Caput XII. Locum terrestris paradisi, a cognitione humana remotissimum esse
Altera de paradiso qua}stio est: « In qua parte terrarum sit paradisus. » Quidam arbitrati sunt, totum orbem terrarum esse paradisum illum, de quo Scriptura loquitur Genes, u. In qua sententia videtur esse Josephus lib. i. antiq. cap. 2. ubi dicit, fluvium qui paradisum irrigabat, esse amnem quemdam totam terram ambientem, quo nomine Oceanum significasse creditur. Sed repugnat huic sententia} Scriptura divina. Nam si Deus hominem extra paradisum de limo terra} formatum in paradisum introduxit, ac deinde e paradiso ejectum in eam regionem reduxit ubi conditus fuerat, ut legimus Genes. ii. et m, quomodo fieri potest, ut sit universa terra paradisus? nisi forte extra orbem terrarum fuerit limus ex quo Adam forma¬
tus fuit, et ipse Adam post lapsum extra universam terram pulsus fuerit, ut omittam custodiam Angelorum paradiso appositam, ne hominibus reliquam terram incolentibus aditus ad paradisum pateat. Accedit quoque scriptorum pene omnium consensus, qui paradisum quoddam esse volunt orbis terra} pomarium, et quasi regiam principis animalium.
Alia sententia in altero extremo aliorum est, qui docent paradisum esse extra totam terram, quam nos incolimus. Existimant enim terram nostram undique cingi ab Oceano. Oceanum autem cingi ab alia terra, longe majore, eamque esse, et nominari paradisum. Tribuit hanc sententiam S. Ephrem Bar-Gepha in libro, quem scripsit de paradiso. Sed neque huee sententia satis cum divinis litteris, aut Patrum traditione congruit. Siquidem Tigris, et Euphrates, et esetera flumina, quse oriuntur ex paradiso, in hac terra nostra inveniuntur, neque credibile est ea per immensum tractum ad nos pervenire ex illo alio orbe terrarum, qui fingitur ultra Oceanum. Deinde videtur jam satis compertum variis multorum navigationibus, neque ab Oceano cingi omnem terram, neque esse ultra Oceanum aliam terram. Denique communis est opinio, et secundum versionem LXX. interpretum colligitur ex ipsa divina Scriptura Genes, ii. paradisum situm esse ad orientem. Ex quo sequitur ut sit falsum ab eo cingi Oceanum universum.
Tertia est aliorum sententia, paradisum esse locum quemdam sublimen, et usque ad globum luna3*pertingentem. Tribui solet haec sententia venerabili Bedie; sed in ejus operibus nusquam eam reperire potui. Exstat autem in quadam glossa Brideferti Ramesiensis ad cap. 41. Beda} de ratione temporum, et eam refert, nec refellit Petrus Lombardus in ii. lib. Sententiarum distinet. 17. At profecto incredibile est eum esse situm paradisi, tum quod ea regio insaluberrima sit, atque adeo inhabitabilis propter nimiam aeris subtilitatem, et perpetuam agitationem, tum quia si tanta esset ejus loci sublimitas, ab aliqua regione paradisus conspiceretur, et vel nobis, vel antipodis nostris aliquando solis, et luna} conspectum eriperet; preesertim cum eadem illa opinio ad orientem paradisum constituat, ut perspicuum est cx Glossa Brideferti supra citata. Tum denique quia si ulla esset proportio altitudinis paradisi ad latitudinem, non sufficeret totius terree amplitudo ad basim ejus capiendam; siquidem mathematici demonstrant, a superficie terra; usque ad globum luna; intercedere spatium supra centum millium milliariorum. Sed fortasse auctor ejus sententi® hyperbole uti voluit, ut ex altitudine hyperbolica paradisi excellentiam demonstraret, ut admonet S. Thomas 1. part. qu. 102. artic. i. Quemadmodum intolligimus verba S. Basilii qui in lib. de paradiso scribit, paradisum ob situs sublimitatem nullas tenebras admittere; et Joannis Damasceni, qui lib. 2. de fide, cap. ii. scribit, paradisum esse terra nostra sublimiorem; etliuperti, qui lib. I. in Genes, cap. 37. scribit, paradisum esse locum coelo proximum; et denique Alchimii Aviti, qui lib. i. carminum de initio mundi cap. 9. de paradisi situ ita cecinit.
Ergo ubi, transmissis, muldi caput incipit. Indis, Quo perhibent terram confinia jungere coelo, Lucus inaccessa cunctis mortalibus arce Permanet.
