Caput XIX. Solvuntur objectiones
Objiciunt quidam primo, lignum vitae fuisse in medio paradisi, et per hoc notum, et in promptu; ex quo sequi videtur, ut Adam pro arbitrio potuerit de fructu ejus sumere, quocumque tempore vellet, praesertim cum non fuisset illi interdicta ulla arbor praeter arborem scientiae boni et mali, imo e contrario imperatum, ut de omni ligno vesceretur. Non igitur semel tantum, idque sub finem status illius gustandum fuerat lignum vitae.
Secundo objiciunt, non fuisse transferendos homines ad vitam simpliciter beatam, et immortalem, nisi post impletum numerum electorum: interea vero opus fuisse remedio aliquo advei-sus mortem, et senectutem: neque aliud fingi posse, cui hoc tribuatur praeter lignum vitae.
Respondet ad primum Rupertus loco citato. Neque Adamum, neque ipsum etiam daemonem scivisse ubi esset lignum vitae, alioqui sicut persuaserat illi Satan ut comederet de ligno scientiae, ut faceret eum miserum, sic etiam persuasurum fuisse ut comederet de ligno vitae, ut faceret perpetuo miserum. Et idcirco addit Rupertus (ut supra notavimus) dictum esse a Deo, ne forte sumat de ligno vitae, quia poterat fieri ut casu incideret Adam in arborem vitae, licet ubi esset, ignoraret.
Possumus etiam respondere, scivisse Adamum ubi esset lignum vitae, sed non fuisse de illo sumpturum, nisi suo tempore, id est, cum esset transferendus de statu gratiae ad statum gloriae. Neque enim ignorabat Adam se aliquando ad statum longe sublimiorem evehendum, et tunc fore tempus sumendi de ligno vitae; et simul sciebat parum prodesse immortalitatem sine beatitudine, neque erat curiosus, nec aliqua stimulabatur concupiscentia mala gustandi aliquid ante tempus. Itaque abstinuisset se ab eo cibo • usque ad praefinitum tempus, et sic praeceptum illud implevisset: De omni ligno, quod est in paradiso, comede, suo tempore videlicet, neque enim oportebat eum uno die fructus omnium arborum degustare. At post lapsum factus erat intemperans, et curiosus, et periculum erat ne in suam perniciem sumeret lignum vitae, ideo justissimo, et ipsi homini utilissimo Dei consilio de paradiso fuit ejectus.
Ad secundam objectionem: Respondeo non esse usque adeo certum, utrum, si Adam non peccasset, omnes simul electi transferendi fuissent uno eodemque tempore ad beatam vitam an vero alii post alios; ita ut filii parentibus ni statu innocentiae succederent, et qui priores in hanc vitam intrarent, priores etiam ad aliam pervenirent. Sanctus enim Augustinus in lib. ix de Genes, ad litteram cap. 6. quaestionem hanc movet, et insolutam relinquit. Itaque probabile est tempus meriti fuisse futurum certo aliquo annorum numero definitum, ut 50. vel 100.
annorum, et ut quis eum terminum attigisset, et toto eo tempore in bonis operibus perdurasset, ad sempiternam gloriam transferendum: quemadmodum hoc tempore non expectant animae sanctae, ut impleatur numerus electorum, sed quae prius absolvunt tempus peregrinationis et viae, eae prius ad patriam et gloriam evehuntur.
Quod si etiam demus debuisse impleri numerum electorum, antequam ullus de statu innocentiae ad statum gloriae transmigraret non tamen ideo cogemur tempus illud meriti et viae in longum sic extendere, ut necessarius fuerit usus ligni vitae ante finem communis et universalis translationis. Atque haec de paradiso pro instituti nostri ratione sufficiant. Quia vero non ita pridem in lucem prodierunt disputationes ejusdem argumenti a Benedicto Pererio in comment. in Gen. et a Gregorio de Valentia ini part. S. Thomae, aditae, quae praeclarae et accuratissimae esse dicuntur, lectorem admonendum censui, haec nostra, qualiacumque sunt, ante multos annos scripta, et auditoribus in scholis tradita fuisse: neque mihi unquam libros doctissimorum illorum Theologorum ordinis mei, evolvere per otium licuisse.
Chapter 17 of 17