Skip to the text

Caput VI

recentiores Doctores: ac ut paucos dc multis proferam, Joannes Dricdo lib. i. dc gratia, et libero arbitrio, cap. 3. par. 4. in fine:

« Ex horum, inquit, consideratione facile potest quis intelligere temperaturam illam, seu consonantiam omnium virium sub imperio rationis, non fuisse hominis secundum naturam ejus constitutam ex anima rationali ct carne, sed secundum peculiarem gratiam Dei dantis primo homini, ut inquit Sapiens virtutem continendi omnia, per quam non solum inferiores animae vires, et totum corpus continebatur sub rationalis animae imperio, per quam et corporales defectus, ut mors, morbi, et humorum corruptiones poterant cohiberi. Per peccatum autem amissa virtute hac, qua; erat originalis justitia, jam natura humana sibi relicta secundum diversitatem naturalium complexionum diversimode movetur. »

Ruardus Tapper in defensione articuli secundi, ponit aliquod propositiones de peccato originali. Quarum duas hic adseribam, secundam ct tertiam. Secunda propositio haec est: c» Fide firma et infallibili, credendum est, quod virium rebellio, ct motiones inordinata;, ignorantia, infirmitates, mors, et universa; miseriae, quas patiuntur homines sunt prona peccati, et non naturales hominis conditi conditiones. » Tertia propositio est hroc: <i Universa hroc mala potuissent esse naturales hominis conditiones et proprietates, ut si homines crcasset sine gratia, et justitia originali, qua; sola impediebat ne hroc mala essent in homines sine qua secuta fuissent principia natuixe, sicut et nunc sequuntur naturam ab ea destitutam, quemadmodum earum plurima; sunt in caderis animalibus. » Hroc ille.

Andreas Vegalib.n. in Concilium Trident cap. 11: « Ipsa, inquit, lex membrorum, carnis scillicct rebellio ad Spiritum, ex conditione est naturae nostra;, ct non ex aliqua mala qualitate transfusa in nos a parentibus nostris, ut communiter docent Scholastici contra Gregorium Ariminensem, et, perinde atque in nobis, fuissent in omnibus creatis puris naturalibus, llabcnt tamen hroc in nobis rationem prona;, quam non haberent in creatis in puris naturalibus, quia Deus bos defectus naturales reformarurat per justitiam originalem, quam perdidimus per peccatum.» Vide eamdem sententiam Dominicum a Soto

lib. i. de natura et gratia, cap. 13. Albertum Pigium controversia prima;, et alios.

Denique nescio, quomodo possitullus hoc tempore Catholicus dubitare, fuerit ne primi hominis integritas naturalis, an supernaturalis cum, ut supra notavimus, duo summi Pontifices, Pius V. ctGregorius XIII. articulum illum damnaverint: « Integritas primas conditionis non fuit indebita natura; humana; exaltatio, sed naturalis ejus conditio. »

Probatur veritas quartx propositionis.

Nunc tandem propositio quarta superiore capite explicata, ex divinis litteris, veterum rostimoniis et argumentis ex ratione ductis, comprobanda est. Quo loco illud animadvetere oportebit, testimoniis omnibus nostram sententiam confirmari, qua; vel ostendunt integritatem primi hominis fuisse supernaturalem, vel certe donum aliquod supernaturale primo homini fu'sse collatum, utrumque enim in controversiam venit, et suos habet oppugnatores.

Primum igitur sacra; littera;, quid ex conditione sua; natura; sit homo, indicant illis verbis: Pulvis cs, ct in pulverem reverteris, Genes, ni.Hroc enim est sententia illorum verborum. Quamquam te valde gloriosum mea benegnitate effecerim, ita ut posses neque mortem, neque mala ulla formidare, tamen ex natura tua pulvis eras, mortalis, fragilis, doloribus, laboribusque obnoxius, et quia dono illo meo superaddito culpa tua spoliatus es, ct in statum tuum naturalem recidisti, ideo nunc etiam pulvis cs, et in pulverem reverteris. Ad haec in Psalmo octavo describitur his verbis hominis prima creatio: Quid est homo, quia memor es ejus, aut filius hominis, quia visitas eum? minuisti eum paulo minus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Casus autem ejusdem describitur in Psal. XLYlll: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis, quibus duobus modis indicatur fuisse primum hominem donis supernaturalibus ornatum. Primum, quoniam miratur Propheta hominem fere Angelis roquatum. Quid est homo (inquit) quod memor es ejus; quasi dicere

