Skip to the text

Caput X. Paradisum terrestrem, corporalemque fuisse, in quo Adam in statu innocentiae habitavit

Disseruimus hactenus de gratia, et de immortalitate primi hominis, id est, de bonis animi, et corporis eidem a conditore concessis: nunc de bonis externis, de paradiso, et ligno vitae breviter disseremus.

Est autem prima quaestio: « Fueritne Paradisus locus aliquis verus, et corporalis, ut Scriptura in libro Geneseos significare videtur, an potius spiritalis, ac (ut sic loquar) allegoricus. » Non defuerunt ex veteribus, qui totam illam historiam de paradiso, de fluminibus, et arboribus destruere, et in meras allegorias transmutare voluerint. Nota est sententia Philonis Hebra;i in lib. i. Allegoriarum. Valentini Haeresiarchae apud Ircnaeum lib. i. adversus haereses, cap. 1. ante medium, et Origenis commentario libri Geneseos. Sed nostro saeculo (quod mirum videri debet) sententiam jam olim ii Patribus damnatam, interum revocavit ad lucem, ac propugnare conatus est Franciscus Georgius in tom. 4. problematum, exponens illa verba: Plantaverat Dominus pdPadisum voluptatis Genes, n, et in Harmonia mundi cantico 4. tom. 7. cap. 24. cujus rationes paulo post refellemus.

Igitur paradisum locum fuisse corporum, plantis veris corporatisque plenum, et vero fonte, tluminibusque irriguum, probare possumus. Primo ex divinis litteris, qua? ita describunt Paradisum, ut ambigi non possit quin sit locus verus et corporalis, Genes, ii. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, et in eo posuit hominem, quem formaverat. At plantari corporum est, et homo corporalis, et animalis, qualem fuisse Adamum omnes fatentur, in loco vero, et corporali poni debuit. Item ibidem additur: Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita, nomen uni Phison, etc.. At flumina ista vera, corporalia, aspectabilia, navigabilia, et potabilia sunt, ut perspicuum est de Euphrate, et Tigri notissimis, maximisque fluminibus. Rursus cap. 3. Adam et Eva absconderunt se inter ligna paradisi, consueruntque sibi perizomata de foliis ficus. Erant igitur in paradiso vera, et corporalia ligna, inter quaelatere poterant homines veri, et corporales: erant etiam solia ficulnea vera, quibus vera hominum membra tegi poterant.

Denique ibidem legimus ejectum fuisse Adamum de paradiso, custodiamque Angelorum adhibitam, ne aditus ei pateret ad lignum vita?. At si lignum vita? fuisset solum spiritale, sapientia videlicet, aut virtus aliqua, ut quidam somniant, tanta diligentia Deus non cavisset, ne ad ipsum hominibus aditus pateret. Siquidem in lib. Proverb. cap. 3. ubi sapientia dicitur lignum vita? passim homines invitantur ad sapientiam et virtutem.

Accedant secundo testimonia Patrum, qui sententiam Origenis, ut plane erroneam, et et cum orthodoxa fide pugnantem refellunt. S. Methodius apud Epiphanium in ha?resi, quae est. 64: « Paradisus, inquit, unde in primo parente ejecti sumus, ex hac terra pa¬

lam est locus eximius ad jucundam quietem et vitam meliorem Sanctis destinatus. Ab ipso Tigris, et Euphrates, et reliqui fluvii, quiillic profunduntur, hicapparentfluxionum excursusin nostrum continentem inundantes; non enim ex supernis de coelis effunduntur, ac eliduntur, nam neque sustinere potuisset terra, ut tantam aquae molem accrvatim ex alto dilabentem susciperet etc. »

S. Epiphanius in epistol. ad Joan. Episcopum Hierosolymitanum: « Quis, inquit, audiat in tertio coelo donantem nobis Origenem paradisum, et illum, quem Scriptura commemorat, de terra ad coelestia transferentem, et omnes arbores quae scribuntur in Genesi sic allegorice intelligentem, quod sci» licet arbores angelicae fortitudines sint, cum hoc veritas non recipiat? »

S. Hieronymus in epist. ad Pammachium de erroribus Joan. Hierosolym. enumerans Origenis errores: « Sextum, inquit, quod sic paradisum allegorizet, ut historia? auferat viritatem, pro arboribus angelos, pro fluminibus virtutes coelestes intelligens, totamque paradisi continentiam tropologica interpretatione subvertens, » Et in comment. cap. 10. Daniel. exponens illud: Die autem, vigesima et quarta mensis primi eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris: « Unde, inquit, eorum deliramenta conticescant, qui umbras et imagines in veritate qua?rentes, ipsam conantur evertere veritatem, ut flumina, et arbores, et paradisum putent allegoriae legibus se debere subruere. »

S. Joannes Ghrysostomus hom. 13. in Genes.: « Idcirco, inquit, nomen loci Scripturis inseruit B. Moses, ut non liceat nugari volentibus imponere simpliciorum auribus, ac dicere, nullum esse in terra hortum, quem dicunt paradisum, sed in coelo, et fabulas quasdam ejusmodi somniare. »

S. Augustinus lib. xm de Civitate Dei cap. 21, posteaquum pluribus verbis confutaverat eos, qui paradisum ita spiritalem faciebant, ut corporalem esse negarent, concludit hoc modo: « Haec et si qua alia commodius dici possunt, de intelligendo spiritualiterparadiso,eiemineprohibente dicantur, dum tamen et illius historiae veritas fidelissima rerum gestarum narratione commendata credatur. » Et lib. viii. de Genescap. 1. eorum sententiam probari sibi affirmat, qui paradisum corporal?m simul, et spiritualem

fuisse elocent. E quorum numero est S. Basilius, qui in lib. de Paradiso, tametsi Origenis, et errorum ejus non fecerit mentionem, exponit tamen narrationem de paradiso, et secundum historiae veritatem, et secundum intelligentiam spiritualem. 'Quod idem fecisse S. Ambrosium paulo post demonstrabo. Vide etiam Theodoret. queest. 24. et 29. in Genes. Joan. Damascen. lib. n. de fide orthodoxa cap. 11. Bedam, Eucherium, et Rupertum in cap. 2. lib. Genes. Adde et Scholasticos Doctoresin 2. Sentent. dist. 17. Omnes enim communi consensu paradisum corporalem faciunt. Adde postremo argumenta Francisci Georgii levissima esse, ut merito mirari possis, virum, alioqui doctum, ob tam debiles ratiunculas a communi totius Ecclesite sententia recedere potuisse.

Chapter 8 of 17