Skip to the text

Caput XI. Solvuntur objectiones

Igitur prima ejus objectio talis est. Nusquam legitur in Scriptura, paradisum in terra fuisse plantatum. Respondeo: satis id colligitur ex eo quod dicitur plantatus. Neque enim nisi in terra plantari queunt horti- Quod idem apertissime docent arbores, et flumina, et caetera qua; in paradisi descriptione ponuntur. Alioqui eadem forma argumentationis ita colligere possemus: Nusquam legimus in Scriptura primum hominem habuisse praecordia: non igitur habuit ille praecordia.

Secunda objectio. Si paradisus terrenus et corporalis esset, certe tertia die condi debuisset, tunc enim jussu Dei protulit terra herbam virentem, et omnes arbores. At paradisi et arborum ejus productio post sextum diem facta describitur. Respondeo: S. Basibus in lib. de paradiso existimat, paradisum, ejusque arbores creatas fuisse speciali quadam providentia Dei non cum cceteris plantis tertia die, sed seorsim alio tempore. Sed possumus etiam dicere, arbore» paradisi, atque adeo ipsum paradisum tertia die fuisse conditum, cajterum quia res erat maxime memorabilis, fusius descriptam fuisse productionem ejus post narrationem operum sex dierum. Nam Adami quoque productio ex limo terra;, et Eva; ex latere viri describitur post narrationem operum sex dierum, et

tamen constat eos creatos fuisse sexta die. Fortasse etiam ideo interpres Latinus reddidit: Plantaverat autem Dominus paradisum, et non, Plantavit Dominus paradisum; ut significaret, non tunc primum conditum paradisum, sed multo antea, nimirum tertia die. •

Tertia objectio. Frustra paradisus ille terrenus creatus fuisset, quippe qui nulli usui esset futurus, cum non ignoraret Deus hominem peccaturum, et ex eo loco projiciendum. Respondeo, Theodoretum q. 24. in Gen. annotavit, non frustra conditum paradisum, quamvis Adam omnino modico tempore in eo habitaturus esset, primum quidem quia non parum utilis esse potuit homini deinceps ad peccatum fugiendum recordatio tam jucunda; habitationis, aqua ob inobedientiam se excidisse noverat. Deinde quia Deus non punit homines antequam peccent, neque desinit eis benefacere ex eo solum, quod pra;- videtpeccaturos. Addunt alii nunc etiam usum esse aliquem paradisi, cum in eo Enoch, et Elias habitare credantur. Addi potest, utilem quoque nunc esse nobis terrenum illum paradisum, ut in descriptione illa tam insignis loci, tamquam in imagine quadam jntueamur excellentiam spiritalis, ac coelestis paradisi. Denique si non frustra datum fuit homini ut posset non mori, et non peccare, et ut originali justitia insignis esset, quamvis non ignoraret Deus hominem peccaturum, et moriturum, et dona illa eximia brevi amissurum; profecto nec frustra dici debet conditus paradisus, tametsi Adamus eo diu non esset usurus.

Quarto objectio. S. Hieronymus in qua;- stionibus Hebraicis, exponens illud: Plantaverat Dominus paradisum voluptatis a principio, scribit, paradisum ante coelum et terram fuisse creatum. At fieri non potest, ut paradisum terrenum et corporalem Hieronymus crediderit ante coelum et terram extitisse: igitur sententia S. Hieronymi paradisus non est terrenus est corporalis, sed divinus et spiritualis. Respondeo: S. Hieronymus aut eo loco ex aliorum sententia locutus est, ut sa;pe fecit in commentariis epistola; ad Ephesios, et in aliis locis: aut significare voluit, paradisum conditum fuisse, antequam coeli et terra; fabrica omnino perficeretur quod verissimum est. Nam etiamsi, tertia die, qua paradisus conditus creditur, coeli et terra; opificium inchoatum esset, non tamen absolutum erat. Nam quarto dic coelum sideribus, quinto autem et sexto terra animantibus ornata fuit. Certe de S. Hieronymi sententia nullo modo dubi tari potest, ut paulo ante ex verbis ejus ostendimus.

Addere possumus ad has quatuor Francisci Georgii objectiones, duas alias.

Est igitur quinta objectio, qua utebantur veteres Valentiniani, et Origeniani: Apostolus Paulus in epist. posteriore ad Corinth. cap. 12. scribit se raptum fuisse in tertium coelum, et continuo idipsum repetens dicit, se raptum in paradisum: igitur in tertio coelo est paradisus. Respondeo: B. Methodiusapud Epiphanium, et ipse S. Epiphanius locis antea notatis docent, duos fuisse Apostoli raptus, unum in tertium coelum, alterum in paradisum, proinde non debere ex hoc loco colligi, in tertio coelo esse paradisum. Facilius responderi potest, non esseeumdem paradisum, ex quo ejectus fuit Adam, et in quem raptus fuit Paulus, ut recte docet commentarius S. Ambrosio adseriptus in cap. 6. prioris ad Corinthios. Vox enim Paradisus locum deliciarum, sive hortum significat, et in Scripturis interdum accipiturpro paradiso corporali, non solum Gcn. ii. et iii sed etiam Ecclesiastm ii. Ubi enim nos legimus: Feci mihi hortos, et pomaria, in hebraeo habetur, hortos et paradisos. EtCanticor. iv. Emissiones lux paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Interdum autem pro paradiso spirituali, cujus corporalis ille figura fuit, ut Ezechiel. xxvm. Iu deliciis paradisi fuisti. Luc. xxm. Hodie mecum eris in paradiso. Et Apocal. ii. Vincenti dabo edere de ligno vitx, quod est in paradiso Dei mei. Et sine dubio sic accipiendus videtur paradisus 11 ad Corinth..xn.