vellet, mirum esse, hominem natura sua corporatum, mortalem, animalium cae ter orum affectibus obnoxium, ad eam gloriam evectum, ut parum omnino ab Angelis abesset. Deinde accedit, quod dona alia primo homini initio collata, vocat honorem, et gloriam: honor autem et gloria sine dubio aliquid extrinsecum, et superadditum designant.

Item Ecclesiastici xvii: Deus creavit hominem de terra, et secundum se vestivit illum virtute. Quo loco creatio refertur ad naturam, indumentum virtutis ad superaddita dona. Quemadmodum enim de honore, sic etiam de indumento recte dici potest esse quid extrinsecum, et superadditum. Quo etiam pertinet parabola de eo qui incidit in latrones, Luca) x. primum enim despoliaverunt eum, deinde plagis impositis abierunt semivivo relicto. Ubi non solum intelligimus ex nomine vestium, qua) (ut diximus) extrinsecum quid significant, colligi posse donis supernaturalibus privatum fuisse primum hominem, sed etiam animadvertimus, plagas natura) humana) ex despoliatione consecutas esse. Neque enim sine causa Dominus in parabola illa prius dixit, hominem spoliatum, posterius autem vulneratum fuisse, cum tamen contra accidere soleat in veris latrociniis: nimirum indicare voluit in hoc spirituali latrocinio, ex ipsa amissione justitiae originalis nata esse vulnera nostrae naturae, siquidem donum illud justitiae non solum tegebat, et ornabat, sed etiam curabat, et sanabat languorem illum, qui ex conditione materiae alioqui pullulasset. Proinde ex natura humana dono illo justitiae spoliata, sibique relicta continuo plaga) illa), et vulnera eruperunt. Quae omnes ex Adamo nati experimur.

Porro parabolam istam de jactura donorum, et virtutum, quam primus homo peccando fecit, exponunt communi consensu Patres, S. Ambrosius, Beda, Theophylactus, et S. Basibus, quem in Cathcna citat S. Thomas in commentario hujus loci, necnon S. Augustinus lib. ii. qua)stion. Evangelicar. queest. 19. et S. Bernardus serm. 1. de Annuntiat.

Accedant secundo testimonia veterum Patrum. S. Dionysius Areopagita lib. de divin. nominibus cap. 4. part. 4. de daxmonibus loquens: « Nec Angelica, inquit, munera his tributa aliquando permutata, sed integra sunt, pcenitusque conspicua. » Qua) ver¬

ba ita edisserit in commentario ejus loci Marsilius Ficinus: « Sicut (inquit) nocturnus aer tenebrosus, non quia vel rem novam subeat, vel naturam amittat suam. Sed quia deest ei solis lumen, quod rem per se tenebrosam efficit lucidam: sic animus, ac da)- mon malus cognominatur, non propterea quod vel naturale quidquam perdat, vel suscipiat alienum, sed quia deficit a benefico Dei munere. » Hsec ille.

Atque hinc acceperunt scholastici Theologi communem illam sententiam, naturalia in daunonibus post casum (Dionysio teste) mansisse integra. Quod idem sine dubio de homine quoque inteUigi debet. Quod si naturalia in Angelo, et homine post lapsum integra remanserunt, et satis constat, justitiam, in qua conditi sunt, in eis post lapsum non mansisse, certe manifeste sequitur, justitiam illam Angelo et homini naturalem non fuisse.

