Caput VII. Refelluntur argumenta contra superiorem sententiam
Solvemus nunc aliquot objectiones, qua) adversus quartam propositionem fieri solent.
Prima objectio: Si justitia originalis supernaturalis fuisset, sequeretur concupiscentiam carnis futuram fuisse naturalem, ac per hoc bonam, et a Deo. At Joannesin I. epist. cap. ir. dicit eam non es3e ex patre, sed ex mundo. Et Paulus ad Roman. vn, dicit se eam odisse: et Augustinus lib. vi. contra Julian. cap. 5. et alibi multis in locis probat eam esse malam, ac natura? contrariam.
Responsio: Concupiscentia carnis nunc quidem poena peccati est, tamen homini conditio in puris naturalibus fuisset sine dubio naturalis, non quidem ut bonum aliquod naturae, sed ut defectus, et quasi morbus quidam naturae, ex conditione materiae consequens. Quare rectissime dicitur non esse ex Deo, odio, non amore dignam, malam, naturaeque contrariam, propter duas causas: primum quia non ex intentione aucteris naturae sed praeter ejus intentionem in homine extitisset, si in puris naturalibus homo creatus fuisset; deinde quia Deus illam sustulerat, et ex ipsius hominis culpa locum in nobis habet.
Secunda objectio: S. Augustinus in Enchir. cap. H. scribit: animorum quaecumque sunt vitia, naturalium esse privationes bonorum. Sunt autem vulnera nobis ex peccato primi parentis relicta, vitia quaedam animorum: igitur ea vulnera naturalium sunt privationes bonorum; justitia igitur originalis, et prima illa naturae humanae integritas, cui privativa vulnera opponuntur, naturalis erat.
Responsio. Videtur S. Augustinus eo loco per naturalia bona, non formas sed subjecta intelligere, ut sententia ejus sit, mala illa quae dicuntur vitia, privationes esse naturalium bonorum, quia in bonis naturis insunt, easque contrariis virtutibus privant. Nam paulo ante dixerat, eadem forma loquendi utens, corporales morbos esse privationes bonorum, quia substantia bona est, quae accedente morbo sanitate privatur. Quod si hoc modo accipiamus verba S. Augustini, verissima sunt neque pugnant contra sententiam nostram: neque enim negamus animos humanos qui virtutibus privantur succedentibus vitiis, naturalia bona dici debere, et esse. Praeterea loquitur S. Augustinus de vitiis, quae sunt habitus quidam per iteratos malos actus acquisiti, non de concupiscentia, ignorantia, infirmitate et malitia, cum quibus nascimur.
Porro vitia omnia privationes sunt naturalium bonorum, id est, naturalis rectitudinis non qualis in primo homine fuit, sed qualis esse potuit, si in puris naturalibus conditus
fuisset. Natura enim creata sine justitia, et sine peccato (id enim vocamus in puris naturalibus) suam quamdam habet rectitudinem, quatenus videlicet nullam habet vitii curvitatem. Denique si cogeremur per naturalia bona apud Augustinum, intelligere justitiam originalem divinitus datam, etsuperadditam naturae, pro mptum esset respondere donum illud naturale bonum vocari, quia naturam, non destruat, sed perficiat. Quemadmodum e contrario vitium dicitur contra naturam, quia naturam non perficit, sed corrumpit.
Tertia objectio: S. Augustinus lib. xii. de Civ. Dei cap. 1. sic loquitur de Angelis: « Cum vitium creaturae Angelicae dicitur, quod non adhaeret Deo, hinc apertissime declaratur, ejus naturae ut Deo adhaereat convenire. i) Quod si naturale est Angelo adhaerere Deo, certe naturale erit etiam homini; non igitur opus fuit dono aliquo supernaturali ut primus homo Deo adhaereret, ac per hoc justus et rectus esset.