Quo allusit Cl. Marius Victor cum libro primo carminum in Genesim ait:
Eoos aperit felix qua terra recessus,
Editiore globo nemoris paradisus amaeni, Panditur, et teretis distinguitur ordine sylvae
Quarta sententia est recentiorum quorumdam, Augustini Eugubini, Hieronymi ab Oleastro, Francisci Vatabli in annotationibus ad cap. 2. Genes, et Cornelii Jansenii in cap. 143. Concordi® Evangelic®, qui existimant paradisum fuisse in Mesopotamia, sed diluvii tempore ita ejus pulchritudinem et amoenitatem periisse, ut nullum remanserit vestigium paradisi, et jam neque sit opus custodia Cherubin, et flammei gladii, et non solum hominibus quibuscumque, sed etiam bestiis pateat ad eum locum aditus.
Mihi vero multis de causis h®c sententia non probatur. Primum, quoniam est opinio nova, et repugnans communi Doctorum consensui, non solum Patrum, sed etiam Scholasticorum. Deinde in ipso paradiso oriebatur fluvius, qui inde dividebatur in quatuor capita, quorum nomina sunt Euphrates, Tigris, Phison, et Geon: at in Mesopotamia nullus ejusmodifluviusoritur. Fluunt quidem per Mesopotamiam Euphrates, et Tigris, c®- rerum non ibi oriuntur, sed in Armenia fon¬
tes suos habent. Quare secundum hanc rationem Armeni® potius (quod tamen nullus dixit) quam Mesopotami® paradisi nomen congrueret. Porro Phison et Geon neque in Mesopotamia fontes habent, neque in ea ullo modo reperiuntur.
Respondent aliqui: in Mesopotamia Euphratem, et Tigrini conjungi, at paulo post iterum separari, atque ita effici quatuor capita, ac veluti flumina; et quidem duo priora esse Tigrini, et Euphratem, duo posteriora Phison, et Geon, quamvis his nominibus hoc tempore non vocentur. Sed non videtur satis apta responsio: nam Scriptura non dicit, flumina aliunde venientia in paradiso conjungi, sed inde primum exoriri, et post egressionem de paradiso dividi in quatuor capita: Fluvius (inquit Scriptura) egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Itaque quod in Mesopotamia nullus oriatur fluvius; sed flumina jam divisa aliunde venientia, illic cernantur, argumento est, non fuisse in eo loco, neque esse paradisum.
Deinde Phison, et Geon dicuntur circuire varias regiones, illa autem duo capita, qu® nascuntur ex divisione Tigris et Euphratis brevissimo rectissimoque tractu in mare Perficum demerguntur. Si tamen verum est quod isti dicunt. Nam alioqui ego inspiciens tabulas geographicas non video Tigrim et Euphratem post conjunctionem iterum sejungi, sed simul in mare Persicum exonerari. Non igitur dici possunt duo illa capita Phison et Geon.
Ad h®c Phison, et Geon a multis gravissimisque scriptoribus dicuntur esse Ganges et Nilus. Sic enim docet Josephus lib. i. antiquit. cap. 2. Epiphanius in epist. ad Joan. Hierosolymit. Ambrosius lib. de paradiso, cap. 3. Hieronymus in locis Hebraicis, Augustinus lib. vm. de Genes, cap. 7. Alchimius Avitus, et Claudius Marius Victor locis paulo ante citatis, Eucherius in Genes, et alii. Et quod majus est, Hieremi® ii. ubi vulgata editio habet: Quid tibi vis in via sEgypti, ut bibas aquam turbidam? In septuaginta interpretibus legitur: Ut bibas aquam Geon. Et S. Hieronymus in commentario ejus loci testatur semper in communi editione fuisse Geon. Neque repugnat vulgata editio cum editione Septuaginta, siquidem aquam Nili, qui a septuaginta, interpretibus dicitur Geon, vere turbidam esse testatur in eodem loco S. Hieronymus.
Adde etiam quod ipsa divina Scriptura Eccl. xxiv. docere videtur, Phison, et Geon, esse Gangem, et Nilum: Qui adimplet, inquit, quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum. Qui adimplet quasi Euphrates sensum: qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis: qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Geon in die vindemia;. Quo loco Raban. Jansenius, et alii interpretes sine dubio per Phison, Gangem, per Geon Nilum intelligi volunt. Nam Ganges est flumen amplissimum, et hoc ipsum significat nomen Phison, dicitur enim a quod est redundal-e, quia prieter ceetera flumina impleri solet. Et ad hanc etymologiam allusit Ecclesiasticus dicens: Qui adimplet quasi Phison, sapientiam.
Porro Nilus incrementum accipere incipit post solstitium sestivum, et in tempore vindemia; plenissimum esse solet. Et ideo dixit Ecclesiasticus, Etsicut. Geon in die vindemiae. Praeterea ut recte notavit Jansenius, comparare volens Ecclesiasticus sapientiam Dei quinque celeberrimis fluminibus, descripsit ea flumina illo ordine, quem vere inter se habent: Primus enim ab oriente est Ganges, secundus Tigris, tertius Euphrates, quartus Jordanis, ultimus Nilus. Itaque ipse ordo narrationis cogit, ut per Phison intelligamus Gangem, per Geon Nilum, cum videamus primo loco nominari Phison, ultimo loco Geon, neque ulla ratio esse possit cur Jordanis prius nominatus sit quam Geon, nisi quia prior est, quoad situm. Quod si Phison et Geon sunt Ganges et Nilus, ut tot, et tam graves auctores constanter affirmant, profecto neque capita illa ex Tigris et Euphratis disjunctione exorta dici possunt Phison, et Geon, neque in Mesopotamia collocandus est paradisus, cum duo ista flumina paradisi ad Mesopotamiam nulla ratione pertineant.