Neque i'epugnat quod hoc loco ex Dionysio docemus, naturalia in Angelo, et homine post lapsum integra remansisse, cum eo, quod supra non semel docuimus, naturam nostram per Ada) peccatum vulneratam, et corruptam esse. Nam eadem nostra, et da)- monum natura, si referatur ad eum statum, in quo esse potuisset, si in puris naturalibus creata fuisset, integra dici debet, et in hoc sensu integra dicitur a Dionysio, et Theolologis. Si vero statum illum respiciamus, ad quem benignitate Conditoris fuerat evecta, vulnerata, et corrupta dicenda est. Exemplum hujus rei habemus in Samsone, qui post crines refectos cum insignem illam fortitudinem divinitus acceptam amisisset, infirmus factus dicitur, non quod esset jam infirmior, quam homines ut plurimum esse soleant, sed quod esset infirmior, quam ipse antea fuisset.

S. Basibus in lib. de Spiritu sancto ad Amphilochium cap. 1G. « Sanctificatio, inquit, non est absque Spiritu; non enim natura sanctx sunt colorum virtutes, sed juxta proportionem eminentia) inter ipsas, sanctificationis mensuram a Spiritu sancto habent. » Ha)c ille. Neque dubitari potest, quin quod de Angelis S. Basibus scripsit, idem in primum hominem apto conveniat. Quare non natura sanctus fuit primus homo dum paradisum incoleret, sed a Spiritu sancto mensuram sanctificationis acceperat: proinde justitia illa originalis, divinaque similitudo, qua praeditus erat, non conditio naturalis, sed donum supernaturale fuit.

S. Joannes Chrysostomus hom. io. in Genes. de Adamo, etEva, qui cum nudi essent, tamen ob justitiam originalem non erubescebant, ita loquitur: « Gloria, inquit, quae superne venerat, vestiti erant. » Ubi vides justitiam originalem comparari indumento, et indumento superne venienti: ut intelligas eam non ex naturae principiis, sed e coelo, ac supra naturae conditionem primis parentibus accessisse.

Sanctus Cyrillus lib. I. in Joan. cap. 9. de Adamo loquens: ((Participatione inquit, luminis splendet super naturam suam glorificantis Dei gratia, et variis donorufn ornamentis ascendens. » Et infra: « Misericors enim vere Dominus est, qui creaturam parvam, atque abjectam, secundum naturam, magnam atque mirabilem sua efficit bonitate. » Et cap. 13. « Creatura cum serva sit, nutu solum et voluntate Patris ad supernaturalia vocatur. » Et in lib. de adorat, in spiritu ante medium. « Ubi, inquit, Deo conditore animal hoc, id est, homo, suai naturae rationibus absolutum est, accipit statim similitudinem ad illum. » Denique in lib. Quod Spiritus sit Deus, prope initium: « Cum, inquit, posse facere, et concedere creaturis dignitatem, quae creaturam excedit, amplius sit, quam ferat creaturarum natura: et Spiritus deificet, quomodo esset creatura, et non magis Deus, utpote deificus? » Ex his S. Cyrilli doctissimi hominis testimoniis apertissime discimus, Adam praeter naturalia ornamenta, multa etiam dona supernaturalia accepisse, et naturam humanam, per se parvam, atque abjectam esse, sed conditoris benignitate ad ingentem gloriam exaltari. Neque his dissimilia tradunt Patres Latini.

S. Ambrosius in lib. de Isaac, et annua cap. 5: « Nec Adam, inquit, nudus erat quando eum innocentia vestiebat. » Et lib. ii. de Jacob, et beata vita cap. 3: « Sic, inquit, despoliatus Adam, nudus inventusest. » Et lib. de Elia, et jejunio cap. 4: « Opertus, inquit, erat Adam virtutum velamine, priusquam praevaricaretur, sed tamquau> exutus praevaricatione, vidit se esse nudum, quia indumentum, quod habebat, amiserat. » Innocentiae autem illius vestem, non naturalem, sed gratuitam fuisse indicat tum ipsa vestis appellatio, quae superadditum quid significat, tum id quod idem auctor scribit

