Caput V. Super natur ale donum fuisse rectitudinem, quam primus homo in creatione accepit
Propositionem primam, secundam, et tertiam, qua; erat adversus Pelagianos, satis (ut opinor) pro instituta brevitate, probavimus. Nunc postrema, contra Lutheranos asserenda et confirmanda est.
Quarta igitur propositio haec esse potest: « Rectitudo illa, cum qua Adam creatus fuit, et sine qua post ejus lapsum homines omnes nascuntur, donum supernaturale fuit. » Haec est adversus haereticos hujus temporis. Sed antequam probetur, explicanda est.
Sciendum igitur est primo, hominem naturaliter constare ex carne, et spiritu, et ideo partim cum bestiis, partim cum Angelis communicare naturam, et quidem ratione carnis, et communionis cum bestiis, habere propensionem quamdam ad bonum corporale, et sensibile, in quod fertur per sensum, et appetitum: ratione spiritus et communionis. cum Angelis, habere propensionem ad bonum spirituale, et intelligibile, in quod fertur per intelligentiam et voluntatem. Ex his autem diversis, vel contrariis propensionibus existere in uno eodemque homine pugnam quamdam, et ex ea pugna ingentem bene agendi difficultatem, dum una propensio alteram impedit.
Sciendum secundo, divinam providentiam initio creationis ut remedium adhiberet huic morbo, seu languori natura; humanae, qui ex conditione materiae oriebatur, addidisse homini donum quoddam insigne, justitiam videlicet originalem, qua veluti aureo quodam fraeno pars inferior parti superiori, et pars superior Deo facile subjecta contineretur. Sic autem subjectam fuisse carnem spiritui, ut non posset ipso invito moveri, neque eis rebellis fieri, nisi ipse fieret rebellis Deo; in potestate tamen spiritus fuisse, rebellem Deo fieri, et non fieri.
Sciendum tertio, multis modis dici aliquid naturale. Primum enim naturale dicitur
id omne, quod habetur a nativitate, qua significatione dicimur natura filii irae, Ephes. n. Et hoc modo justitiam originalem fatemur dici posse naturalem. Sed haec significatio ad quaestionem praesentem non pertinet, propterea quod naturale hoc modo acceptum non opponitur supernaturali, cum tam naturalia, quam supernaturalia. dona possint haberi a nativitate, ut notum est.
Secundo, naturale dici potest id, quod est naturae consentaneum, quodque eam non destruit, sed ornat, ac perficit. Qua notione S. Augustinus libro de Spiritu, et littera, cap. 27. dictum esse docet ab Apostolo: Gentes qua: legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt. Roman. ii.. Quia enim vitium est contra naturam, gratia vero sanat naturam, cum ex gratia lex impletur, naturaliter impleri non inepte dici potest. Caeterum de naturali hoc modo accepto, nulla quaestio est, cum ejusmodi naturale non supernaturali, sed ei quod est contra naturam opponatur, et non solum justitia originalis, sed etiam gratiae donum quodeumque, et ipsa etiam vita aeterna hoc modo dicenda sit naturalis.
Tertio dicitur naturale, quod tametsi donum sit gratuitum, tamen naturam juvat, ac perficit in operibus naturalibus, neque eam elevat ad opera ulla supernaturalia. Et hoc modo justitia originalis, si distincta esse intelligatur a gratia gratum faciente, donum naturale dici potest, ut loquitur Andreas Yega lib. ii in Concil. Trident, cap. 11.
Quarto naturale vocatur, quod autjest pars naturae, aut fluitaprincipiis naturae. Qua significatione corpus et animus, facultates quoque tum sentiendi, tum intelligendi, et operationes, qua; ab eisdem facultatibus exercentur, naturalia esse dicuntur. Atque haec est significatio, de qua hoc loco proprie disputamus, et naturali, hoc modo considerato, valde proprie opponitur supernaturale.
Potest autem duobus modis dici aliquid supernaturale, per se, et per accidens. Per se dicitur supernaturale, quod ex genere suo non est aptum fluere ex principiis natura;, qualis fuit ascensio Eliae igneo curru in coelum, robur Samasonis, et alia id genus. Per accidens supernaturale vocatur, quod interdum obtinetur divino miraculo, licet alioqui ex naturae principiis fluere soleat. Talis fuit sensus videndi, quem Dominus caeco nato restituit, sapientia divinitus Salomoni tributa,
et alia non pauca, quae in Scripturis leguntur
Jam igitur adversarii censent, rectitudinem illam, in qua creatus est Adam, fuisse illi naturalem hoc ultimo modo, nimirum quod fuerit velut quaedam sanitas debita naturae, aptaque nasci ex ipsa natura bene constituta, id est, non corrupta: et nunc hominibus, qui eam rectitudinem amiserunt in Adamo, deesse bonum aliquod naturale, quale deesset pecudi si caeca, vel claudicans, vel febricitans nasceretur. Etsi nunc alicui homini originalis illa justitia divinitus redderetur, dicerent eam esse donum supernaturale per accidens, non per se, ut diximus de oculis redditis caeco nato.