Responsio. Docet eo loco S. Augustinus, naturae Angelicae convenire ut per charitatem adhaereat Deo, et in hoc distingui a naturis ratione carentibus, quibus non convenit, ut per charitatem adhaereant Deo, ac de ipso beatae sint, quamquam nec miserae esse possint. Sed non docet, id Angelorum naturae naturaliter convenire, quasi possit Angelus suis solis viribus Deo per charitatem inhaerere, aut certe quasi donum charitatis infusae necessario Angelis debeatur, ita ut naturale, non supernaturale, debitum, non gratuitum dici debeat. Quin potius contrarium disertis verbis docet in eodem lib. xii. cap. 9. cum sic loquitur: « Et istam (bonam voluntatem) quis fecerat nisi ille, qui eos cum bona voluntate, id est, cum amore casto, qui illi adhaerent, creavit, simul in eis et condens naturam, et largiens gratiam? » Et infra: « Confitendum est igitur cum debita laude creatoris, non ad solos sanctos homines pertinere, verum etiam de sanctis Angelis posse dici, quod charitas Dei diffusa sit in eis per Spiritum sanctum, qui datus est eis. » Haec ille, qui apertissime distinguit in Angelis naturam a charitate, quam gratiam vocat, et non per creationem, sed per Spiritus sancti inspirationem diffusam in eis fuisse scribit. Denique nihil aliud hoc loco de Angelis dicit nisi quod de hominibus dixit lib. de praedestinatione Sanctorum cap. 8. posse habere fidem, et charitatem, naturae esse hominum, habere autem, gratiae fidelium.
Quarta objectio. S. Augustinus in lib. de correptione et gratiacap. 11. et in Enchiridio cap. 106. scribit, felicitatem illam, per quam homo neque peccare, neque mori poterit, id est vitam aeternam, nunc esse munus gratia;, qua; merces meriti futura erat, si primus homo in statu innocentia; permansisset. Ex quo- sequi videtur, ut in statu innocentiae nulla gratia opus esset ad vitam aeternam promerendam, ac per hoc justitia originalis, et ipsa charitas, per quam meremur, non donum gratiae, sed conditio naturalis primis parentibus fuerit.
Responsio. Ex sententia S. Augustini, merita vitae aeternae ut nobis post lapsum Adae sunt ex gratia, ita quoque Angelis sanctis, et ipsi Adae ante lapsum fuerunt ex gratia: proinde in omni statu vita aeterna et merces est, et gratia. Non potuisse Angelos, aut primum hominem in statu innocentiae, meritum vitae aeternae habere sine gratia, docet Augustinus in iisdem locis, unde sumpta est objectio. Nam in Enchiridio cap. 106. cum dixisset: « Natura humana (felicitatem, qua mori non poterit) est acceptura per gratiam, quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum, continuo subjungit; Quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset. » Et lib. de correptione et gratia cap. 11. de statu primi hominis ante lapsum disserens: « Nec ipsum, inquit, Deus esse voluit sine gratia sua, quia liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adjuvetur ab omnipotenti bono. » Vides igitur ex Augustino neque Angelis, neque primo homini ante lapsum fcelicitatem esse potuisse mercedem, et non gratiam, cum sine gratia nulla bona merita habere potuerit. Nobis autem post lapsum Ada; vitam mternam non esse solam gratiam, sed etiam mercedem, docet idem S. Augustinus in epistola 105. ad Sixtum: « Nullane, inquit, sunt merita justorum? Sunt plane, sed ut justi fierent, merita non fuerunt. » Et infra: « Sicut merito peccati tamquam stipendium redditur mors, ita merito justitia; tamquam stipendium vita a;terna. »
Cur ergo (inquies) si et nobis et illis vita ffiterna est merces, et gratia, S. Augustinus dicit in locis citatis, nobis vitam asternam esse donum gratiee, quas merces meriti futura erat si Adam non peccasset? Respondeo, propter duas causas. Primum, quia Angeli, et primus homo ante lapsum habuerunt solum gratiam qua possent bene mereri, et perseverare si vel¬
lent, ut autem vellent, relictum est in eorum libero arbitrio. Sancti vero post lapsum Ada; non habent solum gratiam, qua possint bene mereri, et perseverare, si velint, sed habent gratiam quamdam potentiorem, qua fit, ut velint, ut S. Augustinus docet lib.de correptione, et gratia cap. Ii. et 12. Itaque respectu hujus graticE, qua; facit nos velle, et perseverare, dicitur vita a;terna nobis donum gratice, Angelis autem, et primo homini, si non peccasset, merces meriti: quamvis, ut ostendimus, absolute utriusque sit merces, et gratia. Quemadmodum autem gratia illa, qua; facit nos velle, non tollat liberum arbitrium, dicemus postea suo loco.
