Caput IV. Non eguisse primum hominem in statu innocentia; auxilio speciali, quo excitaretur ad bene operandum, vel ad vitanda peccata
Ut melius intelligatur qualis fuerit gratia primi hominis in statu innocentiae, sit propositio tertia. « Primus homo, justitia originali, et habitu gratia; gratum facientis ornatus, non eguit auxilio speciali, quo excitaretur ad bene operandum, vel ad vitanda peccata. » Uacc propositio sic explicatur.
Quatuor dona Dei possunt in homine considerari. Primum est habitus gratia; naturam perficiens, ut pars inferior superiori, et superior Deo subjecta maneat. Secundum conservatio ejus habitus, est enim commune omnibus rebus creatis, ut permanerenon possint, nisi Deo eas poi'pctuo conservante. Tertium cooperatio Dei cum homine per auxilium generale in operibus naturalibus, et speciale in supernaturalibus. Neque enim possunt secunda; causa; operari, nisi cooperante cum eis prima causa. Quartum est motio quaedam Dei per auxilium excitans, qua; facit hominem uti prioribus donis. Priora enim tria dona, non praestant homini, ut operetur, sed tantum ut possit operari, si velit: quartum autem donum facit hominem velle, et operari. Id quod explicat S. Augustinus in libro de correptione et gratia, cap. 12. et libro xiy. de civitate Dei, cap. 27. per similitudinem alimentorum. Sicut enim qui praebet homini cibos, et relinquit in ejus arbitrio, ut comedat, si velit, non praestat ei, ut- vivat, sed ut possit vivere, si velit; qui vero non solum alicui cibos praebet, sed etiam ipsos in os ejus infundit, is non tantum praestat posse vivere, sed etiam vivere: sic et Deus per habitum gratiae infusum, et ejus habitus conservationem, et per hoc
quod promptus est ad cooperandum, dat homini posse bene operari si velit, non tamen dat velle; at speciali illa motione et excitatione uti faciens habitu gratiae, dat velle, et operari.
Jam igitur primus homo habuit tria priora dona, quarto non eguit, neque illud habuit. Nos post lapsum ejus indigemus omnibus, et omnia de Dei benignitate per Christi merita obtinemus. Ratio hujus discriminis est, quia primum donum in Adamo non solum mentem subjiciebat Deo, sed etiam carnem spiritui, ut supra diximus, proinde non impediebatur, nec retardabatur Adam a bono opere, neque ad peccandum incitabatur per carnalem concupiscentiam: in nobis autem primum illud donum mentem subjicit Deo, sed non carnem spiritui, ideo propter carnales illecebras, quae assidue vel incitant ad peccandum, vel a bono retardant, desidesque ac dormitantes efficiunt egemus auxilio excitante, dirigente, ac protegente.
Ilaec omnia ex doctrina S. Augustini confirmari possunt. Ac primum datum fuisse Adamo donum gratia;, quod carnem spiritui, et spiritum Deo subjiceret ex multis testimoniis supra probavimus, et insigne est testimonium illud lib. iv. in Julian. cap. ult.: « Gratia Dei magna ibi erat, ubi terrenum, et animale corpus bestialem libidinem non habebat. »
Deinde indiguisse Adamum secundo illo dono, quo conservationem primi boni diximus contineri, perspicuum est ex lib. vm. de Genes, ad litteram, cap. 12. ubi sic legimus: « Neque tale aliquid est homo factus, ut deserente eo, qui fecit, possit aliquid agere bene tanquam ex seipso etc. » Et ponit similitudinem: « Sicut, inquit, aer praesente lumine non factus est lucidus, sed fit, quia si factus esset, non fieret, sed etiam absente lumine lucidus maneret. Sic homo Deo sibi praesente illuminatur, absenteautem continuo tenebratur, a quo non locorum intervallis, sed voluntatis aversione disceditur. »
Tertio autem dono, id est, cooperatione divina, sive' auxilio adjuvante, praeter gratiam habitualem, opus habuisse Adamum, indicat sanctus Augustinus illis verbis in lib. de natura, et gratia, cap. 26.; « Sicut oculus corporis etiam plenissime sanus, nisi candore lucis adjutus non potest cernere, sic homo etiam perfectissime justificatus, nisi aeterna luce justitiae divinitus adjuvetur, recte non potest vivere. » Neque subtilius inquirendum est hoc loco, quomodo lux cooperetur oculo ad videndum. Si quidem S. Augustinus in co solo similitudinem constituit, quod sicut oculus perfectissime sanus non potest cernere, nisi extrinsecus adjuvetur. Sic etiam homo plenissime justificatus, non.potest bene vivere, nisi extrinsecus illi adsit cooperatio omnipotentis boni. Neque illud movere nos debet quod paulo ante a luce similitudinem duxerit Augustinus ad probandam conservationem, nunc ab eadem luce similitudinem petat ad probandam cooperationem. Nam varice sunt rerum earumdem proprietates, et ideo ab iisdem rebus varice similitudines trahuntur, prout materia, de qua disseritur, locus, tempus, occasio postulant. Sed habemus alia loca praeterea ad rem eamdem comprobandam. In epist. 