Skip to the text

Caput XVI. Cherubin custodientia paradisum, non spectra aliqua, sed veros, sanclosque Angelos fuisse

Quramnt adhuc nonnulli: « Quidnam fuerunt illa Cherubin, quae ad paradisi custodiam adhibita fuisse divina Scriptura commemorat. » Theodoretus quaest. 40 in Genes, et eum sequutus Procopius Gazceus in enarrat. 3. cap. lib. Genes, docent nullo modo esse credendum S. Angelos in paradisi custodia occupari, sed Cherubin illa nihil esse aliud, nisi spectra quaedam, sive formas horribiles animalium, quae ingredi cupientes in paradisum torrefaciebant. Refert etiam Sixtus Senensis lib. v. Bibliotheca? sancta;, annotatione 58, novum haeresiarcham Jacobum Chium (qui forte is est, qui se Paleogum nominabat, et Romae nuper ab haeresi adfidem catholicam conversus est) in explanatione Symboli asseruisse Cherubin ista fuisse simulacrum hominis horribili forma, larvaque contectum, atque in paradisi foribus a Domino collocatum, ad eum plane modum quo solent agricolae in satis, et hortis palos defigere laceris vestium pannis indutos ad aviculas abigendas

Sed haec opinio tam est inepta et ridicula, ut vix ulla responsione opus habeat. Nam ut omittam, in divinis litteris nomine Cherubin passim Angelos significari, et non fuisse Adamum tam rudem, ut simulacro inanimi terreri potuerit, certe gravissimi Patres, Cherubin hoc loco veros sanctosque Angelos fuisse non dubitarunt. S. Augustinus lib. xi. de Genes, cap. 40.: « Et ordinavit, inquit, Cherubin, et flammeam rompheam, quae vertitur, custodire viam ligni vitae. Hoc per coelestes utique potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium, esse tillic ignea quaedam custodia. » Quod idem scribit Eucherius lib. i, in Genes, cap. 30. llupertus lib. m. in Genes, cap. 32 et alii passim.

Chapter 14 of 17