Caput XVIII. Lignum vitx perfectam immortalitatem afferre potuisse
Ultima restat quaestio, « de vi atque efficacia ligni vita;. » Duae sunt enim de hac re Patrum sententia;. Una S. Augustini, quem
Theologi Scholastici fere sequuntur, lignum vitae institutum fuisse ad arcendam mortem, quae contingere solet ex senio. Quamvis enim per communes cibos reparetur humidum illud, quod ex generatione accepimus, quodque assidue per actionem caloris naturalis absumitur, tamen extranea illa substantia, qua} ex alimento acccclit praeexistenti humido, numquam est tantae virtutis, quantae fuerat illa, quae deperdita est. Ita paulatim vis nutriens diminuitur, ac tandem funditus perit, et ea pereunte vita animalis extinguitur. Vult igitur S. Augustinus eum fuisse usum ligni vitae, ut vim nutrientem robora- ' ret, et eo modo hominem a senectute, et morte defenderet: « Cibus, inquit lib. xiv. de civit. Dei, cap. 26. aderat ne esuriret, potus ne sitiret, lignum vitae ne illum senecta dissolveret; nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus ». Vide eumdem lib. vi. de Genes, cap. 25, et lib. vili, cap. 5. et lib. n. de peccator. mei'itis et remiss. cap. 3. et lib. xm de civit. Dei, cap. 20.
Altera sententia multorum est veterum Patrum, et (nisi ego fallor) valde corformis Scripturae sacra}, et rationi. Docet haec sententia, lignum vitae eam vim habuisse, ut vel semel gustatum perfectam ad ferret immortalitatem, qualem habebimus post resurrectionem, et ideo non ante sumendum fuisse, quam transferendi essent homines de statu gratiae, in quo poterant non mori, ad statum gloriae, in quo non possent amplius mori. Glossa interlinearis in illa verba: Ne forte sumat de ligno vitae, etc., sic loquitur: « Impleto electorum numero gustaturi erant de ligno vitae, et sic ad beatum statum migraturi. » Rupertus lib. m. in Genes, cap. 30: « Nequaquam, inquit, ut non ulli arbitrantur, frequentandum erat necessario lignum, tamquam perpetrandae vitae transitivum medicamentum, sed semel hoc sumpto viveret corpus in aeternum. » Theodoretus quaest. 2G. in Genes, scribit, lignum vita} positum fuisse in medio paradisi tamquam praemium obedientiae. Non erat autem futurum obedientiae praemium corroboratio virtutis nutrientis, sed perfecta immortalitas. S. Joannes Chrysostomus (quem imitatus videtur Theodoretus) homil. 18. in Genes, scribit, duas fuisse arbores in paradiso praeter cuderas admirabiles: unam mortis, alteram vita}, priorem in stipendium iuobedientiae, posteriorem in praemium obedientiae. Ex quo sequitur, ut quemadmodum arbor scientiae,
quae erat arbor mortis, semel gustata, necessitatem attulit moriendi, sic etiam arboY vitae semel gustata, aeternitatem esset allatura vivendi.
S. Irenaeus lib. m. adversus haercsescap. 37. scribit, Adamum de paradiso fuisse expulsum, ne lignum vitae attingere posset. Idque non tam ex indignatione, quam ex misericordia, ne videlicet fieret miser in aeternum, et malum ejus esset irreparabile: « Ejecit, inquit, eum de paradiso, et a ligno vitae longe transtulit, non invidens ei lignum vitae, sed miserans ejus, ut non perseveraret semper transgressor, neque immortale esset quod circa eum, et malum interminabile. » Idem habet S. Hilarius in comment. Psal. Lxvm.in illa verba: Quem tu percussisti, persecuti sunt: « Non pepercerat, inquit, primo illi de terrae limo Adae, quem de Paradiso post culpam, ne lignum vitae attingens in aeternitate poenae maneret, ejecit. » Idem his verbis breviter significat S. Gregorius Nazianzenus orat. 2. de Pascha: « Inde (Adam de paradiso ejectus, et a ligno vita} separatus) lucratur quippiam, mortem nempe, ac peccati abscissioncm, ne malum esset immortale, fitque poena misericordia. » Vide in eamdem sententiam sanctum Hieroymum in cap. 65. Isaiae. S. Cyrillum lib. m. adversus Julianum circa medium. Eucherium lib. i. in Genes, et Rupcrtum lib. m. in Genes, cap. 29.
