Caput XIV. Paradisum adhuc superesse
Tractatur alia quaestio a Theologis: «Num aquae diluvii paradisum destruxerint. » Et quidem recentiores illi, quos capite superio-
Eccl. XL1V. 10. — Ezech. XXVII; IV Reg. XVIII, 33; Gen. IV, 10. Tom. V.
re nominavimus, Eugubinus, Jansenius. et alii, omnino contendunt, nusquam in terris nunc exstare paradisum illum, in quo Adam habitavit. Quod probant tum ex cap. vn. Gen. ubi dicuntur aquee diluvii cooperuisse omnes montes excelsos sub omni coelo, tum quia paradisus in Mesopotamia situs erat, qua; regio notissima est, nec in ea ullus cernitur paradisus.
Quia vero nullum unquam ex veteribus legi, qui paradisum terrestrem, vel aquis diluvii, vel alia de causa periisse scripserit, et contra legi plurimos, qui illum exstare affirmant, ut Scholasticos fere omnes, in 2. Sentent. dist. 17. etS. Thomam. l.p. qusest. 102. art. 1. ac prmterea veteres Patres, Irenseum, Hieronymum. Augustinum, Theodoretum, Bedam, Alchimum Avitum, et caeteros, quos capite superiore citavi, non facile auderem a tam communi, celebrique opinione recedere. Praesertim cum S. Augustinus videatur ad fidem Catholicam hoc referre, cum sic loquitur in ii. lib. de peccato originali cap. 23: « Longe’ aliter se habent quaestiones ista;, quas esse praeter fidem arbitratur, quam sunt illae, in quibus salva fide, qua Christiani sumus, aut ignoratur quid verum sit, et sententia definitiva suspenditur, aut aliter quam est humana et infirma suspicione conjicitur, veluti cum quaeritur, qualis, vel ubi sit paradisus, ubi constituit Deus hominem, quem formavit ex pulvere, cum tamen esse illum paradisum fides Christiana non dubitet. » Haec ille.
Nec videtur satis apte responderi, si dicatur, Augustinum non velle significare, paradisum nunc exstare, sed non esse rem fictam, aut parabolicam id, quod in Genesi de paradiso narratur. Nam in primis quaestiones illae, quae salva fide disputari possunt, qualis sit, et ubi sit paradisus, praesupponunt paradisum esse etiam nunc in rerum natura; alioqui posset etiam, vel potius deberet quaeri sitne paradisus, antequam quaeratur qualis sit, vel ubi sit. Deinde id cognosci potest ex alia quaestione quam ibidem continuo subjungit Augustinus: « Vel, inquit, cum quaeritur ubi sint nunc Elias, vel Enoch, an ibi, an alibi, quos tamen non dubitamus in quibus nati sunt corporibus vivere. » Quo loco sicut dixerat: paradisum esse fides Christiana non dubitat, ita dicit: Enoch, et Etiam non dubitamus in suis cor¬
poribus vivere. At certum est, non solum Enoch, et Etiam non esse res fictas, sed etiam re ipsa hoc tempore exstare, et vivere: igitur eodem modo certum est apud Augustinum paradisum non solum non esse rem fictam, sed etiam nunc re ipsa extare. Denique idem Augustinus lib. ii. in Genes, cap. 24. dicit, non posse dubitari quin flumina oriantur ex paradiso, quia Scriptura hoc dicit, licet fontes alibi videantur. Ubi aperte indicare videtur, non posse dubitari, quin hoc tempore exstet paradisus.
Accedit etiam ratio probabilis, cur paradisus conservari debuerit, videlicet ut Enoch, et Elias, quos certum est in suis corporibus vivere, congruentem suo statui sedem haberent, donec tempus esset, ut cum Antichristo congredientes vitam cum morte commutarent. Hos enim duos vivere, et venturos, ut diximus, ad mundi finem, ut se Antichristo opponant, probavimus ex Scripturis, communi Patrum Graecorum, Latinorumque consensu, lib. m. de summo Pontifice cap. 6. ad quem locum lectorem remittimus.
Neque argumentum illud de aquis diluvii cogit, ut a communi sententia recedamus. Nam credibile est, in paradisum aquas diluvii minime penetrasse, ut scholastici theologi docent. Ad illum autem Scripturae locum, ubi dicuntur aquae cooperuisse omnes montes sud universo coelo, respondemus, id esse intelligendum de omnibus montibus ejus terrae, quae a peccatoribus incolebatur, quaeque habitationi hominum post lapsum Adae data erat. Similis est locus in eodem cap. vii. Genes. Mortui sunt universi homines, remansitque solus Noe, et qui cum eo erant in arca. Est enim universalis propositio: Mortui sunt universi homines, non minus quam illa: Cooperti sunt omnes montes. At certum est, illam propositionem: Mortui sunt universi homines, intelligendam esse de hominibus, qui vitam mortalem in communi hac terra degebant, non de omnibus omnino; siquidem Enoch mortuus non est, quamvis non esset in arca. Igitur eodem modo propositio illa: Cooperti sunt omnes montes, intelligenda est de omnibus montibus terra;, ubi erant homines morti destinati, nonde m jntibus, aut regione paradisi.
At, inquies, si aqua; diluvii paradisum non attigerunt, frustra Noe tanto labore confecit arcam. Poterat enim cum omnibus animantibus in paradiso conservari. Deinde cum aqusc diluvii fuerint altiores quindecim cubitis omnibus montibus universa} terra}, certe non potuit sine miraculo fieri, ut aqua} non obruerent paradisum. Non sunt autem facile miracula confingenda. Denique propositio Scripturae universalis, non debet restringi, nisi in ipsa Scriptura exceptio fiat, aut ratio necessaria eam exposcat. Exceptio autem paradisi ab aquis diluvii omnem terram operientibus, neque in Scriptura exstat, neque ulla necessaria ratione inducta est.
Ad primum respondeo, paradisum non esse locum hominum peccatorum, et humanis calamitatibus subjectorum, sed eorum tantum qui communibus hujus vita} miseriis non sunt obnoxii, quales fuerunt olim Adam et Eva, et nunc Enoch atque Elias. Itaque non conveniebat regio paradisi Noe, et filiis, atque uxoribus eorum. Et ideo necessarium fuit alia ratione vita} ipsorum a Domino provideri.
Ad secundum respondeo, miraculum non fingi a nobis pro arbitrio, sed necessario affirmari ob Scripturae divina} testimonium. Scriptura enim testatur Enoch non periisse tempore diluvii, nec tamen fuisse in arca: quare cogimur miraculum aliquod ponere quod illum a diluvio conservaverit. Usitatius autem et congruentius miraculum fuit prohiberi aquas ne paradisum obruerent, quam Enoch in aere supra aquas, aut jn terra in mediis aquis per integrum annum conservari.
Ad tertium respondeo, exceptionem paradisi optima ratione esse inductam, tum ob conservationem Enoch, tum quia diluvium terris immissum fuerat propter, hominum peccata. Proinde destruere debuit solum ea, qua} usui taliumhominum serviebant. Sedfac in paradisum aquas diluvii penetrasse, et Enoch a Deo singulari aliqua providentia in mediis aquis conservatum, non inde efficies necessario paradisum omnino esse destructum. Diluvium siquidem non mutavit situm loci, neque aeris temperamentum, nec arbores omnes eradicavit, vel arefecit, alioqui, ubi, qua}so, reperisset columba ramum virentis oliva}, quem statim post diluvium detulit ad Noe? Detrimentum igitur aliquod paradiso aqua} diluvii forsitan attulerunt, sed non ejusmodi ut paradisus esse desierit.
Chapter 12 of 17