lib. VII. in Luc. cap. 47. ubi explicans parabolam ejus, qui incidit in latrones, et eam applicans ad Adam, et nos omnes: « Qui sunt, inquit, isti latrones, nisi Angeli noctis, et tenebrarum? Hi ante despoliant, quae accepimus indumenta gratiae spiritualis, et sic vulnera inferre consuerunt. » Et in lib. dc Paradiso cap. 14: « Quid est, inquit, Adam ubi es? id est, non in quo, sed in quibus es: non ergo interrogatio est, sed increpatio, de quibus (inquit) bonis, de qua beatitudine, de qua gratia, in quam miseriam recidisti. »

S. Hieronymus in cap. m. Osea): « Daemones, inquit, qui lapsi sunt a propria dignitate, et nihil antiquae gratiae possidentes, aridi sunt, et veteri siccitate marcentes. » Ex quo loco habemus, Angelos per peccatum dona supernaturalia perdidisse. Si enim nomine gratiae dona naturalia intelligeremus, consequens esset, ut Angeli nihil naturalium donorum post peccatum retinerent, atque adeo ad nihilum redacti essent. Est autem eadem ratio hominum, et Angelorum, ut adversarii confitentur; et colligitur ex S. Augustino lib. de correptione, et gratia cap. 10. et 11. non igitur negandum est, homines per lapsum Adae, dona supernaturalia amisisse.

S. Augustinus lib. xn. de Civit. Dei cap. 9. de Angelis ita loquitur: « Simul in eis condens naturam, et largiens gratiam. » Ubi apertissime distinguit in Angelis naturam a gratia, et lib. xiu. cap 13. de primis nostris parentibus sic ait: « Posteaquam praecepti transgressio facta est, gratia deserente divina, de corporum suorum nuditate confusi sunt. » Et lib. xi. de Genes, cap. 31: «Mox, inquit, utpraeceptum transgressi sunt, intrinsecus gratia deserente, omnino mudati in sua membra oculos injecerunt.» Et lib. iv. in Julianum cap, ult: « Quid est, inquit, gustato cibo prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia contegebat? gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum, et animale corpus bestialem libidinem non habebat. Qui ergo vestitus gratia, non habebat, in suo corpore quod puderet, spoliatus gratia sensit quod operire deberet. »

Yides in his locis, semper ab Augustino innocentiam illam, justitiamque originalem primi hominis, gratiam nominari. Vides item eam indumento, quod superadditur extrinsecus humano corpori perpetuo comparari. Vides denique bestialem libidinem terreno, et animali corpori naturaliter conve-

nire, et ideo non ex natura, sed ex magna Dei gratia corpus Adami terrenum, et animale libidine illa in statu innocentia) caruisse. Adde quod idemS. Augustinus lib. m. do libero arbitrio cap. 20. 22. et 21. non obscure docet, potuisse creari hominem sine justitia originali, neque eum locum in Retractationibus correxit, sed confirmavit potius, cum in lib.* i. Rctractation. cap. 0. ita locutus est: « Ignorantia, ct difficultas, etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic culpandus Deus, sed laudandus esset. )> At si justitia originalis naturalis esset, non potuisset homo sine ea creari, nisi Deus rem naturaliter mancam, et imperfectam sponte condere voluisset, quod abhorrere videtur ab ejus sapientia, ct bonitate: Dei enim perfecta sunt opera, Deut. 32.

S. Anselmus in lib. de conceptu virginali, ct peccato originali cap. 22. de Adamo sic loquitur: « Quoniam, inquit, in' tanta) gratia) celsitudine positus, quae bona sibi et aliis servanda acceperat, sponte deseruit, idcirco filii perdiderunt, quae pater illis cum servando dare posset, non servando abstulit. »

Denique S. Bernardus in primo sermone de Annuntiatione dicit, A dumum pi' a) varicando amisisse indumenta virtutum, et similitudinem ad Deum, non autem imaginem divinam, ct quia illa (ut ipse loquitur) non erat assuta, sed insita, atque ipsi impressa natura). Quocirca ex testimonio S. Bernardi, justitia, ca)tcra)quc virtutes, quarum jacturam primus homo peccando fecit, non erant insita), ct impressa) ipsi natura), ut sunt dona naturalia, sed extrinsecus assutse, ac superaddita), ut sunt dona supernaturalia. Atque litec ex Patribus sufficiant. Addamus nunc argumenta ex ratione petita.

