Caput IX
Ne autem dormienti noxium aliquid accideret, aut alio modo Adam extrinsecus laederetur, vigilabat oculus divinae providentias ct Angelorum custodia. Quod enim de homine justo legimus: Dominus custodiet te ab omni malo, Psal. cxx, et: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, Psalm. xc, dubitari non potest, quin etiam de Adamo, qui tempore justus, et amicus Dei erat, dici potuisset.
Ut autem ciborum inopia homo non moreretur, providerat Deus multos arborum fructus, ex quibus si vesci nollet ad vitam sustendandam, plane peccaret. Nam et Deus dixerat: De omni ligno comede, elc.. Gen. n. Et ratio naturalis, id est, lux divina in corde scripta dictabat necessarium esse uti cibis quos Deus creaverat.
Ad haec, ne ex humorum intemperie morbi, ac mors accidere possent; data fuerat homini justitia originalis, quae non solum appetitum inferiorem rationi, sed etiam corpus animae perfecte subjiciebat, ut homo in eo statu felicitatis incredibili pace intus ct extra frueretur.
Denique ne senio ex debilitate virtutis nutrientis contabesceret, ac deficeret, constituerat Deus: aut per usum ligni vitae corroborare vim nutrientem; aut ante transferre homines ad statum gloriae, quam senescendi tempus accederet. Loquor autem sub disjunctione, quia duae sunt opiniones de usu ligni vitae, ut in ultimo capite demonstrabitur.
Immortalitatem primi hominis supernaturalem fuisse, non naturalem.
Jam vero primi hominis immortalitatem supernaturalem fuisse, non naturalem, constans est sanctorum Patrum sententia. S. Augustinus lib. vr. de Genes, ad litteram, cap. 25. « Aliud est, inquit, non posse mori, aliud posse non mori, secundum quemdam modum primus creatus est homo immortalis, quod ei praestabatur de ligno vitae, non de constitutione naturae. » Et paulo post: « Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio conditoris. » Lib. xiii. de civitat. Dei, cap. xx. loquens de iin-
mortalitate primorum hominum: « Qui status, inquit, eis de ligno vitae, quod in medio paradisi cum arbore vetita simul erat, mirabili Dei gratia praestabatur. » Et lib. i. de peccat, merit. et remiss. caip. iv. « Si Deus, inquit, Israelitarum vestimentis, et calceamentis praestitit, quod per tot annos non sunt obtrita, quid mirum si obedienti homini ejusdem potentia praestaretur, ut animale, et mortale habens corpus, haberet in eo quemdam statum, quo sine defectu esset annosus tempore quo Deus vellet a mortalitate ad immortalitatem sine media morte venturus? Sicut enim haec ipsa caro, quam nunc habemus, non ideo non est vulnerabilis, quia non esse necesse, ut vulneretur, sic illa non ideo fuit mortalis, quia non erat necesse ut moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali, atque mortali etiam illis qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Henoch et Ilelias per tam longam mtatem senectute marcuerunt.