106: « Natura humana, si in illa integritate, in qua condita est, permaneret, nullo modo seipsam creatore suo non adjuvante servaret. » Et in Enchiridio cap. I0G: « Et si peccatum in solo libero arbitrio erat constitutum, non tamen justitiae retinendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi participatione immutabilis boni divinum adjutorium praeberetur. » Et in lib. de correptione et gratia, cap. 11: «Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem, in illa quippe eum fecerat, qui fecerat rectum dederat adjutorium, sine quo in ea non posset permanere, si vellet etc. » Denique in lib. xiv. de civit. Dei, cap. 27: « Cur non permitteret Deus, ut ab illo primus homo tentaretur; quandoquidem sic erat institutus, ut si de adjutorio Dei fideret, bonus homo malum Angelum vinceret. Si autem creatorem, atque adjutorem Deum superbe sibi placendo desereret, vinceretur? »
Quarto dono, id est, auxilio excitante, et suadente interius, non eguisse, atque ob id eo caruisse Adamum, facile potest intelligi primum ex illis verbis S. Augustini de correptione et gratia, cap. 11: « Ille non opus habebat eo adjutorio, quod implorant isti cum dicunt, Video aliam legem in membris meis etc. » Deinde ex eo quod idem S. Augustin. dicit in lib. de bono perseverantiae, cap. 7. ubi quaerit, an possit homo non peccare, id est, perseverare in bono, resistere omni tentationi, servare omnia mandata ctc., et respondet: « Non est hoc in viribus liberi arbitrii, quales nunc sunt: fuerat in homine antequam caderet. » Et in lib. m. llipognost. circa principium: « Responde¬
mus, inquit, neminem posse per se sibi, id est, per liberum arbitrium implere quod velit, recte dicimus, nisi protoplastum solum potuisse, cum voluntas liberi arbitrii fuisset sana ei ante culpam. » Et infra loquens de sanitate liberi arbitrii: « Ipsa, inquit, est prima gratia, qua primus homo stare potuisset, si mandata servare voluisset. »
In his locis S. Augustinus non significat fuisse in viribus liberi arbitrii ante lapsum Adoe, perseverare in bono sine ulla Dei gratia, id enim repugnat plurimis testimoniis paulo ante adductis: neque significat post lapsum Ada; non esse in viribus liberi arbitrii, adjuncta gratia Dei, perseverare in bono. Sed significat, fuisse in statu innocentia; in viribus liberi arbitrii perseverare in bono, quia ipsa etiam gratia, sine qua perseverare non potuisset, erat in potestate liberi arbitrii. Nam gratia habitualis jam illi aderat, eaque uti poterat cum volebat; conservatio quoque gratia; non deerat, nec defutura erat, nisi ipse sponte a Deo recedere voluisset. Cooperatio divina promptissima erat, sed in actu primo (ut sic loquar) illi assistens, non in actu secundo, nisi cum ipsi Adamo operari aliquid libuisset.
Dicitur autem post lapsum Adte in viribus liberi nostri arbitrii non esse perseverare in bono, quia praeter gratiam habitualem, conservationem, et cooperationem in actu primo, egenus ob natura; corruptionem vocatione, et suasione interna, qua; non est in nostra potestate, quamvis enim consentire vocationi sit in nostra potestate, tamen ipsum vocari, et praesertim sic vocari, ut Deus videt, nobis aptum, congruumquo esse, ut vocationi non resistamus, sine dubio non est in nostra potestate. Sed de his plura suo loco dicemus. Illud hic satis est didicisse ex doctrina sancti Augustini, non eguisse Adamum ulla gratia piveter eam, qua; illi semper aderat, quasque quodam modo in ejus erat potestate. Quocirca in lib. de correptione et gratia, cap. 12. et lib. xiv. de civitate Dei, cap. 27. comparat gratiam, et omnia auxilia concessa primo homini, cum alimentis, quibus utimur, si volumus, non utimur, si non volumus. Et in iisdem locis sa;pius repetit, habuisse primum hominem, gratiam, qua posset perseverare, si vellet; ut autem vellet, relictum fuisse in ejus libero arbitrio. Neque ab hac sententia dissentiunt theologi scholastici, ut videre est apud Magistrum in lib. ii. Sentent. dist. 24. §. 4. S. Ronaventuram in eadem dist. quaest. 2. Gregorium Ariminensem dist. 29. 'quaest. 1. art. 1. conclus. 3. et S. Thomam. in 1. 2. qua;st 109. art. 9.
Chapter 3 of 17