Prima ratio. Naturale est corpori animali sensu ct appetitu pixedito concupiscere bonum sensibilem: naturale est spiritui rationali concupiscere bonum spirituale, quare si fiat una natura ex spiritu rationali, ct corpore animali conflata naturale erit ille habere diversas ct intersc pugnantes propensiones. Quod igitur primi parentes nostri ante peccatum pugna ista diversarum appetitionum carerent, donum erat supernaturale, non conditio naturalis.

Secunda ratio. Si corruptio, qua) nunc est in natura humana, non est consecuta ex sola icmotionc doni supernaturalis, neque suis¬

set in homine in puris naturalibus condito, qua)ro causam ejus; aliqua enim causa esse debet rebellionis carnis ad spiritum. Respondent quidam: causam esse Deum Scripturio partim reclamant, qua) concupiscentiam non esse ex Deo, multis in locis testantur. Joannes in epist. 1. cap. ii. dicit, concupiscentiam non esse ex patre, sed ex mundo. Jacobus in es epistola sua cap. 1. scribit, neminem a Deo tentari, sed a concupiscentia sua, quod certe non scriberet, si concupiscentia ipsa, qua) fons est tentationum, a Deo nobis esset inserta. Lex: Aon concupisces, sancta ct bona, quam ct legem mentis Apostolus vocat ad ltoman. vn, sine dubio est a Deo: quomodo igitur Iqx membrorum, qua) illi repugnat, est a Deo et quomodo jubet Deus ut non faciamus quod ipse in poenam peccati cogit non facere?

Porro S. Augustinus scribit quidem multis in locis, inobedientiam carnis a Deo retributam homini in poenam peccati, sed explicat id factum esse per ablationem gratia), non per immissionem concupiscentia). Sic enim loquitur lib. xi. de Genes, cap. 31: « Mox ut pra)ceptum transgressi sunt, intrinsecus gratia deserente omnino nudati in sua membra oculos injecerunt. » Et lib. iv. in Julianum cap. 13: « Non in fructu, inquit, ligni fuit libido: et ideo bonum erat lignum, sed mala est inobedientia, libidinis, qua) adversus hominus inobedentiam quam in ligno admisit Deo deserente surrexit. » Audis, Deo deserente, non Deo inserente libidinem surrexisse? Et similiter loquitur in aliis locis supra citatis. Quemadmodum etiam cum idem Augustinus docet, peccatum aliquando poenam esse peccati, et per hoc a Deo, a quo est omnis justa poena, non intelligit peccatum esse a Deo inserente malitiam, sed non impertiendo misericordiam. Lib. v. in Julianum cap. 3: « Cum, inquit, dicitur homo tradi desideriis suis, inde fit reus, quia desertus a Deo cedit eis, atque consentit, vincitur, capitur, trahitur, possidetur, ct fiet ei peccatum consequens pra)cedentis poena peccati. » Et in epist. 103, ad Sixtum: « Non obdurat Deus impartiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam.» Ettract. 33. inJoannem: "« Sic cxca)cat, sic obdurat Deus, deserendo, et non adjuvando, quod occulto judicio facere potest, iniquo non potest. » Itaque non est Deus concupiscentia), sive

corruptionis nostra natura causa, nisi ut removens prohibens, ut S. Thomas loquitur in locis supra citatis.

Omitto sententias illas, qua causam hujus corruptionis referunt in pomum vetitum, sive in flatum serpentis, tum quod plane sint im probabiles, tum quod in disputatione de peccato originis commodius refelli possint. Quare cum nulla possit reddi causa hujus corruptionis prater conditionem materia, ut causam efficientem, et peccatum Adami ut causam demeritoriam, et divinam justitiam dono supernaturali hominem spoliantem ut causam removentem prohibens, in his est acquiescendum, neque alia causa quarenda est.