Altera causa est, quia nos post Ada; peccatum indiggi facti sumus beatitudine, et digni miseria sempiterna. Neque solum non habemus velle bonum, sed neque posse id velle nisi ex nova Dei benignitate id assequamur. Quare respectu hujus novae benignitatis, qua non eguerunt Angeli sancti, neque primus homo, si non peccasset, eguisset, dicitur nobis beatitudo donum gratiae, quae alioqui merces meriti futura erat. Atque hoc est quod docet S. Augustinus in Enchirid. cap. 106. cum ait: « Sed post illam ruinam major est misericordia Dei, quando et ipsum liberum arbitrium liberandum est a servitute cui dominatur cum morte peccatum. » Exemplum hujus rei esse posset, si rex quispiam athletas multos ad certamen pro insigni obtinendo bravio sua benignitate admitteret, eosdemque armis, et caeteris necessariis rebus instrueret. Deinde aliqui ex iis fortiter pugnando ad palmam pertingerent, alii victi discedei’ent: sed Rex victos illos iterum ex nova liberalitate melioribus armis instrueret, atque ad pugnam rursus admitteret, ac demum efficeret, ut ipsi quoque victores evaderent. Tametsi enim absolute bravium omnibus, qui vicissent, et merces esset, et gratia; tamen si priores cum posterioribus conferrentur, recte dici posset, prioribus mercedem meriti, posterioribus donum gratia’ bravium illud fuisse.
Quinta objectio. S. Augustinus lib. m. de libero arbitrio cap. 18. sic loquitur: « Approbare falsa pro veris ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. » Respondeo loquitur de natura, qualis fuit in primo homine, non qualis esse potuit. Nam in eodem libro (ut supra
notavimus) idem Augustinus scribit: Si ignorantia, et difficultas essent hominis primordia naturalia, non potuisse reprehendi, sed laudari Creatorem. Et satis copiose dis putat cap. 20. eQsequent. potuisse hominem creari, qualis nunc nascitur, etiamsi nullum peccatum ante prtecessisset.
Sexta objectio. S. Leo serm. 13. de Passione Domini vocat innocentiam primi hominis naturalem, cum sic ait: « Libertatem itaque innocentia; naturalis, quam primorum parentum praevaricatione perdidimus, nulla per Sanctorum praecedentium merita receperunt. » Responsio. Innocentiam naturalem vocat, quia ab initio conditionis cum ipsa natura tributa, et per modum naturae in posteros propaganda fuerat. Quemadmodum nunc peccatum originis dici potcstfnaturale, juxta illud: Eramus et nos natura filii irae. Ephes. ii. Sed sicut peccatum illud, quamvis a nativitate trahatur, tamen extrinsecus accedit natura:, non autem ex naturae principiis fluit: ita quoque donum innocentiae originalis, etiamsi cum natura transfusum fuisset non tamen ex naturae principiis, sed, ex munere supernaturalis gratiae profluxisset.
Septima objectio, Concilium Tridentinum sess. 3. docet, propter peccatum originis incurrisse nos potestatem diaboli, totumquo hominem secundum corpus, et animam in deterius esse mutatum. IIoc autem non est solum privari dono originalis justitia; ac gratiae; nam homo in puris naturalibus sine gratia in potestate diaboli minime fuisset: non solum ratione mortalitatis nostrae, sed etiam ratione peccati. Responsio. Nemo nostrum negat, propter peccatum originis non solum justitia originali, et gratia nos esse misere spoliatos, sed etiam incurrissse in diaboli potestatem, et totum hominem secundum corpus et animam in deterius esse mutatum. Neque illud dicimus, hominem in puris naturalibus conditum, futurum fuisse in diaboli potestate, sed futurum fuisse quales nos sumus, quoad mortalitatem corporis, rebellionem membrorum, ignorantiam, difficultatem, et similia; ac proinde mutationem totius hominis secundum corpus et animam in deterius ex amissione justitia; originalis natam esse, ita ut non sit opus dicere, Deum vel Diabolum rebellionem carnis nobis inseruisse, aut nobis dedita opera excaicasse, cum ignorantia, et cupiditas, et alia id
genus mala ex amissione justitia; originalis, ut ex removente prohibens, dimanare potuerint.