Neque responderi potest ad ista loca Patrum, sententiam ipsorum esse, ejectum fuisse Adamum de paradiso, ne saepius recurrendo ad arborem vita} conservaret virtutem nutrientem, et eo modo nunquam moreretur. Nam si lignum vitae non habuisset aliam vim quam roborandi, et conservandi virtutem nutrientem, non solum non fecisset post peccatum Adae homines immortales, sed parum omnino profuisset ad vitae diuturnitatem. Siquidem post lapsum Adae maxima pars hominum extinguitur ante senium febre, peste, fame, ferro, praicipitio, aliisque innumerabilibus casibus: rarissimi sunt, qui solo senio moriantur. Patres autem dicunt, homines post peccatum futuros fuisse plane immortales, et perpetuo miseros et malum eorum interminabile, quale est peccatum, et infelicitas damionum si lignum vitae attingere potuissent. Sentiebant igitur Patres lignum vita} non solam virtutem nutriendi roborasse, sed perfectam immortalitatem attulisse.
. Porro favet huic sententiae vehementer testimonium illud Scripturae divinae: Dixit Deus, Ne forte mittat manum suam et sumat cie ligno vitee, et vivat in seternum, etc.. Illa enim particula, ne forte, ut Rupertus annotavit, cogere videtur ut ex hoc loco intelligamus lignum vitae etiam semel casu gustatum, perfectam immortalitatem allaturum. Quod vero quidam dicunt, Deum locutum esse ironice, cum ait, et vivat in seternum, non est probabile, tum quia repugnat testimoniis Patrum quos citavimus, tum quia ejectio Adae de paradiso, et Angelus cum gladio flammeo constitutus ad custodiendam viam ligni vitae, satis indicant Deum non ironice, sed propie, et serio esse locutum.
Quod autem alii dicunt, illud: in seternum significare in longum tempus, non autem in perpetuum, propterea quod vox hebraica D59 hoc loco scribatur sine littera 1 parum movere debet. Illa enim observatio S. Hieronymi in comment. i. cap. epist. ad Gal. de voce 0^9 et obly vera est, sed non perpetua. Saepe enim confunduntur haec vocabula ut ex hoc ipso loco perspicuum est. Scribit enim S. Hieronymus loc. cit. obj? sine littera 1 significare spatium quinquaginta annorum, quo numero definiebatur tempus Jubilaei apud Hebraeos. Et tamen Genes, m. ubi legimus; Ne forte sumat de ligno vitse, et vivat in seternum, habetur vox illa Ob? sine T et certum est ea non significari spatium quinquaginta annorum. Cur enim timeri poterat, ne viveret Adam quinquaginta annos auxilio ligni vitae, cum vixerit sine ligno vitae supra nonagentos?
Accedit postremo etiam ratio. Nam non videtur fuisse necessarium lignum vitae ut conservaret homines in statu innocentiae, ne senium eos dissolveret; si enim absque justitia originali, et extra paradisum inter tot angustias et pericula vixerunt multi supra nonagentos annos, ut Adam, Seth, Enos,Cainan, Jared, Mathusalem, Noe: certe cum originali justitia, in regione saluberrima paradisi, et in summa corporis, atque animi traquillitate longe diutius vivere potuissent, quousque videlicet transferendi essent de statu gratiae ad statum gloriae. Neque enim credibile est tempus viae, et meriti, quod in Angelis brevissimum fuit, in hominibus futurum fuisse longissimum. Ex his duabus
sententiis fateor equidem hanc posteriorem mihi probabiliorem videri; quamvispriorem propter Augustini, et Scholasticorum multorum auctoritatem non negem etiam esse probabilem. Utramque certe arbitror sine erroris periculo posse defendi. Solvam igitur duas objectiones, quae contra posteriorem sententiam fieri solent.
Chapter 16 of 17