (contrarium enim habetur cap. seq.), sed sensus eorum verborum est, primum voluisse Deum ostendi in Angelis, et Adamo quid posset liberum arbitrium, gratia quidem adjutum, sed in gratia non confirmatum: deinde quid posset gratiae beneficium in iis, qui confirmantur in bono per beatitudinem: quidve justitiae judicium in obstinatis, atque ad inferos condemnatis.
S. Cyrillus lib. ii. in Joannem, cap. 3: « Fuit, inquit, Adam in Paradiso, quousque gratiam creatoris Spiritu sancto inhabitante servavit. » Yide eumdem lib. i. cap. 13. lib. xi. cap. 23. lib. xn. cap. 36. et in lib. de adoratione in spiritu ante medium.
S. Leo P apaserm. 1. de jejunio decimi mensis: « Ad quam, inquit, quotidie nos utique reparat gratia Salvatoris, dum quod cecidit in Adam primo, erigitur in secundo.»
S. Gregorius lib. v. epist. 14. et lib. vi epist. 31. affirmat animam Adae statim atque peccavit mortuam esse, nimirum privatione gratiae. Sic enim ipse se declarat, cum ait: « Non est ejus anima ita mortua, ut non esset, sed ut beata non esset. » Intelligit autem de beatitudine inchoata per gratiam, non consummata per gloriam; nam subjungit continuo: « Qui tamen Adam postmodum per poenitentiam ad vitam rediit. » Ubi idem significat per vitam, quod paulo ante per beatitudinem: neque dubitari potest, quin post poenitentiam fuerit Adam beatus beatitudine gratiae, non gloria;. Quod idem colligimus ex verbis superioribus, ubi S. Gregorius dicit, nos mortuos esse cum Adamo, et nunc quidem per Christumliberari a morte anima;, postmodum autem liberandos etiam esse a morte corporis.
Ex his intelligi potest, auctorem Quaestionum novi, ac veteris testamenti non solum non esse S. Augustinum, ut in titulo ejus libri scribitur, sed neque esse hominem Catholicum, tametsi S. Thomas in 1, par. quaest. 93. art. 1. ad 2. pie eum interpretari conetur. Nam is auctor in quaest. 123. diser¬
tis verbis refellit eos, qui dicunt Adamum accepisse Spiritum sanctum, et filium Dei fuisse per adoptionem, et eam adoptionem, per ipsius Adami inobedientiam perditam, nos per Christi obedientiam, ac merita recuperare. Qua; sententia non est, ut ille auctor dicit, Patrum quorumdam simplicium, sed Patrum doctissimorum, cum Graecorum, tum Latinorum, et ex Apostolo, ut supra ostendimus, satis aperte colligitur. Neque in hac re solum auctor ille erravisse convincitur, sed in aliis etiam plurimis. Siquidem qu. 2. scribit, mundum a Deo conditum ob diaboli praesumptionem, quaest. 21. scribit fceminam non esse creatam ad imaginem Dei, quaest. 43. scribit Jephte nullum habere justitia; testimonium, cum tamen habeat tam praeclarum apud Apostolum ad Hebraeos xi; quaest. 109. scribit, Melchisedech esse Spiritum sanctum, et sacerdotem, non tamen summum. Quam sententiam reprehendit S. Hieronymus in epistola ad Evagrium de Melchisedech, ubi admonet auctorem ejus operis, in quo asseritur Melchisedech esse Spiritum sanctum, esse imperitum scientia, et sermone. Est autem valde probabile hunc ipsum, de quo agimus, illum esse, quem S. Hieronymus reprehendit. Fuit enim hic auctor paulo antiquior S. Hieronymo, quippe, qui quaest. 44. testatur, fluxisse ab excidio Ilierosolymae usque ad sua tempora annos circiter trecentos: et vere imperitum se prodit scientia, et sermone.
At non sine testimonio Scripturae affirmat auctor ille, Adamum Spiritu sancto caruisse. Scribit enim Apostolus in epistola priore ad Corinth. cap. xv: Primum hominem, id est, Adamum, factum in animam viventem; secundum, id est, Christum, in spiritum vivificantem. Respondeo, Apostolum eo loco conferre corpus recens formatum Adami, quod animale erat, ciboque ac potu, ut sustentaretur egebat, cum corpore Christi glorioso post resurrectionem, quod spirituale dici poterat, cum nec fami, nec siti, nec ulli corporali necessitati, aut indigentiae subjaceret. Disserit enim eo loco B. Paulus de resurrectione corporum, ac dicit prius esse corpus animale, deinde corpus spirituale, ac de corpore animali exponit illa verba Geneseos: Factus est homo in animam viventem, de corpore spirituali, adjungit ipse, secundus homo factus est in spiritum vivifican-
tem. Et haec est expositio Chrysostomi, Theophylacti, Ambrosii, Anselmi, Thomae, et aliorum in commentario ejus loci, et S. Augustini in epist. 146. et lib xm. de civitate Dei, cap. 2. et 23. quamvis autem corpus Adami in paradiso animale fuerit, potuit tamen animus ejus spiritualis esse, ut revera fuit per Spiritum sanctum in ejus pectore habitantem.
Chapter 2 of 17