Nos vero existimamus rectitudinem illam etiam partis inferioris, fuisse donum supernaturale, et quidem per se, non per accidens, ita ut neque ex naturae principiis fluxerit, neque potuerit fluere. Et quia donum illud supernaturale erat, jut statiin probaturi sumus, eo remoto, natura humana sibi relicta, pugnam illam experiri coepit patris inferioris cum superiore, quae naturalis futura erat, id est ex conditione materiae secutura, nisi Deus justitiae donum homini addidisset.
Quare non magis differt status hominis post lapsum Adae a statu ejusdem in puris naturalibus,:'quam differat spoliatus a nudo, neque deterior est humana natura, si culpam originalem detrahas, neque magisignorantia, et infirmatate laborat, quam esset et laboraret in puris naturalibus condita. Proinde corruptio naturae, non ex alicujus doni naturalis carentia, neque ex alicujus malae qualitatis accessu, sed ex sola doni supernaturalis ob Adae peccatum amissione profluxit. Quae sententia communis est Doctorum Scholasticorum veterum, et recentiorum. Neque enim, quod nos docemus, ex uno Dominico a Soto accepimus, neque contrarium scripsit S. Thomas cum caeteris probatioribus auctoribus, (ut quidam viri alioqui insigniter eruditi censent) sed, ut dixi, est haec sententia communior, ut testimonia, quae subjungimus, indicabunt.
Primum igitur S.Thomas 1. par. quaest. 95. artic. 1. sic loquitur de rectitudine, cum qua conditus fuit Adam: « Manifestum, inquit, est, quod illa subjectio corporis ad animam, et inferiorum virium ad rationem, non erat naturalis; alioqui post peccatum mansisset, cum etiam in daemonibus data naturalia post peccatum permanserint. » Et infra: «Ex quo datur intelligi, si deserente gratia soluta est
obedientia carnis ad animam, quod per gratiam in anima existentem inferiora ei subdebantur. )> Ex hoc loco aperte discimus hominem in puris naturalibus conditum, habiturum fuisse rebellionem illam carnis ad Spiritum, quam nunc post amissum justi tise originalis donum omnes experimur. Quandoquidem obedientia carnis ad Spiritum non fuit in primo homine naturalis, sed supernaturalis, et gratuita. Proinde justitia originalis divinitus homini collata non conservavit solum, sed attulit, et fecit rectitudinem partis inferioris.
Idem S. Thomas 1. 2. quaest. [82. art. 1. ad 3. « Ex peccato, inquit, originali sequitur aliqua inclinatio in actum inordinatum non directe, sed indirecte, scilicet per remotionem prohibentis, id est, originalis justitiae, quae prohibebat inordinatos motus. » Fuissent igitur in homine inordinati motus nisi donum supernaturale accessisset. Idem auctor I. 2. quaest. 87, art. 7. dicit, ex peccato originali factum esse, ut natura humana sibi ipsi relinqueretur destituta auxilio justitiae originalis. Idem auctor in quaest. 4. de malo, art. 1, sic loquitur: «Est autem considerandum, quod primo homini in sua institutione datum fuerat divinitus quoddam supernaturale donum, scilicet originalis justitia perquam ratio subdebatur Deo, et inferiores vires rationi, et corpus animae, etc. » Idem auctor lib. iv contra Gentes, cap. 52: « Secundum doctrinam (inquit) fidei ponimus hominem a principio taliter esse institutum quod quamdiu ratio hominis Deo esset subjecta et inferiores vires ei sine impedimento deservirent, et corpus ab ejus subjectione impediri non posset per aliquod impedimentum corporale, et Deo, et sua gratia supplente quod ad hoc perficiendum natura minus habebat. » Idem in 2. Sententiar. dist. 31. quaest 1, art. 1. «Deus, inquit, humanae naturae in sui principio supra conditionem suorum principiorum contulerat, ut esset in ratione rectitudo quaedam originalis justitiae, quam sine aliqua resistentia imprimere posset inferioribus viribus. Quia hoc gratis collatum fuerat, ideo juste per ingratitudinem inobedientiae subtractum est. Unde factum est, ut primo homine peccante, natura humana, quae in ipso erat, sibi ipsi relinqueretur, ut consisteret secundum conditionem suorum principiorum. « Natura igitur humana talis nunc est ex sententia S. Thomae, qualis fuisset si donum illud supernaturale
numquam habuisset, eo excepto, quod nunc est poena ex peccato inflicta, quod tunc ex natura, et conditione materne profluxisset.