Octava objectio. Naturalem carnis nostra; impetum magis nunc esse rebellem, quam ante peccatum sine gratia futurus erat, ex doctrina Augustini clarissima argumenta peti possunt. II®c enim sunt verba Augustini, lib. de correptione et gratia, cap. 11: « Ille Adam videlicet in bonis sua; natura; erat, nos in malis natura; sumus. Ille non eguit morte Christi, supple, ut samitatem conservaret. Nos egemus, supple, ut sanitatem recuperemus, clamante Paulo: Quis raelibcrabit etc. Ille non opus habuit adjutorio contra rixam carnis, nos ille opus habemus. Ille denique accepit gratiam, qua potuit si vellet, nos acccepimus, ut velimus, idque tantum velimus, tantoque ardore diligamus, ut voluntatem contraria concupiscentem voluntate Spiritus vincamus. » H®c ille. Ilaud dubie igitur pura illius naturalia, seclusa gratia, et dono justitia; multo erant saniora, et puriora, ut qua; minori remedio conservabantur, seu perficiebantur, quam nostra sunt, sublata jam gratia.
Responsio, ex verbis S. Augustini non potest ulla ratione colligi naturalem carnis nostra; impetum magis nunc esse rebellem, quam ante peccatum sine gratia futurus erat; neque illud, pura naturalia fuisse saniora, et puriora ante peccatum, quam modo sint post peccatum. Nam, primum non dicit Augustinus, Adamum fuisse in bonis naturae, nos esse in malis naturae. Sed haec sunt verba ejus: (( Ille in bonis erat, quae bonitate sui conditoris acceperat. » Et paulo post: « Sancti vero in hoc vita, ad quos pertinet liberationis haec gratia, in malis sunt etc. » Ubi nulla fit mentio naturae. Et ex superioribus verbis intelligimus, eum loqui de bonis gratiae, non naturae. Sic enim ait: « Quid ergo? Adam non habuit Dei gratiam? Imo vero habuit magnam, sed disparem. Ille in bonis erat, qu® bonitate sui conditoris acceperat etc. » Itaque sensus eorum verborum esse videtur, Adamum fuisse in bonis grati® originadisque justitiae, nos esse in malis, qu® cx amissione grati® redundarunt.
Sed fac, Augustinum dixisse: Ille erat in bonis natur®, nos sumus in malis natur®; quid inde colliges, nisi Adamum habuisse naturam per supernaturale donum sanatam ab eo morbo, qui ex conditione materiae nasci potuerat: nos habere naturam dono illo privatam, ac per hoc naturali aegritudini obnoxiam atque subjectam? Deinde quod addit Augustinus, Adamum non eguisse morte Christi, nos egere, illam habet causam, quam ibidem idem Augustinus indicat, cum ait, nos a reatu haereditario et proprio, Christi sanguine liberari: hinc enim sequitur, ut Adam in illo statu Christi sanguine non eguerit, quia nullum habebat reatum haeredilarium, vel proprium, a quo liberandus esset: nos vero Christi sanguine egeamus, quia reatum proprium, vel haereditarium omnes habemus. Quid autem hoc pertinet ad probandum, pura naturalia fuisse in primo homine, seclusa gratia, saniora quam nostra sint?
Quod ibidem addit Augustinus, Adamum nou eguisse adjutorio contra rixam carnis, nihil est mirum, cum in eo justitia originalis sustulerit rixam carnis; neque enim scribit Augustinus Adamum in puris naturalibus, seclusa originali justitia, non opus habuisse adjutorio contra rixam carnis, sed Adamum in illis bonis, id est, in statu illo felicitatis, in quo divino munere originalis justitiae ornatus atque instructus nullas carnis molestias patiebatur, non habuisse opus, illo adjutorio, quod nos assidue imploramus, cum dicimus, « Video aliam legem in membris meis ete. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? » Proinde lectiore gratia donatus fuit Adam, nos potentiorc, quia gratia in illo non solum mentem subjiciebat Deo, sed etiam carnem spiritui; in nobis vero relicta pugna carnis cum spiritu, gratia Dei tanto, ardore mentem objecit Deo, ut appetitum inferiorem contraria concupiscentem eippetitu superiore vincamus. Ilinc denique factum est ut placuerit Deo, primo homini justitia originali praedito dare solum gratiam, qua posset justitiam operari, si vellet, nobis autem justitia illa spoliatis dare gratiam potentiorem, qua re ipsa vellemus.