Ex quo etiam refellitur quod alii dicunt, Phison et Geon fuisse quidem circa Mesopotamiam, sed aut mutasse vocabula, aut exaruisse. Quamquam hoc postremum repugnat expresse Scripturae sacrae, quae ut diximus Eccl. 24. indicat, Phison et Geon fuisse flumina ingentia, qualia non facile exarescunt, nec praeter Tigrini et Euphratem, in ea regione conspiciuntur. Nam etiamsi quis ob¬
stinate contenderet, Phison et Geon apud Ecclesiasticum, non esse Gangem et Nilum, tamen nullo modo negare posset esse flumina maxima, et celeberrima, non autem exundantiam, aut ramos aliorum fluminum: nisi vellet Ecclesiasticum inepte comparasse summam affluentiam divinae sapientia; exiguis fluviis: et eosdem exiguos fluvios conjunxisse celeberrimis fluminibus Tigri et Euphrati.
Accedit ad ha;c, quod paradisus ita describitur a S. Basilio in libro de paradiso, a Joan. Damasceno lib. ii. de fide, cap. 11. a S. Augustino lib. xiv. de civit. Dei, cap. 10. Ab Alchimio Avito, etClaud. Mario 4ictore, et aliis supra citatis. Isidor. lib. xiv. etymolog. cap. 3. et aliis communiter, ut fuerit in eo ver perpetuum, nulla frigora, nulli a;stus nulla; pluvia;, nives, grandines, nulhe etiam nubes; quod ipsum significat Scriptura, cum dicit primos homines in paradiso fuisse nudos.
Hic (inquit, Alchimius ) ver assiduum cceli clementia servat.
Turbidus auster adest, semperque sub aere sudo
Nubila diffugiunt jugi cessura sereno.
Nec poscit natura loci quos non habet imbres,
Sed contenta suo dotantur germina rore.
Sic cum desit hyems, nec torrida fer veat aestas,
Fructibus Autumnus, Ver floribusoccupat annum.
At Mesopotamia, quamquam est amoenissima regio, sua tamen habet frigora, suos mstus, pluvias, grandines etc. Neque responderi potest, ob diluvium mutatam esse magna exparte loci illius frelicitate. Nam diluvium non mutavit situm locorum, et aeris temperamentum. Itaque perierint ob diluvium arbores, perierint fructus et flores, temperamentum aeris perire non potuit. Quo magis Lutherum miror, qui in comment. 2. diteap. Genes, scribit in paradiso non fuisse hyemem, sed ver perpetuam, ettamen contenparadisum fuisse Syriam, Mesopotamiam, iEgyptum et Damascum, in quibus, regionibus non potest fuisse ver perpetuum, nisi alius tunc fuerit cursus solis, quam nunc est.
Accedit postremo, quod sententia est gravissimorum auctorum, Enoch et Etiam translatos esse in paradisum, unde expulsus fuit Adam, atque illic nunc vitam felicissimam degere. Credo autem nemini unquam venisse in mentem, ut diceret, Enoch et Etiam translatos fuisse in Mesopotamiam. Vide I ren seu m lib. v. adversus haeres. cap. 5. ubi ex traditione presbyterorum, qui Apostolos audierunt, scribit, Enoch et Etiam translatos esse in paradisum, ubi fuit Adam. Vide etiam Athanasium in lib. sive epist. Quod Nicama Synodus etc. Hieronymum in epist. ad Pammach. de erroribus Joan. llierosolymit. et Augustin. lib. I. de peccat, inerit, et remiss. cap. 3. et lib. H. de peccat, orig. cap. 23. Et confirmatur haec sententia ex illo Eccles.xliv. Enoch]placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam. Non est quidem in codice Graeco vox illa (in Paradisum) tamen est in omnibus codicibus vulgatae editionis Latinae, quam rejicere non possumus, si Concilio generali Tridentino, sess. 3. (ut debemus) obtemperare volumus. Et quamquam vox « paradisi » quemlibet hortum significare possit, ut supra diximus, tamen cum in Scriptura absolute ponitur, non solet significare, nisi eximium illum paradisum, in quo fuit Adam; aut eum, cujus ille figura fuit, id est, coelestem. Certum autem est Enoch in coelestem paradisum non ascendisse, nemo enim inde descendet, ut det gentibus poenitentiam.
Chapter 10 of 17