Neque his repugnat, quod idem S. Thomas docet 1. 2. quaest. 82. art. 3. ad primum, concupiscere, esse homini naturale, in quantum est secundum ordinem rationis; inesse autem homini contra naturam in quantum transcendit limites rationis. Neque enim his verbis significatur non fuisse futuram in homine condito in puris naturalibus concupiscentiam transcendentem limites rationis: contrarium enim expresse docuit S. Thomas, cum ait inordinatos motus consecutos esse ex peccato originali, tamquam ex removente prohibens. Id igitur significatur, istam concupiscentiam non 'fuisse futuram ut bonum aliquid naturale, sed ut languorum, et vitium naturae, non ex intentione conditoris, sed ex conditione materiae consequens, quale vitium est in gladio ferreo, subjectum esse rubigini. Omne enim vitium, contra naturam dici potest.
Multo minus his repugnat quod scribit S. Thomas in I. 2. quaest 83. art. 1. et 2. per peccatum non solum privari hominem donis super naturalibus, sed etiam diminui bonum naturae. Nam in eo loco non disputat S. Thomas de peccato originis in specie, sed de peccato in universum, ac dicit, bonum naturae diminui per peccatum, quia ex actu peccandi oritur in eo, qui peccat, inclinatio ad idem peccatum, et per hoc diminuitur inclinatio ad virtutem oppositam, quae inclinatio ad virtutem bonorum naturae dici potest.
Ex qua generali doctrina sequitur, ut ex peccato actuali oriatur propensio actualis ad idem peccatum: (ut idem auctor disertis verbis docet in eadem qu. 83. art. 3.) ex peccato autem originali, quod non in actu, sed in habitu consistit, non oriatur directe ulla inclinatio ad malum, sed indirecte (ut S. Thomas loquitur) tamquam ex removente prohibens. Atque haic sunt vulnera singularum potentiarum, de quibus loquitur idem S. Thom. 1. 2. quaest. 83. art. 3. quia enim justitia originalis languorem illum impediebat, qui in natura humana existere potuisset ex conditione materiae. Ideo remoto originalis justitiae dono, languor ille se prodidit; et factum est vulnus peccati, quod languor naturae esse potuisset.
Denique eam esse sententiam S. Thomae, quam nos diximus, perspicuum esse potest cx omnibus ejus interpretibus. Omnes enim
communi consensu docent, rectitudinem primi hominis effectum fuisse doni cujusdam supernaturalis, et eo dono templo mansisse naturam, qualis esset, si in puris naturalibus condita fuisset, quod attinet ad motus inordinatos partis inferioris; Vide Joan. Capreolum in 2. Sentent, dist 30. quaest. 1. artic. 1. Thomam cajetamnn 1. 2. quaest. 83. art. 3. ad 2 dubium, et quaest. 101). art. 2. Franciscum Ferarien. in commentar, l.lib. contra gentes, c. 32. Denique Conradum Koellim, et Bartliolomaeum Medinam i. 2. quaest. 83. art. 3. et] 6; qui auctor postremus addit hame esse communem, sententiam omnium Theologorum.
Et certe Joannes ScotusTlisertis verbis eam docet, cum sic loquiturin 2. Sententiar. dist. 29. quaest. unica: « Potest dici ergo, quod si originalis justitia habuit illum effectum facere scilicet perfectam tranquillitatem in anima quantum ad omnes potentias, ita quod natura inferior non inclinaretur contra judicium superioris, aut si inclinaretur quantum est ex se, posset tamen ordinari, et regulari sine difficultate superioris, et sine tristitia inferioris: cum hoc non habucritpotentiafacta in puris naturalibus, necesse est ipsum ponere donum supernaturale, quod sit illa tranquillitas perfecta in anima.»
Nec minusaperte doceteam Durandus in 2. Sententiar. dist. 20. quaest. 3. ubi cum dixisset, justitiam originalem proprie esse rectum ordinem virium inferiorum, et superiorum ita ut inferiores superioribus subjectui essent infranumero septimo sic loquitur: «Justitia originalis quamvis esset conditio corporalis, errat tamen mere donum Dei: et non proprietas naturalis, alioquin manissct post peccatum, sicut natura mansit cum suis naturalibus proprietatibus; ergo justitia originalis non fuisset transfusa a parente in prolem, sed fuisset proli a Deo infusa, sicut parentibus fuit a Deo gratis collata. » Et dist. 30qua)st. 1. admittit cum S. Thema, mortem, et crete ros defectus humanos, in quos per Adte peccatum incurrimus, esse a natura, ut a causa per se, a culpa vero sicut a causa removente prohibens, quia videlicet per culpam Ad ai amisimus donum justitiae origina lis quai defectus illos prohibebat. Idem appertissime docent Gabriel in 2. dist. 30. quaist. 1. Marsilius in 2. qua;st. 18 et 19. et alii quos longum esset, et minime necessarium huc adducere.
Porro veteribus scholasticis consentiunt
Chapter 4 of 17