Caput XVII. Cur diceretur lignum quoddam arbor scienlix boni et mali
Est alia quaestio de ligno scientia; boni et mali; «Unde videlicet ea arbor hoc nomen habuerit. » Josephus lib. i. antiquitatum, cap. 2, scribit eam arborem vim habuisse acuendi ingenium, ac prudentiam augendi. Quam sententiam secuti videntur haeretici illi, qui a Tertulliano de praescript. haereticorum, et ab Epiphanio haeres. 37. dicuntur Ophitae, qui pro Christo serpentem colunt, quod hominibus auctor fuerit adipiscendi scientiam, cum esum ligni vetiti persuasit. Joan. Damasc. lib. ii. de fide cap. 11. docet arborem illam lignum scientiae appellatam, quodadferret cognitionem propriae naturae. Eam vero cognitionem adultis, et perfectis utilem esse, imperfectis autem, et ad concupiscentiam pronis, inutilem, et noxiam, et ideo prohibitum fuisse Adamo adhuc imperfecto existenti, ne arborem illam contingeret.
Sed htee improbabilia sunt. Nam nec Deus prohibuisset hominibus arborem, quae prudentiam augeret, ac per hoc utilissima illis esset: neque Adam eo tempore rudis, et imperfectus erat, sed perfectus et sapiens, quippe qui nomina omnibus animantibus imposuit: neque naturam suam ignorare potuit, qui naturas rerum omnium noverat.
Vera igitur sententia est, lignum scientiae boni et mali sic appellatum, quod gustatum, ob inobedientiae culpam, multa mala aidferret, ac per hoc homines experiendo discerent discrimen boni et mali, quod antea sola contemplatione didicerant. Ita docet S. Augustinus lib. xiv. de civit, cap. 17. et lib. vin. Genes, cap. 6. S. Cyrillus lib. ni in Juliam. Theodoret. qua;st. 26, in Genes, et Eucherius lib. i in Genes.
Chapter 15 of 17