Nona objectio. In parvulis quam primum adolescunt, maxima vanae cupiditatis abundantia apparet, suaque sponte immani impetu in vitia vel omnia, vel plurima praecipites feruntur. De qua re lege Augustinum lib. xxn. de civit. Dei, cap. 22. Non sic homo in puris naturalibus in lucem editus fuisset, nuda enim in illo fuisset possibilitas peccandi, non praeceps aliqua inclinatio.
Respondeo: Probanda erat assumptio argumenti. Gratis enim assumitur, non talem fuisse futurum hominem in puris naturalibus conditum, ut in eo praeter peccandi possibilitatem esset etiam praeceps in vitia inclinatio, qualis in nobis cernitur post lapsum Adae. Quin potius apertissima ratio docet, talem omnino fuisse futurum hominem in puris naturalibus ut in eo esset praeceps illa in vitia inclinatio; tum quia objecta sensuum propinqua, et praesentia sunt, objecta autem spiritus quodammodo absentia, ac longe remota; tum quia toto infantiae et pueritiae tempore vix ullum habemus rationis usum, ob naturalem organorum indispositionem, sensus- autem et appetitus inferior quovis tempore vigent; tum denique, quia nisi ex materiae conditione illa inclinatio ad vitia oriatur, nulla ejus causa demonstrari potest, ut supra ostendimus.
Decima objectio: Si talis sensualitatis impetus, saltem secundum quid, et ratione materia! contra hominis naturam, in primo homine fuisset, tunc sane etiam peccatum corruptam naturam, et ad peccatum allicientem homo habuisset. Sed si hoc ponatur, difficillimum erit Deum excusare, ne sit auctor peccati, qui impetum tam rebellem, et iniquum, ideoque malum, et quidem peccatum, quia ioobedientia quaedam est contra dominatum mentis (ut ait Augustinus lib. v. cap. 3. contra Julianum) ipsi naturae ante ullum hominis demeritum indidit. Sed contra clamat Scriptura, quod Deus fecerit hominem rectum, utique sine tali curvitate, ipse autem se immiscuerit infinitis quaestionibus, rixis videlicet, et pugnis carnalibus.
Responsio. In hoc argumenta non recte confunditur status, in quo Adam reipsa conditus fuit, cum eo in quo condi potuisset. Quod enim Scriptura clamat a Deo rectum hominem esse factum, ipsum autem se immiscuissse infinitis quaestionibus, verissimum est, quia Deus hominem (ut saepe jam diximus) condidit vestitum originali justitia, quae pacem summam, ac laetissimam inter carnem et spiritum faciebat: ipse vero peccando justitiam illam amisit, atque ita pugnam carnis, ac spiritus sibi ipse peperit. Sed si Deus hominem in puris naturalibus condidisset, fecisset quidem rectum in eo sensu, quia nullum ei vitiosum habitum insevisset, sed obnoxium tamen rebellioni carnis ad spiritum.