Sexta objectio ducitur ab auctoritate S. Ambrosii, qui non solum in libro de paradiso totam illam narrationem mystice, et spiritualiter explicat, sed etiam in epist. 42. ad Sabinum, jam (ut ipse dicit) veteranus Sacerdos, interrogatus a Sabino per litteras, quid sentiret de paradiso, respondit, se de ea re librum integrum scripsisse, et commemoratis aliorum sententiis, dicit, in eo convenire omnes, ut spiritualis sit: « Omnes, inquit, congruunt, in paradiso et lignum vita) radicatum, et lignum scientia}, qua; discernat bonum et malum: esetera quoque ligna plena vigoris, plena vivificationis spirantia,

et rationabilia. Ex quibus colligitur paradisum ipsum non terrenum videri posse, non in solo aliquo; sed in nostro principali, quod animatur, et vivificatur anima; virtutibus, et infusione Spiritus Dei. » Respondeo: S. Ambrosius non negavit, paradisum, in quo fuit Adam, corporalem fuisse, sed eo posito, ut certo ex historia sacra, totus fuit in explicandis paradisi significationibus atque mysteriis occupatus. Quod multis modis probare possumus.

Primo, quia in libro de paradiso cap. 1. habet haec verba: « In hoc ergo paradiso Deus hominem posuit, quem plasmavit. Intellige, quod non eum hominem, qui secundum imaginem Dei est, posuit: sed eum qui secundum corpus: incorporalis enim in loco non est. » Haec verba satis aperte indicant, paradisum ex Ambrosii sententia fuisse corporalem, cum in eo positus fuerit Adam, qua corpore, non qua spiritu praeditus erat.

Secundo, quia in eodem libro, cap. 3. fatetur Ambrosius de paradiso egredi flumina illa, Phison, Geon, Tigrim, et Euphratem; et explicat, Phison ipsum esse Gangem, Geon autem Nilum, flumina verissima atque notissima, et addit Tigrim et Euphratem, qua; fluunt de paradiso, ipsa esse qua; ita mediam includunt Mesopotamiam, ut inde ea regio nomen acceperit. Quod si flumina corporalia in paradiso oriri, et inde egredi S. Ambrosius credidit, profecto paradisum ipsum corporalem fuisse minime dubitavit.

Tertio, quia in eodem libro cap. 7. proponit qumstionem, unde mors Adae acciderit, utrum a natura ligni, an a Deo; et respondet, mortem neque a natura ligni, neque a Deo accidisse, sed ab inobedientia Adami, qui de fructu ligni vetiti gustare praesumpsit. In qua quaestione, et quaestionis solutione, pro comperto accipit illud lignum fuisse corporale.

Quarto, quia in epist. 42. supra citata ad Sabinum, posteaquam dixerat, varias de paradiso extare sententias, ita subjungit: «Nam Josephus, inquit, ut pote Historiographus, locum dicit refertum arboribus, virgultisque plurimis, irrigari etiam flumine, qui dividitur in quatuor fluvios etc. » Ubi Josephum non damnat, sed tantum indicat, cum ut historicum de solius historiae descriptione fuisse sollicitum. Ex quo intelligimus, historiam rei gestae ab Ambrosio non negari, sed

Eccl. II, 5; Gen. IV, 13. — Ezech. XXVIII, 13; Luc. XXIII, 43; Apo. II, 7.

omitti ut rem notam, atque ab aliis explicatam, alioqui non diceret, Josephumut historiographum, paradisum corporalem descripsisse, sed ut Judseum nihil nisi corporales delicias somniantem.

Quinto, quia in eadem epistola dicit, omnes in eo convenire, ut in paradiso fuerint ligna spirantia, et rationabilia. Quod quidem si de paradiso mystice accepto intelligatur, verum erit, si de paradiso simpliciter, neque verum est, neque potuit S. Ambrosio in mentem cadere, ut id verum crederet. Nam, ut omittam scripta S. Epiphanii contra Origenistas, negantes paradisum corporalem, qua} non videntur incognita S. Ambrosio esse potuisse, certe legerat idem Ambrosius librum S. Basilii de paradiso. Quemadmodum enim ex homiliis Basilii de opere sex dierum, composuit Ambrosius suum Exameron, ita ex libro ejusdem de paradiso multa in suum librum de paradiso transtulit. Basilius autem apertissime paradisum corporalem fuisse scribit, et simul mysticas ejusdem paradisi significationes exponit. Quod igitur Ambrosius ait, paradisum ipsum non terrenum videri posse, non in solo aliquo, sed in nostro principali, non de quocumque paradiso accipiendum est, sed de eo tantum, in quo paulo ante dixerat, inesse ligna spirantia et rationabilia.

Chapter 9 of 17