Tertia ratio. Ex peccatis, qua ob hominibus post lapsum primi hominis committuntur, quamvis plurimis, et gravissimis, amittitur solum donum gratia supernaturalis, et acquiritur propensio quadam ad idem peccatum iterum committendum, et minuitur inclinatio ad virtutem peccato illi contrariam, sed non corrumpitur principium, aut donum aliquod naturale, neque acquiritur, aut augetur propensio ad omnia vitia, neque minuitur inclinatio ad omnes virtutes, ut experientia ipsa testatur. At peccatum Ada cum fuerit certum quoddam, et actuale peccatum et ejusdem generis cujus sunt catera, qua ab hominibus committuntur, non videtur alium effectum producere potuisse, quam producant catera, eo excepto, quod illud, ut capitis totius natura, in omnes posteros redundavit: non igitur probabile est ex peccato Ada naturalia principia, sive dona potuisse corrumpi, neque concupiscentiam illam nasci, qua est propensio ad omnia vitia, nisi ea remoto justitia originalis dono, ex ipsa natura composita, ex contrariis consecuta fuisset.

Quarta ratio. Si natura humana, qualis nunc est, remota culpa, mala est, et necessario labitur in peccata, et ideo non potuit a Deo creari, ut adversarii volunt, sine justitia originali, certe sequitur, non posse hominem mortuum a Deo revocari ad vitam, nisi praeditum originali justitia: idem enim sequitur absurdum, sive creetur, sive reparetur a Deo natura mala, et quae necessario peccet. Non enim reparatio illa minus est opus solius Dei, quam creatio. Et sicut Deus diceretur auctor peccati, si naturam crearet qua) non posset peccata vitare, sic etiam censeretur peccati auctor, si naturam repa-

raret, preesertim solus et immediata sua actione, quoe non posset peccato abstinere. At multos novimus ex sacris litteris a mortuis excitatos divina virtute, et ex iis nonnullos, quos omnino credibile est a peccato originis fuisse purgatos, qualis fuit Lazarus frater Marthaj, infantes illi, quos Elias, et Elisseus a mortuis revocarunt: qui tamen sine dubitatione ulla etiam in nova illa vita justitia originali carebant, et tales erant quales sunt ca;teri, qui ex parentum carne per generationem via ordinaria propagantur. Adde quod ratio a majori duci potest. Nam si Deus animas justas Lazari et infantium, de quibus diximus, conjungere potuit corpori mortali, animali, concupiscentiae, et ignorantiae obnoxio, cur non magis potuit initio animas, neque justos, neque injustas simili corpori conjungere?

Quinta ratio proprie pugnat adversus illos qm nou solum qualemcumque rectitudinem, sed etiam omnia dona primis parentibus in creatione concessa naturalia fuisse contendunt. Primi parentes evecti fuere ad eam dignitatem ut essent filii Dei, et Dii quidam, id est, divinae consortes naturae, ut S. Petrus loquitur de iis, qui justificantur per Christum. Neque id adversarii negant, et nos in sequenti disputatione fusius comprobabimus. At profecto absurdissimum est, rem creatam, quadis est homo, Deum, vel Dei filium naturaliter facere. Quocirca S. Augustinus in iii. lib. adversus Maximum cap. 15: « Ideo, inquit, homo fit gratia filius, quia non est natura. » Et S. Cyrillus lib. i. in Joan. cap. 18: « Alia, inquit, naturae ratio, alia adoptionis, et alia veri filii, alia adoptati. » Sumus autem nos 'filii Dei adoptione. Vere igitur ac naturaliter ille filius est, per quem nos in filiationem adoptati; et supra dixerat: « Quoniam gentes Filium per fidem receperunt, potestatem etiam accipiunt ut filii Dei fiant. Accipiunt autem a Filio, cui soli naturaliter hoc inest. »

Chapter 5 of 17