Neque propterea difficile est demonstrare quemadmodum Deus non sit auctor peccati. Primum enim rebellionem illam Deus non fecissset, etiamsi hominem in puris naturalibus condidisset, sed ea praeter intentionem agentis ex conditione materire consecuta fuisset. Nam neque faber ferrarius recte dici potest auctor robiginis, quam gladius ferreus contrahit, tametsi gladium ferreum ipse fecerit. Deinde rebellio illa nec proprie peccatum est (ut in libris de peccato originis demonstrabimus, ubi etiam locum Augustini in argumento adductum, exponemus) nec necessario ad peccatum inducit, utS. Augustinus disputat in lib. m. de libero arbitrio. Nam vel homini creato in puris naturalibus Deus pra)berct auxilium, quo posset concupiscentiam coercere, aut certe cupiditatibus ejus non consentire, vel non praeberet. Si praeberet, non necessario homo concupiscentiae cederet. Si non praeberet, cederet quidem, sed non sua culpa cederet, proinde nec peccaret. Atque hoc ipsum his verbis S. Augustinus scribit in lib. de correptione etgratiacap.il: « Si autem hoc adjutorium vel Angelo, vel homini quam primum facti sunt, defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adjutorio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidisset: adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent. »
Undecima objectio. Contra accusatores natura) solent Patres peccati originis corruptelam nostre vitio invectam opponere, non ipsam naturam, ut faciunt Ethnici, novercam vocare. Yide Augustinum lib. iv. in Julianum: lib ii. cap. 22. de peccatorum inerit, s, et remissione. Et lib. xiv. cap. 17. de Civ. Dei. Responsio: Recte Patres docent non esse naturam accusandam, sed in originale peccatum nostrarum omnium erumnarum causam referendam. Nam (ut supra non semel diximus) Deus hominem in ipsa conditione felicissimum fecerat, sed eumdem hominem sua inobedientia miserrimum reddidit.
At, inquies, quod philosophi ethnici naturam accusent, eamque nobis non parentem, sed novercam fuisse dicant, argumento est naturam humanam, qualis nunc est, non talem esse, qualis naturaliter esse deberet. Respondeo, philosophos ethnicos contraria de natura nostra sensisse, ut ostendit Theodoretus lib. v. ad Graecos. Alii enim hominem miserrimum, alii felicissimum a natura conditum disserebant. Tullius in m. lib. de Republica, apud Augustinum lib. iv. in
Julianum cap. 12. naturam nobis novercam fuisse queritur. Contra Plato in tertio item de Republica scribit, hominem per corpus fieri posse beatum, esseque animantium omnium felicissimum. Nec nimus Galenus in libris de partibus, passim celebrat auctorem natura), ut qui cum hominum genere pr®- clarissime egerit.
Porro cur philosophi ethnici inter se de natura humana dissenserint, causa esse potuit, quia nonnulli spectarunt in homine in puris naturalibus constituto multa egregia bona, qua) in eo inesse, ac mirifice elucere nemo inficiari potest. Alii mentis oculos convertunt ad eos defectus, qui ex conditione materise prajter intentionem agentis in hominis natura existunt, et quoniam ®quum esse censebant, ut natur® auctor hos etiam defectus suo beneficio summoveret, ignorabant autem quod nos ex divinis scripturis didicimus, defectus illos a Deo in primi hominis conditione sublatos, rursus in poenam peccati ex conditione materi® oriri permissos, ideo S. Augustinus in iv. lib. adversus Julianum cap. 12. recte scripsit, philosophos, qui naturam novercam appellabant, rem vidisse, causam ignorasse.
Duodecima objectio. Concupiscenti® carnalis inordinati motus maxime in genitalibus apparent. Sed illorum ante peccatum nullus fuisset inordinatus motus, sed generationi servissent sine ullo libidinis actu, ut longa disputatione contra Pelagianos demonstrat Augustinus. Ergo nec alius ullus concupiscenti® contra rationem impetus in puris naturalibus locum habere potuit. Respondeo: Assumptio argumenti probanda fuerat. Nam S. Augustinus longa disputatione contra Pelagianos, demonstrat quidem non fuisse in primo homine, justitia originali pr®dito ullum libidinis ®stum, do qua re nulla apud nos dubitatio est; non tamen demonstrat, in puris naturalibus nullum futurum fuisse ®stum libinis, sed contrarium potius demonstrat in tot locis a nobis supra citatis. Quare conclusio illa (ergo nec alius ullus concupiscenti® contra rationem impetus in puris naturalibus locum habere potuit) nec Augustino, nec veritati consentanea est.
Addi potest objectio decima tertia in hunc modum, ®terna beatitudo finis est hominis naturalis, ut S. Thomas docet in 1. par. qu®st. 12. art. 1. debuit igitur homo media naturalia habere ad eum finem consequendum; alioqui rebus omnibus esset miserior et abjectior, cum res caeterae fines suos propriis, ac naturalibus viribus assequantur. Justitia ergo, et caeterae virtutes, quae ad beatitudinem adipiscendam necessaria sunt, primo homini naturalia fuerunt.