Hoc loco multis modis docet Augustinus, ' primi nostri parentis corpus natura sua fuisse mortale, sola autem gratia conditoris immortale. Primo, quia comparat immortalitatem primi hominis cum vestimentis, et calceamentis Israelitarum, quae in solitudine per annos quadraginta obtrita non sunt.Neque enim dubitari potest, quin ea, vestimenta et calceamenta naturaliter corrumpi debuerint. Secundo quia comparat statum primi hominis ante peccatum cum statu Henoch, et Ilelim, quos certum est corpus habere mortale, et aliquando moriturum, tametsi divina gratia per tot saeculorum curricula conservetur. Tertio, quia bis terve dicit, corpus primi hominis fuisse mortale, et a mortalitate ad immortalitatem quandoque sine media morte venturum. Quod si mortale erat, certe natura mortale erat, nisi quis ita desipiat, ut mortalitatem primi hominis adseribat gratise, immortalitatem naturae. Quarto, quia dicit, sic fuisse mortale corpus illud, quamvis numquam moriturum, quemadmodum caro nostra vulnerabilis est, quamvis non sit eam necesse vulnerari. Caro autem nostra natura vulnerabilis est, sed diligenti custodia fieri potest, ut nunquam vulneretur: Igitur et illud corpus natura mortale erat, sed divina gratia futurum erat, ut nunquam moreretur,
S. Cyrillus lib. i. in Joan. cap. 15: <> Rationale, inquit, animal homo a Deo productus, quia natura sua incorruptibilis, atque perpetuus esse non poterat, spiritu vitae signatus immortalitatis bonum super naturam suam consecutus est. » Eamdem sententiam habent Theologi Scholastici cum Magistro sentent. lib ii. dist. 19. quam etiam ratio evidens, ac certa confirmat. Nam cum hominis natura ex contrariis elementis, atque humoribus constet, intrinsecam potentiam ad corruptionem habet: proinde immortalitas est ei praeter naturam, vel potius supra naturam, mortalitas autem naturalis. Praeterea homo in statu innocentiae generabilis erat, cum ei dictum esset Genes, i: Crescite et multiplicamini: igitur et corruptibilis natura sua, quamvis divino beneficio futurum erat ut non corrumperetur. Item in statu innocentiae natura humana cibo et potu indigebat, ut perspicuum est ex cap. i. Genes, ubi dantur herbae, atque arborum fructus tum homini, tum animantibus caeteris in escam: At corpus, quod cibo indiget, ut conservetur, et si non alatur, perit, certe mortale natura sua esse convincetur. Huc denique pertinet locus illae Scripturae Genes. 3. « Pulvis es, et in pulverem reverteris, ut supra initio disputationis deduximus.
Objiciet aliquis testimonium S. Augustini ex lib. xm. de civit. Dei, cap. 15. ubi sic legimus: « Constat inter Christianos veraciter Catholicam tenentes fidem, etiam ipsam nobis corporis mortem, non lege naturae, sed merito inflictam esse peccati. » Respondeo, significat his verbis S. Augustinus, moriendi necessitatem, quae ex natura hominis secutura erat, per Dei gratiam fuisse sublatam, et ideo mortem, quae nunc regnat in nobis, non lege naturae, sed merito inflictam esse peccati.
Secundo posset objici testimonium Concilii II. Arausicani, canon. 2. ubi dicuntur injustitiam Deo dare, qui asserunt homines morituros fuisse, quamvis non peccassent. Nam si mors homini naturalis esset, profecto sine ulla Dei injustitia homines mori possent: quemadmodum animantia caetera sine ulla Dei injustitia moriuntur. Respondeo: Si in puris naturalibus homo fuisset conditus, potuisset utique sine ulla Dei justitia mori: quia vero Dei benignitate moriendi necessitas ab hominis natura sublata, et in peccati stipendium commutata fuerat: non potuit sine
injustitia fieri, ut homo sine ullo culpae merito moreretur. Praeterea mors, homini in puris naturalibus condito natura debitum fuisset, nunc sine dubio poena est: Poena autem justa esse non potest, nisi quam culpa praecessit. Quare injustitiam nunc Deo daret, qui diceret homin6m ex naturae debito, non ex peccati merito vitam finire.
Objici posset ultimo, Animam rationalem natura immortalem esse, proinde corpus illi dandum fuisse, quod esset naturaliter immortale, ac per hoc immortalitatem homini naturalem esse, mortalitatem autem praeter naturam. Respondeo: Anima; rationali, qua immortalis est, corpus immortale aptissime congruebat: quia tamen eadem anima corporis forma est, simpliciter ei corpus attribuendum fuit, quod esset aptum adfunctiones, quas eadem anima in corpore exercere debebat.
Porro functiones, quas nunc exercemus, et quae nobis etiam in statu innocentia; exercenda; fuissent, requirunt corpus ex contrariis humoribus et qualitatibus temperatum, ex qua temperatione moriendi necessitas naturaliter sequitur. Itaque absolute corpus primi hominis natura sua mortale dici debuit per gratiam opificis immortale.
Chapter 7 of 17