Skip to the text

Caput XV. In paradiso non solum homines,, in statu innocentiae, sed etiam animantia rationis expertia habitatura fuisse

Solet etiam quaeri a Theologis: « Soline homines, an etiam animantia rationis expertia in paradiso locum habitura fuissent, si homo non peccasset, » Et quidem Joannes Damascenus id negat lib ii. de fide c. 11. Eum sequitur S. Thomas 1. p. quaest. 102. art. 2. et alii quidam ex Scholasticis in 2. Sentent. dist. 17.

At gravior nobis auctoritas esse videtur S. Basilii in lib. de Paradiso, et S. Augustini lib. xiv. de Civit. Dei cap. 11. qui contra sentiunt. Verba S. Augustini haec sunt: « In paradiso corporali cum duobus illis hominibus masculo et foemina animalia etiam terrestria caetera subdita, et innoxia versabantur. » Et sane non modicum ornamentum terreno paradiso defuisset, si nulli in aquis pisces, nullae in sylvis aviculae, nulla in pratis et campis pecora conspici potuissent. Ut illud omittam, non frustra primis hominnibus dictum a Deo fuisse, ut piscibus, volucribus, et caeteris animantibus dominarentur.

Neque vero metuendum erat, ne animantia bruta sumerentde fructibus ligni vitae, et immortalia fierent. Nam neque illa cibos sumpsissent naturae suae non congruentes, neque si fructibus ligni vitae vesci potuissent, immortalitatem ulla.ratione consequerentur. Siquidem lignum non ex natura sua, sed ex inspiratione salubritatis occultae immortalitatem hominibus attulisset, fere ad eum modum, quo Sacramenta Christiana corporalia ac sensibilia gratiam spiritualem, atque invisibilem, operantur. Sic enim docet S. Augustinus lib. vm. de Genes, cap. 4: « Erat ei in lignis caeteris alimentum, in ista autem sacramentum. » Et cap. o: « Illud quoque addo, quamquam corporalem cibum, talem tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed non nulla inspiratione salubritatis occulta. Profecto enim licet usitatus panis, aliquid tamen amplius habuit, cujus una collyride hominem Deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio

vindicavit. » Vide in eamdem sententiam Theodoretum quaest. 26. in Genes. Eucheriura lil) i. in Gen. cap. 13. et ipsum Augustinum lib. 13. de Civitate Dei cap. 20. Quare quemadmodum animantia bruta, si forte sacratissimam Eucharistiam gustarent, nullum inde fructum spiritalem consequerentur: ita neque ex ligno vitee immortalitatem adipisci ulla ratione potuissent.

Chapter 13 of 17