Respondeo: Non parva quaestio est, sitne sempiterna beatitudo, quae in visione Dei sita est, finis hominis naturalis, an supernaturalis. Sed quia non multum facit ad rem nostram illius quaestionis explicatio, admissa parte affirmante, respondeo beatudinem finem hominis naturalem esse quoad appetitum, non quoad consecutionem. Neque est aut novum, aut hominis natura indignum, ut naturaliter appetat, quod nonnisi supernaturali auxilio consequi valeat. Non est, inquam, novum, siquidem animae hominum solutae corporibus naturalem habent ordinem, et propensionem ad corpora, quorum formae fuerunt, nec tamen iterum conjungi corporibus sine supernaturali auxilio poterunt. Non est autem natura humana indignum, sed contra potius ad maximam ejus pertinet dignitatem, quod ad sublimiorem finem condita sit, quam ut eum solis naturae suae viribus attingere possit.
Dicet fortasse quispiam. Esto, egeat homo supernaturalibus mediis, tamen id sequetur, ut non potuerit sine mediis illis creari, ac per hoc non potuerit talis creari, qualis nunc nascitur, neque enim ad finem inferiorem condi potuit, nisi natura ejus mutaretur neque negari media potuerunt ad finem naturalem obtinendum.
Respondeo: ^Equum omnino fuisse, ut Deus homini, ad finem tam sublimem ordinato, media necessaria non negaret: tamen nihil absurdi secuturum, si negasset. Nam tametsi summa illa beatitudo sit finis hominis naturalis, tamen est finis improportionatus, et praeter eum, habet homo alium finem naturalem sibi omnino proportionatum qui est rationando inquirere veritatem. Quare potuit Deus hominem per naturalia media ad finem naturae suae proportionatum perducere: nec altius evehere. Cujus rei exemplum habemus in vespertilione, qui naturalem habet capacitatem, et appetitum videndi solem, et tamen credibile est nunquam futurum, ut is videat solem, sed lumen tantum debile ac subobscurum, quod est objectum oculorum ejus non solum naturale, sed etiam proportionatum.
Adamum, ejusque posteros nequaquam mori potuisse, nisi peccassent.
Disseruimus hactenus de donis supernaturalibus, quae ad animum primi hominis in statu innocentia; pertinebant. Nunc de corporis immortalitate disputandum erit. Duo siquidem errores, quemadmodum de justitia originali, ita etiam de corporis immortalitate reperiuntur.
Prior fuit Pelagianorum, qui affirmabant hominem fuisse moriturum, etiamsi non peccasset, ut S. Augustinus testatur in lib. de haeres, cap. 88. Ad quem errorem proxime accessit Augustinus Eugubinus in annotationibus ad 2. cap. Genes, scribit enim, ex Adami lapsu genus humanum in mortem animae, non corporis incurrisse, et fuisse homines morituros, quamvis non peccassent. Addit tamen se id, si forte contra fidem sit, omnino damnare ac retractare.
Posterior eorum est, qui non solum docent, hominem, nisi peccasset, non moriturum, sed etiam illam ejus immortalitatem naturalem dicendam esse volunt, non supernaturalem. Quae sententia videtur sequi exilia, quam supra refutavimus de justitia originali. Et huc pertinet articulus septuagesimus quintus eorum, quos nuper Pius V. et Gregorius XIII. damnaverunt. Sic enim habet: « Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis ejus conditio. » Nos igitur utrumque errorem breviter confutabimus, ac primum ex scripturis, ex Patrum Testimoniis, ex ratione ipsa perspicue demonstrabimus, mortem poenam esse peccati, ac p«r hoc neque Adamum, neque ejus posteros potuisse mori nisi culpa praecederet. Deinde probabimus hanc primi hominis immortalitatem non naturalem, sed supernaturalem, non debitam, sed gratuitam, non naturae conditionem, sed gratiae beneficium esse nominandam.
Quod igitur primum, attinet, mortem poenam esse peccati, colligitur ex verbis illis Genes. 2. Quacumque die comederis, morte morieris. Quorsum enim mortis comminatio in praevaricationis poenam, si Adam etiam non peccando moriturus erat? Respon
debant olim Pelagiani (teste S. Augustino lib. i. de peccatorum meritis et remissione cap. ii.) hunc locum dc morte animae, non de morte corporis intelligendum esse, quemadmodum intelligimus illum: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Sed refellit S. Augustinus hanc explicationem ex verbis illis Genes. 3. Pulvis est, et in pulverem reverteris. Dominus enim his verbis Adamum damnat ad eam poenam, quam illi fuerat antea comminatus. Proinde unus locus alium explicat. Certum autem est, corpus, non animam, ex pulvere factum esse, et per mortem in pulverem rediturum. Quare B. Hieronymus in quaestionibus Hebraicis laudat Symmachum, quod hoc loco verterit, quacumque comederis, mortalis eris, quia videlicet Adam per transgressionem non erat continuo moriturus, sed certe morti obnoxius futurus.
Neque his repugnat quod S. Grego rius lib. v. epistola 14. exponat hunc locum de morte animae. Nam de utraque morte intelligi potest, et plenus commentarius erit, si explicationem Augustini et Gregorii conjungentes dicamus, Deum minatum esse Adamo mortem animae, et consequenter necessitatem moriendi etiam corporaliter, cum immortalitas corporis (ut paulo post demonstrabimus) ex vita animae, id est, ex Dei gratia, et amicitia dependeret. Imo S. Augustinus lib. xm. de Civit. Dei cap. 12. hunc locum de triplici morte intelligit propter eamdem rationem, quia una est causa alterius, de morte videlicet animae per amissionem gratiae, de morte corporis per amissionem animae, et de morte novissima per amissionem gloriae. Et ante eum S. Ambrosius in lib. de Paradiso cap. ix. scribit, ideo dictum esse morte morieris, et non simpliciter morieris, quia de morte corporis, et animae sermo erat.
Sed praeter hunc locum, habemus alia multa, eaque tam perspicua, ut nullo modo in aliam sententiam detorqueri valeant. Quid enim apertius illis verbis? Sapient, i. Deus mortem non fecit. Et Sapient, ii. Deus creavit hominem inexterminabilem: invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Et Rom. v. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Et Rom. vi: Stipendium peccati mors. Et Rom.
viii: Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est, propter peccatum, etc.. Notat autem S. Augustinus tibi, de peccatorum meritis, et remissione cap. v. Apostolum noluisse dicere, corpus mortale est propter peccatum, sed mortuum, quia etiam ante peccatum corpus Adami erat aliquo modo mortale, sed per peccatum conjectum est in necessitatem inevitabilem moriendi. Id autem quod necessario brevi futurum est, quodque jam imminet, usitate dicitur factum. Denique I Corinth. xv. S. Apostolus non semel repetit hanc veritatem, cum ait: In Adamo omnes moriuntur. Et: Per hominem mors. Et: Stimulus mortis peccatum est.
His accedunt Conciliorum definitiones. Sic enim legimus in Concilio Milevitano, can. 1. a Placuit, ut quicumque dicit, Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit. » Et in Concilio Arausicano can. 2. « Si quis soli Ada; praevaricationem suam, non etiam ejus propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis, qua; poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur, injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti? Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mor6 in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. » Atque his similia leguntur in Concilio Trident. sess. 3.
Accedat ultimo (ut Patrum testimonia, quae obvia sunt, omittamus) argumentum ex ratione petitum. Non potest homo defungi vita, nisi uno ex his quatuor modis, ut scilicet aut externa vi opprimatur, aut fame, sitive deficiat, aut morbis ex interna humorum intemperi extinguatur, aut tandem senio contabescat. At primus homo sapientissimus erat, et rebus omnibus, quae infra ipsum erant, libere dominabatur, ut perspicuum estex nominibus, qua; animantibus omnibus imposuit, et ex illa Dei voce: Dominamini piscibus ma?‘is, et volatilibus coeli, etc. Genes, i. Quare noverat omnia noxia, ct ea vitare poterat, et debebat, et nisi vitasset, peccatum haud dubie commisisset, ac proinde non in statu innocentia; periisset.
Chapter 6 of 17